Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnibus

Your search found 4596 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1720-1749:


1720. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum qui se ad scribendas historias contulerunt, quam qui maximis pro patria se periculis obiecerunt, ac vitam denique ipsam profuderunt, facile licet animadvertere. alteri enim, dumtaxat ei, pro qua decertarunt, rei publicae profuerunt: alteros et omnibus quae tunc essent, et iis etiam quae postea fuere, aut quae umquam erunt, mirabilem attulisse fructum constat. Quod cum apud Graecos Thucydides, et Xenophon in primis animadverterent, Annibal etiam apud barbaros, apud Latinos Cato, Sylla,


1721. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

Latinos Cato, Sylla, Lucullus, Caesar, et qui hos sunt consecuti, Augustus, Hadrianus et Gordianus, summi viri, et principes eximii, tot civitatibus captis, tot provinciis debellatis, tot victoriis partis, tot triumphis actis minime contenti, cum his omnibus praestantius quiddam esse ac divinius, historiam condere, arbitrarentur, omnes cogitationes a bellis gerendis ad res gestas litterarum monumentis, atque hominum memoriae consecrandas traduxerunt. Quae quidem res non, ut omnium praestantissima,


1722. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

unum esse, aut fortasse ne vix quidem, qui laudem absolutam assequatur; neminem, qui culpam omnem vitet, multis placet. Graeci, pulcherrimarum semper artium amantissimi, ideoque maiore etiam, quam ceterae gentes, sapientia praediti, Latinis illi quidem omnibus historiae componendae scientia praestiterunt: verum nec ipsi, excellenti licet ingenio clari, omnem in hoc certamine laudem tulerunt. Nam, ut alios omittam, ipsum historiae principem Thucydidem non omnes aeque celebrant. neque


1723. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

quae miserabili vetustatis naufragio plurima periere, unius Dionysii Halicarnassei, ingenio simul et iudicio praestantis, confractae ac decurtatae tabulae satis ostendunt, quantum ingenii acumine, quantum doctrina, quantum etiam industria Graeci omnibus gentibus antecellant. is, ut erat iudicio peracri, cum decem summorum apud Graecos oratorum scriptis iudicandis prorsus admirabilem se praebuisset, ad Thucydidem quoque cogitationes convertit. qui cum omnes, ut Cicero etiam testatus est, dicendi


1724. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem ut videtur, omnium firmissimis. quae si attendantur, non iam in historia summus Thucydides videbitur; sed, omni tamquam honestate privatus, infimo loco, et postremo in ordine contemptus iacebit. Hac porro censura dum utitur Dionysius, praeclaram omnibus texendae historiae normam proponit, et leges quasdam statuit, quas qui servet, non vulgarem a cunctis laudem ferat. Iam in verborum ponderibus examinandis quantus est? hoc equidem ausim affirmare, quod Graecae linguae peritis non dubie patet,


1725. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 245 | Paragraph | Section]

Quae in Thucydide desiderentur. autem in eo minus absoluta videntur, et in quibus carpitur a non nullis, in ea historicae materiae parte sunt posita, quae plus habet artificii, atque oeconomiae nomine appellata, in omnibus, sive quis philosophicam, sive oratoriam materiam sumpserit, in primis requiritur. Haec vero ea sunt quae ad distributionem, ad ordinem, ad amplificandi studium, et industriam pertinent. Ordiar autem ab ipsa divisione; praefatus illud, quod, cum


1726. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 248 | Paragraph | Section]

Postea simul cum sociis Atheniensium apud flumen Eurymedontem in Pamphylia, terrestri navalique certamine adversus Medos pugnarunt: eodemque die bis Athenienses, duce Cimone, Miltiadis filio, victoria potiti sunt, captis ac depressis omnibus Phoenicum navibus ad ducentas. Atque his quidem non dissimilia sunt ea quibus de terrestribus proeliis agit. Nam, aut longius, quam par sit, oratione provehitur; aut rem praeter modum in angustum contrahit. Cum enim ea quae ab Atheniensibus circa


