Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnibus

Your search found 4596 occurrences

More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3581-3632:


3581. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

acersivi. Hi ut Amadum advenisse cognoverant, nihil potius atque id praestitere. Advolarunt igitur, non advenerunt in urbem: tanta fuit eorum festinatio exhibitisque Amado communibus officiis ut nos eo statim die in unum cogeret petiere. Is ut erat natura ad satis faciendum omnibus compositus, id eis non abnuit nosque, ut praesto vesperi adessemus, humanissime postulavit. Fecimus id tanto libentius, quod primum post longum temporis futurum eum congressum cognovimus, quo nostrum nemo desideraretur. Ubi nullus afuit, promissis salutationum


3582. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

factiones in eum excitavit invidia, libros haereticorum pravitas corrupit. Nec sic contendo ut nunquam eum ad aliquod fraudis genus declinasse defendam; id assero eum eiusmodi dolos sua, non politicae, culpa commisisse. Machiavellum ne memores quidem; nam pseudo-politicus ab omnibus audit neque ulla ex eius sceleribus politicae infamia inuri potest. Ad caput nunc venio. In eo omnis tua ratio versatur quod politica utilitatem tantum propriam respicere videatur. Ex hoc eam a virtute alienam, ex hoc a prudentia secretam, ex hoc Epicuri


3583. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Tharabalsus praesertim, qui id nutu, oculis, toto denique capite contendebat. Amadus etiam reposito quem praelecturus tenebat libro ad audiendum se comparavit, curiosus, ut ipse postea referebat, quomodo Pretus eam materiam pertractaret. Itaque Pretus intentis iam omnibus: "Nolim", inquit "temeritatis me quisquam arguat quasi imparatus de re tanti ponderis in amplissimo hoc consessu verba facere velim; neque enim imparatus sum et dudum privatis iam id meditationibus ruminavi. Quod potissimum in causa est cur sponte me nunc obtulerim, ad


3584. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

est. De mercenariis et vili opificum grege neque de aliis artificibus, quorum infinita sunt genera (quamquam nos penuriam potius, nescio an non popularium nostrorum aliqua negligentia, hoc quoque in genere patimur) – de his, inquam, omnibus non disseremus. At nec de iis quidem qui in patria educati et patrios mores amplexi populari aura abrepti sunt. Ducat illos trahatque in praeceps suus error, nobis negotii nihil facessant; ipsis prima litterarum elementa didicisse mox compotationibus aut servitiis etiam


3585. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

fors exemplo iuventus nostra transacta est. Accedit insuetus genti nostrae litterarum amor et ab insanis vulgi opinionibus alienatio, quae nos (ausim sine superbia asserere) universi, Divino primum beneficio, dein Amadi praeceptis, mox nostra etiam industriola accepimus. His omnibus nostris exosi gentilibus ad rempublicam tamen accedere, honores capere, vitam non inquietam ducere cupimus. Hercle maius fortasse istud homine opus fuerit et ut optetur satis. Nec tamen succumbendum est, et quod in totum non possumus in parte ut assequamur, nihil


3586. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quae sua ad tempus consilia dirigit, persequamur. Cuius quidem similiter duplex est modus: nam vel ita vivendum est ut cuncta ceteroquin patria retineas, in congressibus tantum rarum et, ubi adfueris, severum te praestes; aut ita consilia sunt instituenda ut in omnibus omnino, quoad suscepta te vitae ratio permittit, sis popularis. Multae utriusque difficultates, medium coniectu difficile est; illud si praestes, erit quidem aliqua civium erga te reverentia; at difficilis, morosi, superbi demum famam


3587. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quia nonnihil durius est, fastidiant, et ista otii potius refugia quam veros labores consectentur. Eludendam reponunt alii simulacris istis mulierum vanitatem ut integra nobis in rebus seriis auctoritas constet. Nec eas opera sibi propria fastidire, sed non eadem decora omnibus. Continuam illam per agros et villam cursitationem, illam exquisitam rerum minimarum curam feminas, quas supra servilem condicionem dii evexerint, nequaquam decere. Cedo enim rusticum aliquem villae praefectum, quid infra haec ab illo exiges? Ne nobis quidem id


