Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnibus

Your search found 4596 occurrences

More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3095-3107:


3095. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

fervorem et augenda pia proximos iuvandi studia perscriberem. Sane 3 , quia haec plurima sunt, hoc unicum doleo, ut tam debili calamo nec hoc opere digna arte expressa eius encomia exarare cogar, quia tamen silentio omnia pertransire prius me facturum credebam, quam licet inerudite de omnibus certiorem facere. Hisce sincero innatoque candore omnia, quae aut oculis videre aut a fide dignis viris audire licuit, breviter, ut possum, exponam. Quia vero ad assumpti maiorem noticiam plurimum terrae incolarumque descriptio, ad harum autem descriptionem rudis saltem circumiacentium


3096. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

spectabantur. In quibus quotidie a iuvenibus aetateque provectis doctrina Christiana recitabatur, reliquaeque sacrae psalmodiae et sacra decantabantur. Iucundum erat videre, (ut mihi ipsi, qui inde expulsi sunt, narravere) qualiter omnes fere Hispanicum sermonem bene scientes, ad omnia dociles, in omnibus economicis reliquisque bene versati, ad instar Hispanorum terram excolebant, equos instruebant, boves et tauros domabant, patres in omnibus pietatis officiis adiuvabant; ante duos vero annos prohdolor 9 non sine calamitosa strage multorum Hispanorum viginti 10 duorum


3097. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

Iucundum erat videre, (ut mihi ipsi, qui inde expulsi sunt, narravere) qualiter omnes fere Hispanicum sermonem bene scientes, ad omnia dociles, in omnibus economicis reliquisque bene versati, ad instar Hispanorum terram excolebant, equos instruebant, boves et tauros domabant, patres in omnibus pietatis officiis adiuvabant; ante duos vero annos prohdolor 9 non sine calamitosa strage multorum Hispanorum viginti 10 duorum religiosorum Ordinis Sancti Francisci violenta morte crudeli auso 11 , nefaria traditione rebellionem eiusdem incolae attentarunt ac


3098. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

Expulsis catholicis, diruta templa, profanata sacra vasa, ornamenta benedicta in usum profanum adhibita, ebrietates denuo usurpatae sunt. Pristinus idolorum cultus admissus, odium in veram religionem invaluit: libertas vitae educationem bonam, perversa vita sanam doctrinam exulare iussit, et licet omnibus modis auxiliaribus armis ad perdita recuperanda sparsumque iam semel verbi Divini semen, ne penitus pereat, denuo excitandum adlaboretur, hucusque tamen nihil Deo ni 12 permittente factum est. Expectatur in dies miles arma iam coempta, equi ad pugnam instructi parati sunt, quibus


3099. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

a pluribus annis noctu diuque excubias agerent et, quibus possint, dolis ad mortem intenti vias periculosissimas fecerint plurimosque enecuerint 35 , non tamen auditum est unquam ulli patri Societatis in vita quidquam contigisse; quin imo casus attulit, ut quempiam caperent, acceptis omnibus rebus mactatisque sociis illi vitam donarunt, usque ante praesidium de nocte attulerunt eiusque vitae sic consulere. Hispani 36 pro tutiori ordinarie, ut vivi et sani ad destinata pervenire potuerint, ex praesidio vicino milites secum accipiebant amicosque Indos, qui


3100. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

pervenire potuerint, ex praesidio vicino milites secum accipiebant amicosque Indos, qui excubias per viam agentes eos secure deducerent. Inimici hi ad praedas, rapinas homicidiaque intenti, quidquid vi extorquere poterant animalium, ad suas latebras pepulerunt, praecipue mulas venabantur, spretis omnibus eduliis carne mulica vescebantur; quia 37 et humana se saginare carne non nauseabant 38 , mille per corpus exsectis signis et lineis feri aspectu horridi velut alii fauni 39 huc illuc per montes cursitabant excubiasque agebant in


3101. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

nunc adhuc magis ad praedictam orbis partem aperta est nobis ianua 44 ad novas gloriosissimas missiones. California (insulane an peninsula sit) gratissima totisque novis 45 expedita terra, ubi aliqui margaritas ac uniones Societatis Jesu viri omnibus margaritis pretiosiores piscabuntur animas. Hoc mense novo auspicio felici, astris iuvantibus introibunt primi 3 patres nostri; duo Hispani, tertius 46 ex Germanica provincia Bavarica pater Eusebius Chinus, qui et Regii Mathematici et Geometrae nomen adeptus est 47 .