1727. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 248 | Paragraph | Section]

captivorum multitudine abducta, Athenas renavigavit, sic cursim de rebus ad Cythera gestis ait: Pugna commissa, Cytherii, cum non diu restitissent, fuga se in superiorem urbis partem receperunt; ac post, cum Nicia et collegis salutem pacti, se cum rebus omnibus ei dediderunt. De Aeginetis vero captis, qui Thyreae erant, ita scribit: Interea Athenienses, cum appulissent, statim omni exercitu admoto, Thyream capiunt, oppidum incendunt, omnia diripiunt. Aeginetis autem, siqui a caede servati erant,


1728. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 251 | Paragraph | Section]

navali proelio Carthaginienses superarint: atque alia, quae his sunt similia: quid, inquam, illi in mentem venit, haec ut ante narrationem commemoranda existimaret? Quodsi, quae mea sit sententia, fas est dicere; optime prooemium instituisset, si, omnibus, quae in medio sunt posita, sublatis, extremaque eius parte cum propositione coniuncta, in hunc, qui sequitur, modum confecisset: Thucydides Atheniensis bellum quod inter se Peloponnenses et Athenienses gesserunt, conscripsit; incipiens statim


1729. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 253 | Paragraph | Section]

quidem utrique parti, hoc est, tam simplicibus insectilibusque, quam ex his compositis nominibus, insunt figurae quaedam, quae schemata vocantur. Observandum est etiam, earum quae virtutes appellantur, alias esse necessarias, quas quidem in omnibus adhiberi sermonibus oporteat; alias vero esse adiectitias, quae tum primum vires assumunt, cum primae illae subsistunt. de quibus uberius antea disseruimus: ut nihil sit necesse nunc de illis denuo orationem instituere. Neque vero


1730. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 253 | Paragraph | Section]

condimenta orationi insperserunt: verborum autem compositionem omnes eandem fere affectarunt, simplicem, minimeque affectatam. Neque vero in sententiis figura aliqua exornandis tantum diligentiae posuerunt, ut supra communem vulgoque tritam, atque ab omnibus usurpatam dicendi rationem efferrent. Itaque eas virtutes quas necessarias vocavimus, illorum omnium habet dictio. est enim et pura, et perspicua, et brevis, satis proprium cuiusque dialecti characterem servans. eas autem dicendi virtutes quas


1731. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

atque adeo divinam orationem efficit. cum vero non est par viribus, quippe cum nervi illi ob dicendi celeritate non usquequaque perdurent; oratio fit obscura, vitia quaedam, quae minime deceant, secum afferens. Nam praeclara illa, rebusque in omnibus necessaria praecepta, quibus traditur qua ratione sit peregrinis ac novatis utendum, ac quatenus illa sint assumenda, non per omnes historiae partes servavit. Iam, cum haec veluti per capita attigerimus, superest ut iam ad ea demonstranda nostra


1732. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 261 | Paragraph | Section]

Hoc est; Qui autem prudentes essent, ii parum viriles; qui vero ad omnia se caute compararent, omnibus in rebus ignavi vocabantur . Quodsi hucusque partim orationem fucando, partim vero duriter tractando, ulterius progredi supersedisset, non ita molestum se fortasse praebuisset. sed alia etiam his adiungit:


1733. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

sive quod etiam disciplinis iudicium confirmatur quod, firmam stabilemque iudicandi rationem secuti, ita sunt disciplinis exculti, neque omnia ex aequo laudibus prosequuntur, neque ex omnibus offensionem molestiamque capiunt: se rebus bene et cum ratione adhibitis meritas laudes tribuunt; ea vero in quibus peccatum est, commendatione indigna arbitrantur. Quapropter, quod antea feci, ut omnibus meis commentationibus regulas quasdam


1734. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

omnia ex aequo laudibus prosequuntur, neque ex omnibus offensionem molestiamque capiunt: se rebus bene et cum ratione adhibitis meritas laudes tribuunt; ea vero in quibus peccatum est, commendatione indigna arbitrantur. Quapropter, quod antea feci, ut omnibus meis commentationibus regulas quasdam subicerem; idem nunc faciam, ut, quae mihi videntur, in medium proferam. Quemadmodum igitur in prima illa parte, de qua initio dixi, quae in inventione rerum conspicitur, praeclare hunc nostrum