3588. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

temporibus viguit, proprium nobilium feminarum opus sit? Quod illam attinet, verum id quidem indubitatumque est virorum mollitie hanc illi praerogativam accesisse; at postquam eam iam accepere, cum nemo sit qui eam non concedat, nos quoque non abnuemus. De altera id pariter omnibus compertum habetur mulieri rei familiaris administrationem incumbere; at num dura illa et an omni tempore omnique feminae competat, in dubium revocatur. Hic ego, ut ut alii existiment, ita dicendum puto, primum ut, sicut aliis omnibus in rebus, ita in hoc quoque a libera


3589. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

non abnuemus. De altera id pariter omnibus compertum habetur mulieri rei familiaris administrationem incumbere; at num dura illa et an omni tempore omnique feminae competat, in dubium revocatur. Hic ego, ut ut alii existiment, ita dicendum puto, primum ut, sicut aliis omnibus in rebus, ita in hoc quoque a libera femina vel etiam viro nihil praeter dignitatem fiat. Licet illi quid rerum ubique agatur inspicere et pro potestate corrigere mutareque; at proprias labore rustico manus inquinare neque condicioni congruit et a sanioribus omnibus


3590. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

aliis omnibus in rebus, ita in hoc quoque a libera femina vel etiam viro nihil praeter dignitatem fiat. Licet illi quid rerum ubique agatur inspicere et pro potestate corrigere mutareque; at proprias labore rustico manus inquinare neque condicioni congruit et a sanioribus omnibus reprehenditur. Ego autem ne id quidem laudaverim si universum rei familiaris onus mulieri sic incumbat ut nullus sit qui eam sublevet. Alios haec cura premat, herae tantum supremum regimen comittatur. Itaque sciet quidem illa quid census, quid pecoris, quid terrarum,


3591. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

oculis lustrabit; at vero nullas pro hoc antelucanas vigilias, non nimiam illam contentionem nec continuam furentis instar cursitationem pro hoc impendet. Finiam de uxore dum unum adhuc documentum subiunxero: nimium quoniam infirmior ille sexus est quam ut omnibus providendis sufficiat, fuerit fortasse haud inutile si partitis administrationibus res geratur familiaris. Itaque agros quaeque remotiora sunt, vir reservabit, ea quae propius adsunt, mulieri committet gubernanda, nempe dum ruri agitur; nam si vitam urbanam ducat,


3592. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

id passim, sed apud eos quos magis ratio regit. Hi primum in sententiam, si fieri potest, nostram traducendi sunt, ut sensim in plures exemplum transeat. Sic populari, quantum fieri potest, invidiae est occurrendum. Atque id quidem non in hoc tantummodo casu, sed universim omnibus in rebus suaserim velut facillimum vitandae popularis invidiae excolendaeque Croatiae modum. Quo in genere id praetermittere haud possum, quin admoneam eos qui extera imbuti disciplina prae ceteris rationi concedunt ut, quoniam nostram in patria iuventutem


3593. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nobis oggeri potest, multum ad dicendum nos intrudamus. Postquam vero maiorum nobis munerum potestas facta fuerit, tum quoque consultius erit per alium id, quod intendimus, proponere, nos autem defensoris potius quam consultoris gerere vices instructis iam ad succurrendum omnibus quos nobis aliquo nomine obstrictos tenemus. Haec de modo in Croatia vivendi, qua potui brevitate, in medium attuli; ex quibus id universim colligas tria potissimum esse quae in Croatia sint exstirpanda: ebrietas, absentum inter cenandum calumniatio,


3594. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Martino Szabolovich et Stephano Sinko 1. Ut quam ob causam octavus iste consessus academicus indictus fuisset quidve in eo tractandum veniret initio statim unico veluti obtutu ab omnibus inteligeretur, Magnificus Dominus Superior Regius Studiorum Director clarissimos DD. professores sic allocutus fuit: 2. "Post instauratam materna Augustae clementia Regiam hanc Academiam verba ego consiliaque vobiscum, Reverendissime Domine Director,