3102. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

longe iucundiora, animum 65 mirum in modum recreantia, et dictis carere pro deliciis reputat, quia longe maiora in futurum expectat, et dum sensus non ita in similibus divagantur animus magis recollectus in authore omnium, qui longe pulcherior est omnibus creatis, mire delectatur. Hic dilectum inter lilia commorantem spirituali affectu amplectitur, et suavissimo castitatis odore recreatur, dulcissima divini amoris auguria auscultat, et aures oblectantur. Gratissima animarum aucupia intendit et uberi praeda laetabundus exultat, patientiae


3103. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

prima est ante oppidum Paral Las Bocas dicta administrat eam Pater quidam noster. Habet omnia ad victum et economiam necessaria. Altera ex parte oppidi prima Sancti Hyeronimi Hueiotitlan 112 dicta, inter omnes novas et antiquas missiones ditissima. Habet domum amplam, bonam Ecclesiam cum omnibus ornamentis in abundantia. Indos magis excultos, artifices, fabros lignarios, qui sciunt onerare mulas, negotia tractare, domare equos et alia praeterea, quae ad economicum officium sunt necessaria praestare. Prope est missio sanctae crucis Sacerachic dicta. Habet omnia necessaria. Prope


3104. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

proxima iacet missio Jesus Carichic, ubi 114 est domus Iesus dicta, quae mihi administranda commissa est. Huic vicina inter arduos montes versus Guazapares plagam occidentalem Sisogochic dicta, huius curam habet Pater meus socius ex Bohemica provincia, Pater Josephus Neuman. Ex omnibus novis pauperrima et pessima tum ob administrandorum vicinitutem tum ob frigoris asperitatem. Versus septentrionem proxima est Temaichic Sancti Josephi. Homines haec missio pessimos habet et ingratissimos, qui nec adiuvare patrem nec eidem obedire volunt. Alia est purissimae Virginis MARIAE


3105. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

signum campana datur. Peracto prandio et caena iterum a pueris laudetur Sanctissimum Sacramentum et immaculata Beatae Virginis conceptio recitatur, postquam consuetas orationes in Ecclesia recitando finiunt, pater illos ex doctrina Christiana interrogat. Diebus dominicis et festis generaliter ab omnibus praeorante uno, oraciones recitantur. Sunt et alii ex populo, qui equorum, alii, qui vaccarum curam habent, alii, qui patri triticum metunt, constituuntur et mulieres, quae patri ligna adferant, sunt et officiales, qui patrem ad infirmos vocant, est et alius ex populo sacristanus, qui


3106. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

ad se reductam. Dolendum est, quod tam parum scripserint de his missionibus, de tam uberi campo animas lucrandi, nam ut egomet recordor, parum de his missionibus audivi. Omnes ad Philippinas et Marianas contendebant, Paraquarienses etiam habebant famam. Est in hisce terris plus spatii, quam in omnibus memoratis, est et campus patiendi et, si Deus vult, Martyria sustinendi, est et campus apostolicam vitam exercendi in fame, siti, vigiliis et ieiuniis, multis in laboribus inter falsos fratres et barbaram gentem, infideles, persecutores ingratos, inconstantes, suam virtutem demonstrandi,


3107. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

hic hic poterit virtutum omnium exercitia habere, charitas subministrabit ingenio, quibus modis proximos iuvare possit nunc visitando aegros, nunc pascendo essurientes, nunc ignorantes docendo, nunc cooperiendo nudos, nunc oppressos sublevando, pussilanimes confortando et denique videbit se ab omnibus suis derelictum in nullo verum solatium habere ideoque corde sincero verum solumque amicum sibi diliget Jesum et hunc crucifixum. Quae difficilia putabat facilia inveniet, sui victor omnia vincet. Quia in hac vita nihil sperabit, omnia pro futura laborabit, durare contendet et se se rebus


Bibliographia locorum inventorum

Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683], Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica (), 9250 verborum, Ed. Ludwig Fladerer [genre: prosa oratio - relatio] [word count] [rattkayitarahum].


More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.