1735. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

copias inducitis. Nam Pausanias Lacedaemonius, Cleombroti filius, qui Graeciam Medorum dominatu liberavit, cum iis Graecis qui pugnae apud nos commissae ultro subiere discrimen, victimis in foro Plataeensi Iovi liberatori immolatis, convocatisque omnibus sociis, et urbem et agrum Plataeensibus reddidit, uti suis legibus viverent, ne quis iniuste, neve dominandi caussa, arma illis inferret: alioqui eos qui aderant socios pro viribus auxilio futuros. Haec patres vestri, virtutis ergo, operaeque


1736. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 268 | Paragraph | Section]

praebet . Prava sane argumentatio, atque implicite prolata. quodsi quis eius sententiam exquirat talis erit: Si enim amici nobis sitis, efficietis ut alii imbecilles esse videamur: sin vos inimicos nobis et hostes praebeatis, efficietis ut ab omnibus potentes iudicemur. Non enim, ut diligentibus nos, sed ut metuentibus imperemus, quaerimus. His iterum affectata quaedam et amara respondentes subiungit Melios, communem esse inimicis belli fortunam; ei vero qui cesserit, nullam iam spem


1737. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 269 | Paragraph | Section]

oportuisse putet; homines nimirum, quam in deis spem collocant, ea persaepe frustrari, neque eos aut oraculis, aut vaticiniis opus habere, qui vitam piam ac iustam delegerint. Nam siqua alia est Atheniensium laus, haec sane in primis est maxima, quod omnibus in rebus, atque adeo temporibus, deos duces secuti sunt, neque sine vaticiniis aut oraculis quidquam perficere voluerint. Cum vero Melii dicerent, se, praeter deorum auxilium, Lacedaemoniis quoque confidere; quos, si nullam aliam ob rem, certe ob


1738. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

in hac vero, Graecorum omnium sapientissimi turpissimas sententias, maxime iniucunda oratione comprehendunt. nisi forte Thucydidem odio ac malevolentia, propterea quod eum eiecissent, hac ignominiae labe civitatem suam aspersisse dicamus, ut omnibus eam invisam redderet. quae enim civitatum principes, quibus tantarum rerum erat concredita summa, et sentire et dicere de sua patria apud alias civitates consueverunt, ea omnes communia arbitrantur esse eius civitatis quae eos legasset. Sed de


1739. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

epistolam ab eodem ad Athenienses missam; in qua epistola, cum morbo laboraret, auxilium et successorem sibi dari postulat: item exhortationem illam qua ante postremum proelium navale usus est ad milites: et consolationem illam, cum amissis triremibus omnibus, exercitum terrestri itinere vellet abducere; ac siquae sunt aliae eius generis conciones, purae ac dilucidae, et ad veras contentiones accommodatae. Illam profecto Plataeensium responsionem supra omnes, quae septem libris continentur, admiratus


1740. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

ita Pericli convenire existimabit, praesertim ad irritatos Athenienses verba facienti. Neque enim sententiarum, aut optimorum argumentorum inventio ipsa per se multo studio digna videtur, nisi etiam rebus, et personis, ac temporibus, ceterisque rebus omnibus conveniant: sed, quemadmodum initio quoque dicebam, quae sua esset de Periclis virtutibus sententia, ostendere cupiens Thucydides, hanc illi intempestivam orationem affingit. Oportebat autem ipsum prius, quid de hoc viro sentiret, declarare;


1741. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 274 | Paragraph | Section]

iisque institutis imbuti, quae illius amplitudini conveniant, in ea simus educati: decet nos, calamitatibus etiam maximis nolle succumbere, neque nostram delere dignitatem. Nam qui per ignaviam, gloriae, quam obtinet, desertor est, is non immerito ab omnibus reprehensione dignus iudicatur; is vero malevolentia, qui temere gloriam, ad se non pertinentem, appetit . Deinde illa addit, quae Atheniensium animos ad maiorum fastum excitent: τῆς τε πόλεως ὑμᾶς