3595. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

officii mei partes collocavit ut Academiam prius ipse debeam visitare. 3. Agam ego vobiscum ingenue liberaliterque, vos ut eandem mihi sinceritatem referatis, exorabo. Te, Reverendissime Director, de singulo professore, horum singulum de te interrogabo, ab omnibus vero, num sibi quapiam in specie impedimenta ponantur quominus munere suo rite defungi possit, aut vero an non sibi quodpiam promovendae tanto felicius iuventutis institutionis consilium suppetat, quaeritabo, id tamen antequam praestem, pauca tantum quodam ad vos


3596. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Qua occasione duplex quoque exclusionis propter graviora delicta alioquin in Consessu semper Academico antea examinanda distincta fuit classis, generalis nempe et localis; prioris nomine illa veniret qua propter inveteratam malitiam ex una academia aut gymnasio exclusus omnibus hoc ipso academiis et gymnasiis districtus huius arceretur; alterius seu localis is esset effectus ut, cum certum sit malos in aliquo loco socios ad individui cuiuspiam perversitatem plurimum conferre, ex locali solummodo academia aut


3597. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

De Judaeis et Zingaris, ad fixum alimentationis statum reducendis. § 4. Judaei in Regno jam illocati ad omnem, qua vitam suam sustentare possunt, professionem exercendam capaces declarantur, et ideo in omnibus etiam contuberniis ad tyrocinium suscipi debent. Motivum. Omne individuum, quod non habet certum alimentationis statum, Reipublicae oneri est. Si integrae classes incolarum nonnisi fluctuantem habeant subsistentiam,


3598. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

canonisandum haud esse existimavit. Remisso sub Augusto Josepho II. dispositionum illarum rigore numerus eorum denuo increvit. Nisi lege publica aliquod remedium statuatur, illi Hungariam denuo inundabunt, praesertim cum ob defectum legis antea etiam non eodem in omnibus Comitatibus modo tractati fuerint. Deputatio haec medium Eliminationis eorum qui fixum aliquem subsistentiae modum inire noluerint quoad Zingaros potiori adhuc jure quam quoad Judaeos amplectendum esse demisse existimavit.


3599. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dependentia tamen a Comitatu procurent. Motivum. Pro causa non effectuatarum complurium salutarium sane, quas Augusti Maria Theresia et Josephus II ediderant, ejusmodi ordinationum, saepe illud adferebatur, quod Magistratus omnibus his agendis non sufficiant. Et vero id in majoribus Comitatibus quandoque re ipsa evenit. Ut huic impedimento subveniatur, sub Maria Theresia Societates Agrariae institutae fuerunt: verum praematurum adhuc esse pro Hungaria hoc institutum eventus


3600. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

debent: si nec hujus decisioni aquiescant, tunc primum ad Suam Majestatem recurrere possunt. Motivum. Abaldo Viennense, mox atque Pestini depositorium erexit, eam invexit manipulationem ut constituti ad illud officiales sui in omnibus occurrentiis tantum ad se recurrere debuerint; illud deinde postulata eorum medio Cancellariae Bohemicae promovebat, haec negotia ejusmodi apud Cancellariam Hungaricam procurare solebat, hac via disponebatur apud Consilium


3601. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc alioquin plena libertate gaudent, legislatio curam suam tantum ad contribuentes dirigere debet. In quo cardine cultura haec nunc in Regno subsistat, in Elaborato status actualis §-pho 40. ostensum est. Caeterum nec hoc institutum indiscriminatim omnibus jurisdictionibus convenit. Inter ipsas illas, quarum situi convenit, notabile saepe discrimen intercedit; aliis equatia publica convenire possunt, aliis ut admissarii per communitates interteneantur; aliis denique, ut eos comitatus ipsi vel in centro, vel in


3602. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

inductis pro proprio usu extraneis mercibus tricesimam dependant 1542. Noviz. Decret. Articulo 46. 1548. Articulo 55. 1557. Articulo 16. et 1723. Articulo 14. constituebatur;- e converso ut ab omnibus, quae pro quaestu extra Regnum educunt, tricesimali portorio subjaceant 1559. Articulo 44. 1559. Articulo 34. et 1563. Articulo 49. legislatio definivit, adeoque id etiam a quibus mercibus tricesima desumi possit


