Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: omnibus Your search found 4596 occurrences
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 3108-3113:3108. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 4 | Paragraph | Section] ad horam mediam secundam circiter durabant, postea circa
horam mediam secundam pomeridianam cum hoste, extra batarias,
non per longum tempus confligerunt; paulo post enim hostis terga
dedit, relictis omnibus suis tentoriis, tormentis, munitione, ac
rebus uniuersis, quas habuit, Interim dum nostri diutius tentoria
pretiosiora (uiliora enim etiam post tres
3109. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 4 | Paragraph | Section] quintam pomeridianam, dum nostri hostem insequerentur, et euaginatis et sanguinolentis gladiis ciuitatem praetercurrerent, ex propugnaculis Ciuitatis iucundum ac laetissimum uidere fuit; iucundius milites inclamantes audire: uiuat LEOPOLDUS. Tandem nostri ex omnibus quatuor partibus ad fossata Turcarum (quae directe ad aulam Suae Maiestatis habuerunt, et per tales fossas iam plane sub propugnaculis ac maeniis ciuitatis fuerunt) ac batarias eorundem, in quibus plurima maiora ac minora tormenta
3110. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 4 | Paragraph | Section] dum hi in fossis Janicharos iugularent ac caperent, fugientem hostem audacissime insequebantur; multos equos, copiosum argentum, aurum, stanum, butyrum, orizam, boues plurimos, camelos etiam multos, denique res eiusdem uniuersas, quia relictis omnibus fugit, nostri pro praeda habuerunt. Studiosi, ciues, alii omnes ex ciuitate, etiam hodie copiosum butyrum, farinam, orizam, tentoria, ad ciuitatem important, et multis adhuc diebus habebunt, quod importent. Serenissimus Rex Poloniae (habeo ex ore Illustrissimi
3111. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 4 | Paragraph | Section] Illustrissimi Domini Comitis Christophori Erdodi) ipse pro sua parte habet plus quam quatuor milliones. Idem Serenissimus Rex Poloniae ipse in persona in prandio adfuit, una cum filio suo et 36 millibus Polonorum, ac decima tertia currentis, lustratis prius omnibus batariis, fossis ac tormentis Turcicis, ita etiam periculis ac propugnaculis nostris per hostem dirutis, intrauit ciuitatem, ac in aulico templo in sacello Mariano, prouolutus ad terram, ipse Te Deum Laudamus clarissima uoce orauit. Peractis diuinis, apud Generalem
3112. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 4 | Paragraph | Section] ad castra sese recepit, ac inde amplius non rediit. Sacratissima Maiestas interim in Tullio mansit quatuor milliaribus abhinc. Eadem Sacratissima Maiestas decima quarta praesentis cum Duce Saxoniae ac Duce Bauariae Viennam aduenit, ac similiter omnibus batariis turcicis, fossatis item et tormentis ac dirutis propugnaculis et periculis nostris prius lustratis, omnium primo intrauit ecclesiam S. Stephani, hora secunda pomeridiana. Ibidem habuit Sacrum et Te Deum Laudamus. (Dominus Kollonich, qui toto tempore
3113. Sidić, Šimun Juda. Antonii Judae Sidić, canonici... [page 5 | Paragraph | Section] damno ac circumvicinae domus omnes incineratae. Illa die eadem, et tempore eodem, ignoratur utrum per nostros aut uero Tartaros, crederem citius per Tartaros, etiam Leopoldina Ciuitas accensa fuit. In Ciuitate omnes fuimus in maxima confusione et consternatione, ex omnibus enim partibus timebamus; credo plurimos fuisse, qui prae timore nec nomen suum dicere potuissent. Mansimus enim intra ignem, ac si in inferno mansissemus. Hostis interim fortissime et incessanter iaculabat
Bibliographia locorum inventorumSidić, Šimun Juda (floruit 1683) [1683], Antonii Judae Sidić, canonici zagrabiensis et rectoris collegii Croatici Viennae, de obsidione Viennensi per Turcas A. 1683. relatio (Viennae, 1683-09-16), versio electronica (, Vienna), Verborum 2322, Ed. Ivan Kukuljević Sakcinski [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [sidicepistola1683].
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.