1742. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

neque iudices eiusmodi convenire solent quales vult Thucydides. Ad eos igitur, qui Thucydidis orationem ab eruditis tantum viris et legi et intelligi debere arbitrantur, haec habeo quae dicam: eos qui res necessarias atque omnibus utiles (nihil autem his est aut utilius, aut magis necessarium) e communi vita tollunt, ac paucis tantum quibusdam hominibus tamquam propria attribuunt, idem facere, quod in civitatibus, quae aut paucorum dominatu, aut tyrannide premuntur, fieri


1743. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

neminem tamen repertum esse, qui hunc dicendi modum usurparit, neque Andocidem, neque Antiphontem, neque Lysiam, qui oratores erant; neque Critiam, neque Antisthenem, neque Xenophontem, qui Socraticam philosophandi rationem sectabantur. Ex his omnibus hunc primum exstitisse satis constat, qui hanc dicendi formam affectarit. quod eo fecit, ut omnibus aliis historicis in dicendo praestaret. quam quidem rationem cum mediocriter ac parce adhibet, ita se admirabilem praestat, ut nemo cum eo


1744. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

neque Lysiam, qui oratores erant; neque Critiam, neque Antisthenem, neque Xenophontem, qui Socraticam philosophandi rationem sectabantur. Ex his omnibus hunc primum exstitisse satis constat, qui hanc dicendi formam affectarit. quod eo fecit, ut omnibus aliis historicis in dicendo praestaret. quam quidem rationem cum mediocriter ac parce adhibet, ita se admirabilem praestat, ut nemo cum eo conferri posse videatur: cum vero eam inepte et ad satietatem usque assumit, ut ne temporis quidem rationem


1745. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

rudem in historia tractanda orationem probo; sed talem, quae poeticum quiddam habeat, neque vero omnino sit poetica, sed tamen paullo extra communem usum evagetur. nihil enim est molestius, nihil satietate iniucundius. modus autem rebus in omnibus utilis est. Superest adhuc, ut de iis oratoribus et historicis, qui hunc nostrum sunt imitati, Thucydidem imitati qui sunt. MG: Thucydidem imitati qui sunt. aliquid


1746. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

eius imitationem recte sunt expressa, orationi nostrae finem imponemus. Historicorum ergo veterum nullus, quod equidem sciam, Thucydidem est imitatus, in iis in quibus ille maxime differre ab aliis videtur: quae quidem haec sunt: Vocabulorum quae non ab omnibus passim, sed proprie ab aliqua gente usurpantur; item vetustarum, et poeticarum, peregrinarumque dictionum usus; hyperbata, et perplexitates quaedam, sententiae breves, quae paucis plurimarum rerum significationem comprehendant; in quibus


1747. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

atque omnes deos, si, mendaciis remotis, atque omni in dicendo malevolentia e medio sublata, ex veritate considerari oporteat, qui fuerint illi ad quos merito ac iure eorum quae evenerunt, caussa referri debeat; ii sane in omnibus civitatibus, isti, non mihi, similes esse reperientur: qui, cum adhuc parvae, nec satis firmae essent Philippi vires, etsi nos, quae optima essent, et doceremus, et ad ea hortaremur, ipsi tamen, privati ac turpis lucri caussa, singulis


1748. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

iudicio sunt integro, admonere non pigebit, ut Demosthene, quem omnium oratorum optimum fuisse scimus, consiliario usi, ea tantum ab illo petant, in quibus et brevitas, et acrimonia, et vis, et robur, et magnificentia, aliaeque his affines virtutes omnibus perspectae insunt: aenigmatica autem illa, et intellectu difficilia, ac grammaticis enarrationibus indigentia, quaeque figuras nimis curiose conquisitas et soloecismi similes habent, neque admirentur, neque imitanda sibi proponant. atque (ut


1749. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 280 | Paragraph | Section]

quidem partem, quae in narrationibus consumitur, praeter pauca quaedam mirabiliter adhibitam, atque ad omnes usus accommodatam, confitemur: eam vero quae conciones habet, non plane omnem ad imitandum idoneam esse; et quae eiusmodi est, facilem quidem omnibus ad intelligendum esse, sed imitatione prorsus exprimi nequaquam posse. His ego tibi, Q. Aeli Tubero, vir optime, iucundiora quidem de Thucydide potuissem scribere, non tamen veriora.


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.