3603. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

quod Hungaria cum Germanicis Provinciis unum Monarchiae corpus efficiat; hoc autem florere non possit, nisi aequabile inter haec duo ejus membra commercii aequilibrium constituatur; aequilibrium vero hoc, quod secus stabiliri non possit, nisi in omnibus, in quibus commerciale Hungariae interesse cum Provinciis Germanicis in collisionem venit, casibus vectigal in harum favorem dirigatur, idque duabus de causis; primum quod Hungaria adeo fertilis sit, ut non obstante fabricarum defectu et oneroso sibi moderno


3604. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

certa individua denominare, quae sumto pro basi tractatus eo: quod nec Hungaricum commercium Germanico, nec vicissim, dependens effici possit, pure reciprocam duorum horum membrorum utilitatem spectarent, excussisque summa aequanimitate omnibus vectigalis principiis, ita coalescerent, ut favores, quos Germanicae Provinciae in vectigali Hungarico obtinerent, per eos, qui Hungariae in Germanico vectigali vicissim obtingerent, se mutuo compensent; tractatus autem ejusmodi in proximis


3605. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in Hungariam pro consumtione inducuntur, portorium consumtionale statim in Germanicis tricesimis deponere debeant, hoc vero praestito penes solum essituale Germanicum in Hungariam induci possint, principiumque hoc in omnibus etiam posterioribus Germanicis vectigalibus retinebatur, quin reciprocum in ullo adhuc Hungarico vectigali adoptatum sit; convenientius quidem et rationibus totius in concreto Monarchiae conducibilius foret, si res ab utrinque ad naturalia


3606. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

informatus, decrevit, Consilio Locumtenentiali tantum pro publicatione transmittebantur, quin vel ratio mutationis ejusmodi indicata, adeoque hanc expendendi suasque, si res exegisset, in obversum reflexiones proponendi modus eidem praebitus fuerit. Naturalis secus in omnibus politicis negotiis haec manipulatio ideo tantum per eos, quorum interfuit, impedita fuisse videtur, quia pleraeque hae mutationes unice ad deprimendum commercium Hungaricum dirigebatur, prouti id civitas Soproniensis specificis duobus exemplis edocuit. Nimirum


3607. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

Obrovacz protenditur, militari confinii Carlostadiensis jurisdictioni addicta fuerit; quod Bancalis Deputatio Viennensis retenta tricesimarum illarum directionem vetus Trentesimo, idest generale illud 5 pro 100 ab omnibus indiscriminatim mercibus portorium retinuerit; denique quod proventus tricesimarum illarum in cassam Bancalem influxerint. An haec per posteriora 1784. et 1788. vectigalia mutata sint, ex iis elici non potest. Utcunque sit: si praejudiciosum hoc


3608. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam usui perinde deserviunt. Cum hi insuper immunitate a teloniis gaudeant, non dubitavit Deputatio quod exiguum hoc bono publico sacrificium ultro facturi sint, praesertim cum usus hic in nonnullis comitatibus alioquin sponte invaluerit. Quodsi enim necessaria pro omnibus, qui in viis publicis situantur, pontibus ligna, e Cassa Domestica comparari deberent, plebem totum et laboris, et expensarum onus maneret, cui sustinendo in comitatibus illis, qui longos et commercialium, et postalium et militarium viarum tractus habent, eadem


3609. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

vecturarum commercialium stationes defiget, et ut in his coetus vectorum sub concertandis inter hos et statum mercantilem regulis coalescat, medio localium jurisdictionum effici procurabit. Inter has autem regulas illud praecipue referatur ut vectorum horum coetus in omnibus rem vecturariam concernentibus objectis judicio concernentis tribunalis mercantilis se ultro et diserte subjiciat: liberum nihilominus sit singulo mercatori vecturas suas etiam extra has stationes per separatos contractus permutare.


3610. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

promovere: ita etiam modum suppeditare interest, ut domestici et periti capitanei, aliique pro navibus necessarii officiales formari possint. Sunt quidem aliqui, qui scientiam naves regendi usu tantum sibi compararunt; verum sicut in omnibus aliis artibus et scientiis, ita in hoc quoque instituto pauci admodum, et hi tarde plerumque eo eluctantur. Si theoriam discendi occasio adsit, et plures, et hi citius ad majores gradus enitentur. Ante complures annos exstabat Tergesti


3611. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nationalem navigationem jam solide stabilitam habet; secus enim periculum subit, ne saepe necessariis etiam exoticis mercibus destituatur. Debet praeterea ejusmodi natio omni oeconomiae commercio ultro renunciare; utprimum enim illa id constituerit, ab omnibus indubie maritimis potentiis statim reciprocum accipiet, sicque nec illa cum alterius populi mercibus ullum oeconomiae commercium exercere poterit. Ac Hungaria quidem de nullo adhuc maritimo oeconomiae commercio cogitare potest; cum


3612. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in his labores eousque etiam pro re nata continuentur; ne vero suscipiendi in aliis collateralibus fluviis, in vastioribus stagnis, aut in canalibus communicationis labores cum elaborando generali plano fors non concordent, sicque inutiles efficiantur, interest ut ab omnibus his interea, uti infra proponemus, supersedeatur. Videbantur autem Deputationi huic labores hi alacrius processuri, si eorum obligatio jurisdictionibus diserta lege imponatur. § 118. Ut


3613. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

directione egeant, subjectis provideri possit. Accedit quod ab eadem proportione, qua capaciora sensim individua prodibunt, labores etiam hydraulicos cum progressu temporis accumulandos esse facile praevideri possit, adeoque insufficientia Departamenti Hydraulici pro omnibus his laboribus immediate dirigendis porro etiam subsistet. Quoad distributionem tamen dirigentium geometrarum, debuit Deputatio ab instituto Josephino recedere, cum divisio Regni in 10. districtus nec eotum lege


3614. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

locales comitatus necessarias operas in sortem jam defixae gratuitorum laboratorum quottae praestiterint, per hoc plebs eorum nihilo magis prae aliis aggravabitur. Si vero requisitos etiam sumtus e Cassa sua Domestica suppeditare deberent, cum operae ejusmodi non in omnibus comitatibus occurrant, et pro emolumento totius publici suscipiantur, jam unus pro aliis onus portare deberet. Et ideo sumtus hi e Fundo Publico praestari debent. Censebat autem Deputatio omnes ejusmodi sumtus ad Fundum Salis ideo relegandos esse, quia hic e


3615. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

vasta stagna ideo praeprimis efformare intersit, ut hac ratione eodem labore et communicatio aperiatur, et ingentes, quae modo vix alicui usui sunt, plagae in fructifera terrena convertantur? si ita, ubi? et qualiter? canales hi fodi debeant? Si vero omnibus his praestitis adhuc notabilem aliquam Regni plagam beneficio communicationis cum aliquo navigabili fluvio destitui eveniat, an? ubi? et qualiter ejusmodi communicationis canalem per siccum effodere expediat? Denique cum hac etiam ratione


3616. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

venditor perceptam restituere teneatur; proinde cum nemo citra suam culpam damnum pati possit, quod publicum omnes has summas bonificare deberet; cui oneri cum fundus publicus vix suffecturus sit, usus autem venditionis juris quaestus non in omnibus civitatibus usu venerit, expedientius foret hunc pro futuro tantum interdicere, in civitatibus vero, in quibus jam invaluit, rem in statu quo relinquere. Verum si ratiocinium hoc subsisteret, nec de eo ut molae navigationi noxiae sufferantur


3617. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Deputatio e contra domalem quaestum et ad libertatem commercii et ad regnicolarum commoditatem pertinere, adeoque eum non abolendum, sed regulandum tantum esse existimavit. Hac autem in re id primum definiendum occurrit: an domalis quaestus cum omnibus vel aliquibus tantum; et si ita, cum quibus mercibus exerceri possit? Relate ad id communiter quidem id statui solet, ut quaestus hic ad minutiores tantum articulos restringatur. Verum id quaestionem adhuc non resolvit; decidi enim insuper debet, an minutia


3618. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

criteria fallere possint, interest ut jurisdictiones publicae omnes alias diminuendi talis pretii politicas vias antea experiantur, quam ad limitationem descendant. Ita si pistores panis, lanii bubulae pretium plus justo augeant, juvat experiri, an non per admissam omnibus emacillandi et panem vendendi facultatem pretium articulorum horum ad justos limites reduci possit. Ita etiam si merces asciariorum et murariorum elevetur, experiri interest, an non per evocationem aliorum magistrorum malo huic


3619. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam cum illis articulis, qui in officina ejusmodi prostant, aliis per dominum terrestrem interdici non potest; non potest etiam dominus terrestris coemtionem alicujus articuli in terreno suae jurisdictionis ad unum tantum mercatorem restringere, sed haec libera semper omnibus patere debet. Motiva. Quod in arbitrio domini terrestris situm sit officinae erectionem admittere vel prohibere, id ex ipsa libera fundo suo utendi potestate deducitur. Non possunt itaque


3620. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

coëmtos autem a colonis suis fructus ipsis illis, quibus hi eos antea vendebant, quaestoribus distrahere, sicque totum sensim internum commercium unice dominis terrestribus in monopolium cedere posset, id, quod nec legi nec rationi congruit. Ex omnibus autem his apparet quod nec potestas dominica, nec praerogativae nobilitares in legali sensu acceptae, sed promanantes tantum ex detorto earum intellectu abusus promotioni commercii in Hungaria obstent. Contineatur jus praeemtionis dominorum terrestrium intra


3621. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | SubSect | Section]

ne circa ipsum ejusmodi necessitatis intellectum ulteriores quaestiones obmoveri possint, declaratur quod per necessitatem hanc propria tantum dominorum terrestrium consumtio, aut immediatus ad rationem sui usus intelligatur. Itaque hi jure praeemtionis non gaudent in omnibus iis, quae pro ulteriori quaestu comparare volunt. Qui legi huic contravenerit, per concernentem comitatum pro singulo actu poena 500. florenorum mulctetur. Motiva. Quamvis provocatus Articulus disertis verbis dicat jus


3622. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fabricarum progressus, commercium adeo passivum ut quoad subsidia pecuniaria ab aliis magis pecuniosis potentiis dependentes fuerint. Ut primum Legislatio exportationem praeprimis curare et ad hanc mercatores omnibus utilitatis et honoris stimulis excitare coepit, Provinciae illae ad eum, quem cernimus, florem sunt provectae. Itaque et ratio, et vicinum recensque adeo exemplum ostendit, quod intersit ut Hungarica quoque Legislatio curas


3623. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

quaestionem hanc deciderit, ita etiam distincta conflandi fundi publici ratio iniri debebit. Sed etiamsi unicam pro toto Regno cassam publicam stabiliendam supponamus, adhuc praevie decidi deberet, an ea absque ullo tituli discrimine generaliter pro omnibus Regni necessitatibus ita erigi debeat ut inde erogationes pro re nata ad quosvis Regni usus promiscue fieri possint, vel vero, an pro usibus commercii alia, alia pro bellicis, pro reliquis demum eventualibus Regni


3624. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

possessores gravia damna subibunt; labefactabitur nationale creditum, opificia, artes, commercium ipsum gravem patientur succussionem, malumque hoc a proportione illa, qua major fuerit ejusmodi schedarum numerus, tristiores etiam effectus producet. Ex omnibus his apparet in linea bancali id jam vim axiomatis obtinuisse, quod schedis bancalibus optatus cursus non secus procurari possit, quam si praevie realis et proportionata cassa stabiliatur, e qua earum redemtio de casu in casum fieri queat.


3625. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

e Regno evehantur, deponere debeant. 4. In proventibus Jazygum et Cumanorum, si inhaerens iis summa per Regnum deponatur. Denique 5. in auctione pretii salis. Verum in taxa indigenatus augmentum proventuum Regni collocare non expedit; secus enim ille omnibus, qui defixam taxam deponere volunt, promiscue conferri deberet, id quod rationibus Regni minus conduceret. Quodsi autem eo tantum fine taxa haec augeatur, ut quo pauciores indigenatum ambiant, tunc non in augmentum, sed in diminutionem proventuum Regni cedet.


3626. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquam e poena, quam dictaturus est, utilitatem addicere non expediat. Stipendia autem eorum politica, cui status salarialis elaboratio commissa est, Deputatio rationi moderni temporis indubie conformabit. Moderna etiam legis dispositio nulli determinato privato, sed omnibus, si ad casum legis deveniant, jus ad ejusmodi mulctas attribuit, adeoque nullus etiam privatus in illis jus proprietatis potuit nancisci. Potest igitur Legislatio, quin vel in proprietatem alicujus involet, vel judicibus injuriam inferat, antiquatis


3627. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

inita cum Turcico subdito societas eam etiam, quae domesticum mercatorem respicit, mercium partem amittendi periculo exponet, vix aliqui huic discrimini se subjicient; sine hoc autem pallio exigui Turcici subditi periculosum hunc quaestum inibunt. Et si ineant, data omnibus jurisdictionibus merces ejusmodi confiscandi facultate, et quarta earum pretii parte denuncianti, aut eas apprehendenti addicta, praevaricatio haec saepius detegetur. Caeterum pleraque quidem, quae hic ponuntur, per posteriores normales resolutiones Regias


3628. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hujus non assentiretur, per majorem lotteriam Commerciali Cassae fundus aliquis procurari potest. Ad §-phum 5. Nullus est ingenuae nationi magis accommodus publicum aliquem fundum constituendi modus, quam si moderata in hunc finem omnibus grationalibus taxa constituatur. Qui enim gratias obtinent, novum utique stimulum sentire debent ad aliquid pro bono publico conferendum. Verum cum omnia grationalia respicientibus Aerarium Regium taxis jam affecta sint, quotta fundi publici


3629. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Et hae sunt leges, quas Deputatio Legislationi pro modernis commercii Hungarici circumstantiis proponendas existimavit. Ubi opificia, artes et commercium jam effloruerint, complures ex iis forte supervacaneae evadent; verum commercii distincta est hac in parte ab omnibus aliis Legislationis objectis ratio. In aliis enim objectis Legislatio futura prospicere, et leges non tantum moderni, sed futuri etiam temporis rationi accomodare debet. Quoad commercium vero praesentem tantum statum respicere,


3630. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

Operatio haec singulo decennio usque ad quartam vicem repetatur. Et ita futurum statuit, ut singulus nobilis nonnisi per 40 annos proventus unius anni, qua parte 1000 florenos superant, conferre; in interusurio nonnisi 3 1/2 pro 100 jacturam pati debeat, et tamen omnibus commercialibus necessitatibus abunde suffectura 32 millionum summa conflari possit. Detracto enim, quod creditoribus dependi deberet, interusurio, et sumtibus administrationis ad 100 000 computatis juxta ejus calculum resultaret adhuc annue unus millio et 100 000


3631. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

opinionem, et huic post recentissimum oblati pro bello Gallico subsidii exemplum tanto magis adhaeret; nulla enim realis inter hunc subsidii et fundi publici titulum differentia assignari potest. Caeterum agnoscit Deputatio, quod ex omnibus, quae propositae sunt, et quae forte porro etiam proponi possent, modalitatibus, unica haec sit, quae omnes talis, qualem Legislatio exigit, fundi publici characteristicas notas habeat. Nam 1. Convenit dignitati Legislationis et nationis honori, qui exigit,


3632. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

promotione sumtus concurrunt, jam justum evadit, ut contribuens etiam plebs, in quam promanaturum ex augendo commercio beneficium pro modulo suo perinde redundabit, suas etiam in hunc finem operas tamdiu conferat, donec, ut §-pho 99. statuimus, cassa publica omnibus commercialibus necessitatibus sufficiat. Circa ipsum tantum Projecti hujus calculum Deputatio pauca aliqua observanda existimavit. Nimirum, verum quidem est, quod ultra assumtos per projectantem fundos accedet eorum fundorum proventus, quos e projectatis


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.