Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnibus

Your search found 4596 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 37-90:


37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

suum, sicut dicit ad Timoteum: Crescens abiit in Galatiam, Titus in Dalmatiam. Hic ergo beatus Titus ad Dalmatie partes adueniens, et uerbum salutis gentibus illis predicans, non longo illic tempore mansit, sed audiens, quod beatus Paulus a preside Festo iussus esset Romam pergere, statim omissis omnibus preueniens eum expectauit in urbe. Quo cum beatus apostolus accessisset ibique uerbum Dei diutius predicauit. Cum autem per spiritum sanctum cognosceret in eadem urbe suum martirium consumandum, de ecclesiis Gretie disponere curauit. Quam ob rem beatum Titum non remisit ad Dalmatias, sed ad


38. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

hominum cedes cotidie fieret, quia timendum erat, ne forte toto mundo in exterminium dato non esset, cui posset ulterius imperare. Tunc Dioclitianus tale moderamen sue uoluit adhibere seuitie dans legem, ut qui nollet a christiana cultura recedere, non ut prius statim capite plecteretur, sed bonis omnibus expoliatus ad diuersa metalla et ad fodiendas arenas exul patria dampnaretur. 2Itaque in diuersis mundi partibus iussit imperator ob augustalem memoriam multa edificia erigi. Ad quorum laboriosas operas dampnaticios quosque, maxime christianos, mitti precepit. Preter alia


39. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

expirauerant, odia, rapine, usure, periuria et alia facinora totam inuaserant ciuitatem. Relligio erat derisui, clerus contemptui, humilitas superbie succumbebat. Debita subtrahebant ecclesiis, indebita exigebant. Preterea rector ciuitatis non communiter, sed diuisim querebatur; nec qui prodesset omnibus, sed qui priuatim aut amicorum comodum aut inimicorum incomodum procuraret. Et sic in ciuitate multi erant domini, pauci subditi, multi precipientes, pauci obedientes, non quasi patriam diligebant, sed quasi hostilem terram predari rapaciter satagebant, sumptus reipublice potentiores quique


40. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

totum opus communis seruitii miseris pauperibus imponebant. Preter hec uero improba Venus omnem ordinem, omnem sexum et etatem absque ullo pudoris uelamine sordidabat. Dissolutio uoluptatis marcebat in iuuenibus, obstinatio auaritie rigebat in senibus, ueneficia in mulieribus, peruersitas in omnibus abundabat. Iniurias illatas conciuibus pro gloria reputabant. Intra urbem multum feroces et audaces uidebantur, sed contra hostes exeuntes timidi et imbelles inueniebantur. Talibus et his similibus Salona corrupta uitiis, quid poterat nisi ad yma uergere? Quid restabat nisi ad interitum


41. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eorum nec permittentes eos extra muros exire. Tunc ciues inter se consilio habito legationem miserunt ad imperatores Constantinopolitanos supplicantes et petentes, ut liceret eis in Spalato habitare et territorium sue ciuitatis Salone iure pristino possidere. Quod et factum est. Nam impetratis omnibus, que uolebant, ad conciues suos legati redierunt portantes sacrum rescriptum dominorum principum. Iussio etiam ad duces Gothorum et Sclauorum missa est districte precipiens, ut nullam Salonitanis ciuibus in Spalato degentibus molestiam irrogarent. 5Accepta ergo iussione


42. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

presul non fuerat ordinatus. Venerabilis ergo Iohannes cepit clerum et populum exortari, ut archiepiscopatum ciuitatis antique intra se instaurare deberent. Quod illis ualde gratum extitit et acceptum. Tunc coadunato clero, ut moris erat, electio in persona predicti Iohannis concorditer ab omnibus celebrata est. Qui per dominum papam consecratione suscepta tamquam bonus pastor ad proprias oues accessit non animo cumulandi pecunias, cum ecclesia tunc esset pauperrima, sed caritatis studio de animarum salute lucrum spirituale querere satagebat. Ipsi concessum est a sede apostolica, ut


43. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

De translatione sanctorum Domnii et Anastasii 1Eodem tempore Iohannes reuerendus antistes cepit tractare cum ciuibus, ut corpus beati Domnii pontificis, quod Salone remanserat, leuaretur translatumque in ecclesia, que nuper dedicata fuerat, locaretur. Et ualde placuit omnibus. Explorata itaque temporum uice, quando possent hoc comode atemptare, abierunt Salonam ingredientesque basilicam episcopii confusa et dissipata omnia repererunt. Repletus enim erat locus ille ruinosis tectis congestique incendiorum cineres uepres iam et uirgulta produxerant ita, ut quamuis


44. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uiri Laurentii Apsarensis episcopi, qui cum ceteris suffraganeis ad synodum uenerat, concordarent, ipsum in patrem et archiepiscopum unanimiter proclamantes. Missa ergo relatione ad Romanam curiam postulationem de ipso factam domino pape presentauerunt. Et quia testimonium habebat bonum ab omnibus, facile admissa est petitio eorum. Deditque ei summus pontifex licentiam transeundi mittens ei pallium dignitatis cum confirmatione priuilegiorum metropolice auctoritatis. 2Fuit autem Laurentius iste Dalmatinus origine, statura quidem pusillus, sed sapientia magnus. Cepit


45. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

summi pontificis accessisset, percontatus est eos ipse, qui nam essent. Nefandus presbiter respondit: Ex Dalmatie partibus sumus uestraque potest reminisci paternitas me dudum ad uestram accessisse beniuolentiam. Et istis ad pedes uestre sanctitatis uenire placuit, ut genti sue, sicut omnibus, gratiam faciatis. Nimirum et iste nobilissimus Gothorum uir ad hoc uenit, ut per uos plenius instructus ueritatis normam ualeat liberius predicare . Rursus dominus papa: Quo honore fungitur? Responsum est, quod dudum in sua littera presbiter fuerit. Ad hec papa: Et cur


46. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Iohannem cardinalem mittere festinauit ad extirpandam nefandi scismatis fomitem de partibus Sclauonie. Itaque cardinalis ad illas partes adueniens multitudinem populi et cleri coadunari iussit ipsumque pseudoepiscopum coram suis Gothis de tante temeritatis nequitia durissime increpauit, denuntians omnibus, quod nullum sacri ministerii ordinem a summo pontifice datum ei fuisset. Quam ob rem ipsum Cededam et Potepam cum suis sequacibus perpetui anathematis mucrone a fidelium consortio detruncauit, Vlfum uero, tanti sceleris inuentorem tantique satorem erroris, usque Spalatum trahi iussit. Vbi


47. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

celebrata fuit synodus in ciuitate Nonensi sub Iohanne cardinali apostolice sedis legato. Vbi proclamationem faciente Laurentio archiepiscopo illustris uir Demetrius, cognomento Suinimir, rex Chroatorum, restituit ecclesie sancti Domnii ecclesias sancti Stephani et sancte Marie in Salona cum omnibus earum bonis. Has siquidem ecclesias edificauit et dotauit quedam Helena regina, donans eas Spalatine sedi iure perpetuo possidendas. Que ob reuerentiam regalium sepulchrorum concesse fuerant quibusdam regularibus ad tempus, qui assidue in eis officiorum ministeria exercebant. Ibi namque


48. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

per internuntios, homines esse christianos, et quod rex uellet cum eis benigne agere, si se eius ditioni adhuc pacifice subiugarent. Tunc Spalatenses, inter se facto consilio, miserunt Crescentium archiepiscopum ad regem Colomannum pacem postulantes ab eo. Quem ille benigne suscipiens, annuit omnibus petitionibus, quas Spalatenses fecerant pro pacis federe componendo. Facta igitur conscriptione omnium, que hinc inde fuerant ex beneplacito stabilita, iurauit rex cum suis principibus, omnia firmiter obseruare. Postera uero die iurauerunt Spalatenses, primo quidem maiores, deinde iuniores,


49. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

exhibebat quandoque. 4Vacante autem tunc temporis ecclesia Spalatensi quidam cardinalis, uir magne auctoritatis et eximie honestatis, per totum regnum Hungarie legationibus officio fungebatur. Hic cum non modicam fecisset moram Spalati residendo, effectus erat familiaris omnibus et amicus, singulos enim pro meritis caritatis uiscere confouebat. Factum est autem, ut eo tempore congregaretur clerus Spalatine ecclesie pro archiepiscopo eligendo. Et tandem premisso tractatu de electione cuiusdam in archiepiscopum, ut moris est, omnia uota in personam eiusdem cardinalis


50. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Factum est autem, ut eo tempore congregaretur clerus Spalatine ecclesie pro archiepiscopo eligendo. Et tandem premisso tractatu de electione cuiusdam in archiepiscopum, ut moris est, omnia uota in personam eiusdem cardinalis concorditer conuenerunt. Itaque electionis solempnitate deuote ab omnibus celebrata protinus Iohannes comes, coadunata populari multitudine, sicut solet interdum laycalis ruditas, notos contempnere, ignotos appetere, certa respuere, incerta diligere, ueniunt ad eundem legatum, labiis ex ira trementibus clamosisque uocibus et tunc concionari incipiunt dicentes,


51. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uocibus, ciues anxios et tremebundos ad prelium prouocabat. Mox autem quidam audatie spiritus incalescere cepit cordibus Latinorum et arreptis subito armis per portas constipatim errumpunt et diuinum inuocantes auxilium binas acies instruunt. Tunc duobus probioribus duo dantes uexilla preceperunt omnibus armatis, ut altera pars unum, altera uexillum alterum sequeretur. Hortantesque se ad inuicem protinus se hostibus ostenderunt. Videntes autem Sclaui ex insolito Latinos ex suis latebris exisse multum leti effecti, statim ad eos aties dirigunt. Nostri uero, ut erant premoniti, una pars


52. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

inclite memorie apud Constantinopolim imperabat. Tota autem Dalmatia et pene Chroatia uniuersa subiecta erat principatui eius. Ipse autem erat benignissimus circa omnes sibi subiectos, non tributorum exactor, sed diuitiarum suarum liberalissimus distributor. Omnes ad se uenientes honorabat, omnibus impensas ex fisco regio exhibebat. Recepta etiam computatione capitum ciuitatis Spalatensis, mittebat stipendia omnibus, infantibus etiam in cuna iacentibus singulos aureos dari faciebat. Mittebat autem duces suos cum magno apparatu armorum portantes pro sumptibus pecuniam copiosam. Qui


53. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eius. Ipse autem erat benignissimus circa omnes sibi subiectos, non tributorum exactor, sed diuitiarum suarum liberalissimus distributor. Omnes ad se uenientes honorabat, omnibus impensas ex fisco regio exhibebat. Recepta etiam computatione capitum ciuitatis Spalatensis, mittebat stipendia omnibus, infantibus etiam in cuna iacentibus singulos aureos dari faciebat. Mittebat autem duces suos cum magno apparatu armorum portantes pro sumptibus pecuniam copiosam. Qui ueniebant et tenebant ciuitates maritimas et magnam Chroatie partem. 9Itaque Spalatenses rogauerunt


54. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Miserunt autem cum ipso quendam clericum, nomine Raddam Marule. Tunc ostenderunt depositariis quedam intersignia archiepiscopi. Et quia ille idem erat, ad cuius manus depositum illus iusserat archiepiscopus tradi, reddiderunt totum illud dolium, in quo fuerant opes ille recluse. Receptis uero omnibus reuersi sunt. De rebus itaque illis quedam ecclesie date sunt, de aliis fecit communitas uoluntatem suam. De Petro et altero Petro archiepiscopis 1Post mortem uero Hemanuelis imperatoris, cum redissent Spalatenses ad dominium Hungarorum,


55. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Sed non fuit petitio regis admissa, quoniam aliorsum tendebat intentio seniorum. 4Interea rex naues ingressus dispositum arripuit iter. Spalatenses uero dederunt ei usque Diracchium duarum galearum conductum. Non potuit rex tantum habere nauigium, quod sufficeret ad passagium omnibus cruce signatis, quam ob rem necessitate compulsi alii redierunt ad propria, alii uero expectauerunt usque ad annum sequentem. 5Eodem tempore Stephanus dominus Seruie siue Rasie, qui mega iupanus appellabatur, missis apochrisariis ad Romanam sedem, impetrauit ab Honorio


56. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

promittendo suum seruitium et amorem. Tunc predictus Petrus diaconus, ut erat uerbosus, nacta occassione, abiit susurrando per clericos et per laycos, laudando Guncellum de potentia, de honestate, de scientia, de quibus ipse nullam habebat certitudinem, sed ut seniorum intentionem elideret, modis omnibus satagebat, ut eligeretur Guncellus. 4Erat autem tunc temporis Domaldus comes ciuitatis Spalatine, uir satis circumspectus et prouidus. Hic quia bene Guncellum nouerat, ueritatem asserebat de ipso, quia pro suorum leuitate morum habilis non erat tanto sacerdotio fungi.


57. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Cum autem esset inops scientie, ambitionis uero stimulus eum acriter perurgeret, adhuc in itinere positus apud Vranam templariorum in uigilia Pentecostes se fecit in diaconum ordinari a Gruptio Nonensi episcopo, qui cum eo ab Hungaria ueniebat. Cum autem ciuitatem intrasset, satis officiose ab omnibus susceptus est. Et cum aliquantam ibi moram fecisset, tanta in eo leuitas uerborum et morum apparuit, ut omnibus in tedium deueniret, seraque penitudine ducti, qualiter ab ipso possent euadere, cogitabant. Sicque factum est, ut qui ignotus fuerat dilectus, notus foret exosus et quem non


58. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Vranam templariorum in uigilia Pentecostes se fecit in diaconum ordinari a Gruptio Nonensi episcopo, qui cum eo ab Hungaria ueniebat. Cum autem ciuitatem intrasset, satis officiose ab omnibus susceptus est. Et cum aliquantam ibi moram fecisset, tanta in eo leuitas uerborum et morum apparuit, ut omnibus in tedium deueniret, seraque penitudine ducti, qualiter ab ipso possent euadere, cogitabant. Sicque factum est, ut qui ignotus fuerat dilectus, notus foret exosus et quem non uidentes affectuose traxerant, uidentes eicere appetebant. Sed Guncellus papali confirmatione suscepta, optinuit


59. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

populumque corrigere, ecclesiam nouis studiis informando. Fecit enim a clero cunctas expelli focarias, de quibus archiepiscopo nulla suberat emendationis cura. 9Conuocauit autem totam Dalmatiam et Chroatiam in adiutorium suum contra hereticos et piratas, faciens indulgentias omnibus, quicumque zelo diuino succensi in personis uel expensis ad eorum interitum laborarent. Tunc congregato multo nauali exercitu et equestri, cepit eos undique impugnare. In tantum enim Almisanos in mari et terra insequendo contriuit, ut defectis uiribus desperarent ulterius se posse


60. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Murigii, diaconus. Contra ipsum uero directus est Vulcasius. Pauci de canonicis fouebant archiepiscopum, plures et maiores erant contra eum. Itaque archiepiscopus Romam ueniens proiecit se ad pedes domini Honorii pape lacrimabilem proponens querelam de infestatione legati. Sed dominus papa de omnibus excessibus archiepiscopi plene instructus, cepit eum multum dure increpare de insolentiis et temeritatibus suis. Archiepiscopus uero nitebatur excusare se, imponens Roberto consecratori suo, quasi ex ipsius mandato presumpsisset sine pallio pontificalia celebrare. Sed non satis sibi


61. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

remanens multa supplicatione pulsabat, ut de suis excessibus misericorditer ageretur. Tanta ergo fuit precum instantia, tam importunus labor, ut reuocaretur prior sententia, et conscriberetur altera mitior; uidelicet ut biennio maneret suspensus, postea de misericordia sedis apostolice fieret in omnibus restitutus. Quod et factum est. 11Interim uero legatus Acontius in Bosnam contra hereticos profectus, multo ibi tempore pro statu catholice fidei laborauit. 12His temporibus factus est terremotus magnus et orribilis in die Natiuitatis Domini circa horam


62. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pugnate uiriliter, de morte intrepidi, de triumpho securi . 6Talibus itaque dictis cohortatus suos, cepit ordinare pedites in turma sua, equites uero disposuit in acie sua, dans mandatum his, qui debebant precedere uel subsequi, ut omnes ad ducis uexillum respicerent. Igitur omnibus oportune dispositis, statim contra hostes signa uertentes, ceperunt paulatim incedere. At uero hostes uidentes nostrorum audatiam statim magno impetu admissis equis currunt fortiter contra eos. Nostri uero conglobati primo peditum turma ceperunt stare erigentes lanceas, alii uero uenabula


63. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

aggredi archidiaconum et post appellationem a se factam interdicti et excommunicationis in eum iacula intorquere. Et facta conspiratione, ad nihil aliud nisi ad ipsius perpetuam deiectionem laborare ceperunt. Ut autem in eum popularem concitarent tumultum, fecerunt omnes ecclesias claudi et ab omnibus cessare diuinis. In tantum enim scandali huius excreuerat malum, ut intra ecclesiam et extra ecclesiam non solum clamosis uocibus decertarent, sed etiam temerarias in se manus inicerent populique furentis insania modo hanc modo illam insequens partem, acerrimam seditionem in totam


64. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

metropolis auctoritas dependeret. Erant enim archiepiscopus, archipresbyter, sacrista, primicerius et alii quam plures litteris muniti, testificationibus armati, nil aliud nisi archidiaconum toto ore glutire parantes. At ipse nullam habens aliunde fidutiam nisi ex Deo, qui facit iudicium omnibus iniuriam patientibus, de sola enim innocentie sue causa confisus, bono animo rerum exitum expectabat. 7Erat autem tunc temporis dominus Gregorius papa nonus apud Perusium. Itaque Thomas archidiaconus consilio et fauore quorundam, quos numquam nouerat, intromissus est ad


65. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

consilio et fauore quorundam, quos numquam nouerat, intromissus est ad papam, quando solus erat in camera cum uicecancellario tantum. Et flexis genibus coram eo cepit cause sue seriem exponere diligenter. Ipse autem clementissimus pater benignam ei exhibuit audientiam et tanquam certus de omnibus multum ei de tot molestationibus est compassus. Et requisiuit ab eo, an uellet cum archiepiscopo de his omnibus in curia experiri. Respondit archidiaconus: Vtique, pater sancte . Tunc papa dixit uicecancellario, qui astabat: Precipe Otoni cardinali, ut causam utriusque partis


66. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum uicecancellario tantum. Et flexis genibus coram eo cepit cause sue seriem exponere diligenter. Ipse autem clementissimus pater benignam ei exhibuit audientiam et tanquam certus de omnibus multum ei de tot molestationibus est compassus. Et requisiuit ab eo, an uellet cum archiepiscopo de his omnibus in curia experiri. Respondit archidiaconus: Vtique, pater sancte . Tunc papa dixit uicecancellario, qui astabat: Precipe Otoni cardinali, ut causam utriusque partis audiat diligenter . Tunc archidiaconus gratias agens deosculatis eius pedibus letus egressus est.


67. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum cardinales uidissent, uolebant archiepiscopum reuocare ad iudicium, si archidiaconus causam uoluisset resumere contra eum. Sed dominus Otto, compositionis conficiens instrumentum, distincte expressit omnia, que secundum statuta canonum singulis ministeriis pertinere noscuntur. Expletis itaque omnibus negotiis uenerabilis cardinalis traddidit conscriptiones arbitrii, unam procuratoribus archiepiscopi, alteram archidiacono eumque ad patriam cum sua gratia et benedictione remisit, confirmato sibi archidiaconatus offitio ex papali rescripto. Acta sunt hec anno Domini MCCXXXIIII sub Ottone


68. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad quendam religiosum uirum, qui erat de ordine fratrum minorum, qui fidem et conuersationem omnium perspicue cognoscebat secumque diutius conferentes, taliter deliberauerunt, ut neminem alium pro potestate eligerent, nisi nobilem uirum Garganum de Arscindis, qui testimonium habebat bonum ab omnibus. Tunc nuntii eundem Garganum adeuntes, ceperunt alloqui ipsum, exponentes ei suum propositum, quod de ipso habebant et querentes, an uellet ad unum annum uenire pro eorum regimine ciuitatis. Quibus ipse benigne respondit, quod deliberaret primo cum propinquis et amicis et tunc demum certum


69. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

precones. Totum namque regimen disposuit ad exemplar Ytalicarum urbium, que per potestatum regimina gubernantur. Cum enim nihil pecunie in fisco publico reperisset, per sue discretionis industriam cito ipsum abundare fecit absque grauamine alicuius. Siquidem tantam ei gratiam concessit Deus, ut ab omnibus timeretur et audiretur, quasi quidam sanctus a Deo missus. Nec solum ciuibus uenerationi erat sed de tota pene prouintia ueniebant audire ipsius sententias, quasi diuinas. Erat enim quam maxime intentus cum omnibus pacem facere factamque fideliter obseruare, superbis resistere, pacificos


70. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fecit absque grauamine alicuius. Siquidem tantam ei gratiam concessit Deus, ut ab omnibus timeretur et audiretur, quasi quidam sanctus a Deo missus. Nec solum ciuibus uenerationi erat sed de tota pene prouintia ueniebant audire ipsius sententias, quasi diuinas. Erat enim quam maxime intentus cum omnibus pacem facere factamque fideliter obseruare, superbis resistere, pacificos quasi filios confouere. Sicque breui tempore tota ciuitas ueluti de magnis tenebrarum squaloribus exiens ad lucem deuenit. 5Tunc illa cruenta et orribilis discordia, quam supra descripsimus, sopita


71. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fieri, quod capitularium appellauit, in quo iussit conscribi omnes consuetudines bonas quas ciuitas habuerat ab antiquo, superaddens multa alia iura, que uidebantur necessaria in actibus publicis et priuatis, uidelicet in causis expediendis, in maleficiis puniendis et pro iustitia equo libramine omnibus exhibenda. Quem libellum curia semper habebat pre manibus nec absque eo iudices uel aduocati ad discutienda causarum merita procedebant. Hoc capitulare transcripserunt Tragurienses et alii, quos emulatio nostri regiminis ad bona studia prouocabat. 5Denique transcurso iam


72. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Et quamquam cerneret quosdam in facto huius negotii uacillantes nec assensum pleno corde prebentes, ardebat tamen eius animus aliquod suo tempore Deo prestare obsequium, si Dei inimicos disturbare et insequi conaretur. Tanta enim desiderii auiditate in eorum ferebatur perniciem, ut cum esset in omnibus circumspectus, non satis consulte, ut uidebatur multis, in bellum processit. Nam antequam sufficientem preparationem lignorum atque armorum Spalatenses haberent auxilio fretus diuino pugnandi materiam adinuenit. 2Nactus uero occassionem congruam contra ipsos ex eo, quod


73. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in contrarium facerent, tenerentur soluere Spalatensibus duo millia iperperorum, et quod ab offensione istorum precipue abstinerent, uidelicet Spalatensium, Venetorum et Anconitanorum; imperatori namque obsides dederant, ut nullam in toto regno Appulie lesionem inferrent. Iurauerunt etiam, ut omnibus amicis et iuratis Spalatensium eadem pacis federa obseruarent. Et sic eorum captiui relaxati sunt omnes. XXXVI. De peste Tartarorum 1Anno quinto regnante Bela, filio Andree regis Hungarie, secundo anno Gargani, genus pestifera Tartarorum


74. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

magna multitudine sui populi neci dederunt. Inde autem uersus Hungariam proficiscentes obuia queque uastabant. Eo autem tempore, anno uidelicet incarnationis millesimo CCXLI sexto die intrante Octobri, die dominica, iterum factus est solis defectus totusque aer obscuratus est, fuit orror magnus in omnibus, uelud in ea ecclipsi, que facta est tertio anno precedente, ut supra tetigimus. 2Igitur cum rumor exitialis aduentus Tartaree gentis ad aures perstreperet Hungarorum, quasi ludus quidam uel inane sompnium uidebatur eis, tum quia tales rumores frustra sepe audiuerant, tum


75. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quidam uel inane sompnium uidebatur eis, tum quia tales rumores frustra sepe audiuerant, tum etiam quia de copiosa sui regni militia confidebant. Erant tamen longa pace dissoluti, armorum asperitate desueti, non nisi carnalibus gaudentes illecebris ignauie torpore marcebant. Etenim terra Hungarica omnibus bonis locuplex et fecunda causam prestabat suis filiis ex rerum copia immoderatis delitiis delectari. Quod enim aliud erat iuuenilis etatis studium, nisi polire cesariem, cutem mundare, uirilem habitum in muliebrem cultum mutare? Tota dies exquisitis conuiuiis aut mollibus expendebatur


76. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

refugium optinebant. Quid uero commemorem de immani seuitia, quam in ciuitatibus et uillis diebus singulis exercebant? Cum imbellem turbam mulierum, senum et infantium congirantes faciebant uno ordine consedere et, ne uestes macularentur sanguine, neue carnifices lassarentur, indumenta prius omnibus detrahebant et tunc missi carnifices singulorum brachia eleuantes figebant leniter telum in corde et extinguebant omnes. Preterea mulieres Tartarorum uirili more armis accinte in pugnam audacter ferebantur, ut uiri, he in mulieres captiuas atrotius seuiebant. Si quas enim uenustiores uultu


77. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Tollebatur ad celum rugitus et ululatus plangentium mulierum, uociferantium puerorum, qui tam acerbe mortis furiam coram oculis discurrere sine cassatione cernebant. Non uacabat tunc funereas agere pompas, non flere super caris extinctis, non sepulchrales exequias celebrare. Generalis interitus omnibus imminens non de aliena sed de sua morte quemlibet plangere compellebat. Mares enim et feminas, senes et paruulos letalis gladius deuorabat. Quis infelicissimam illius diei effari ualeat lucem? Quis stragem tam numerosi populi recensere queat, cum plusquam centum milia hominum seua mors


78. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

autem eius ad regem alium fugientem insecutus est et facto conflictu contriuit eum et ipsum, qui ei tutelam auxilii preparauerat in regno suo. Ad tertium quoque regnum cum armatus accederet, comisit prelia multa cum eo et uictor existens ad propria repedauit. Et uidens, quod tam prospera sibi in omnibus bellis fata successerant, cepit cor eius uehementer intumescere et ad superbiam eleuari. Ratus autem, quod non esset in toto orbe gens aut regnum, quod eius potentie resistere posset, proposuit ex cunctis nationibus tropheum glorie reportare. Voluit ergo potentatus sui magnitudinem toto


79. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sua et cum paruo filio Stephano, adhuc bimulo, ad maritimas regiones, rogans et mandans Spalatensibus, ut hec seruanda susciperent reginamque cum filio in sue fidei tutela tenerent. Sed domina regina ueniens a quibusdam Spalatensium emulis persuasa noluit intrare Spaletum, sed composuit se cum omnibus regalibus gazis et consedit in castro Clisse. Venerunt autem et multe nobiles mulieres cum ea, que suis erant uiris per Tataros uiduate. Garganus uero potestas et nobiles Spalatenses ad dominam accedentes multa precum instantia exorabant eam, ut mansionem ciuitatis aspernari minime


80. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Fecerunt autem Spalatenses omnia ad regis placitum hoc excepto, quod ei quandam galeam minime potuere tam celeriter preparare, quantum rex declinans Tatarorum rabiem expetebat. Quod factum non satis equanimiter tulit regius animus. Noluit autem rex residere Spaleti, sed abiens cum uxore et cum omnibus gazis suis demoratus est Tragurii, putans se ibi contra hostium incursum fortiorem habere tutelam propter uicinitatem insularum. Composuit autem se cum omni curia sua et mansit in insula adiacente. XXXIX. De seuitia Tatarorum 1Porro dux impius


81. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eos esse capturos. 5Sed Tatarorum agmina cum duce impio in Traguriensi litore consederunt. Porro rex uidens Tatarorum exercitus ante asilum sui diffugii descendisse, non satis tutum sibi fore arbitrans in insulis prope positis comorari transposuit dominam cum sua prole et cum omnibus thesauris ad naues, quas conduxerat, ipse uero in quodam residens ligno aduehebatur remigibus, inspectans aduersarias aties et rei euentum expectans. Ceterum dux Caydanus omnibus loci illius circumstantiis perlustratis temptabat, si posset sub menibus equitando transire. Sed cum


82. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

non satis tutum sibi fore arbitrans in insulis prope positis comorari transposuit dominam cum sua prole et cum omnibus thesauris ad naues, quas conduxerat, ipse uero in quodam residens ligno aduehebatur remigibus, inspectans aduersarias aties et rei euentum expectans. Ceterum dux Caydanus omnibus loci illius circumstantiis perlustratis temptabat, si posset sub menibus equitando transire. Sed cum cognouisset, quod aqua illa, per quam ciuitas a terra dirimitur, propter limi profunditatem inuadibilis erat, retraxit se inde et ad suos reuersus misit quendam nuntium ad ciuitatem mandans,


83. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et discreto, facta est ellectio de domino Stephano, Zagrabiensi episcopo, in Spalatensem archiepiscopum postulandum, qui tunc temporis Spalati morabatur. Erat autem episcopus ipse in auro et argento locuplex ualde, aliis etiam diuitiis opulentus. Mundana pompositate largus et curialis benignum se omnibus et affabilem exhibebat. Totus enim extolli fauoribus et efferri hauris popularibus cupiebat. Regressus autem Zagrabiam misit ad Romanam sedem pro sue postulationis expetendo assensu. Sed tunc temporis mortuo bene memorie Gregorio papa, facta est dissensio inter cardinales ita, ut subrogatio


84. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et odio uel inuidia seu temporali comodo exprimerent, quem magis scirent ydoneum in archiepiscopum assumi et eundem eligerent nominantes. Quod cum factum fuisset, exierunt tres iurati de camera scriptum scrutinii deferentes. Et cum eis iussum fuisset, ut quicquid singuli secreto dixerant, coram omnibus publicarent, aperientes scriptum legerunt in auditu omnium et inuentum est, quod omnes pari uoto et concordi uoce Thomam archidiaconum eligebant exceptis quatuor, quorum unus cum eodem archidiacono Traguriensem episcopum nominauit, reliqui tres neminem eligere uoluerunt. Quo facto iterum


85. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

frustrati, nam cum putarent eum contra inimicos ciuitatis fortem ac bellacem futurum, ipse e contrario mitem et pacatum se gerens cum eis omnem austeritatis sue rigorem in ciues suos exercere uolebat. Erat autem bonis turbulentus et minax, prauis uero munificus et amicus. Ita quidem contigit, ut omnibus grauis et intolerabilis uideretur, ob quam causam ipse semper contra ciues et ciues contra ipsum maliuolentie suspitiones gerebant. Consecratus tandem, ut predictum est, misit prenominatum episcopum Seniensem ad domini pape Innocentii curiam, qui tunc manebat Lugduni, petens suppliciter, ut


86. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

condidit testamentum. Coram quibus et coram aliis religiosis uiris mirabiliter de peccatis compunctus publice de quibusdam excessibus est confessus. Nichilominus autem cum multis lacrimis et gemitibus ualidis secreta confessione coram suo confessore penitendo, uehementer afficiebatur de omnibus, si superuiueret, satifactionem omnimodam promittendo nec semel, set pluries in ipsis diebus confitebatur. Fuerat enim uir litteratus et naturali facundia preditus et maxime in diuina pagina eruditus. Studuerat enim aput Parisios annis fere duodecim in theologica facultate subministrante


87. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

XLVI. De Rogerio archiepiscopo 1Cum autem ad prosequendum electionis negotium ad domini pape curiam nuntii quererentur, uix inuenti sunt duo, qui hoc onus assumerent: Desa Corui canonicus et Dragus nepos Sabaci, Spalatensis ciuis. Adeo uidebatur omnibus graue et periculosum usque ad Gallias pergere, quia dominus papa Innocentius Lugduni eo tempore morabatur. Propter discordiam siquidem, que inter ecclesiam et Fredericum imperatorem agitabatur acriter, grande uiarum discrimen illuc pergentibus imminebat. 2Tunc predicti


88. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

papa in concilio Lugdunensi fuerat condempnatus et imperiali dignitate cum omni sua prole privatus ac anathematis mucrone percussus, cum idem Coradus ad portum Spalatine civitatis applicuisset, Rogerius archiepiscopus ipsum sentiens, quod vellet ingredi civitatem, fecit claudi ecclesias, et ab omnibus cessare divinis. Ipse autem festinanter foras egrediens cum Thoma archidiacono et cum quibusdam de senioribus secessit ad uillas ibique tamdiu demoratus est, quamdiu rex ipse in ciuitate resedit. Videns autem rex, quod archiepiscopus eum uitabat, non modicum tulit indigne ex eo maxime, quod


89. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

constituto, quem super illas partes ducem prefecerat. Quod dominium ei naturali iure competebat, utpote qui secundus erat regis filius, primogenito iam Stephano Hungarici regni dyademate insignito. Venit ergo cum magno principum ac militum comitatu et in castro Tiniensi resedit. Ibique conuocatis omnibus illarum regionum proceribus habuit cum illis de predicta causa colloquium. 2Illis autem diebus contigit, quod quidam de custodibus castri Clisie tempore messium descendentes Salonam, ceperunt in aliquibus locis diripere Spalatensium fruges. Quod cum in ciuitate auditum


90. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

esse censentes ad narrationis ordinem redeamus. Prefuit autem annis fere sedecim. Ad ultimum quidem podagrico languore correptus toto pene bienio in doloris stratu decumbens, non nisi alienis manibus poterat se mouere. Intumuerant denique pedes eius et profluenti sanie tabescebant ita, ut membris omnibus destitutus solo lingue officio utebatur. Cum autem omnis spes salutis prorsus recessisset ab ipso sentiensque sibi diem instare postremum, uocauit aliquos de maioribus capituli et ciuitatis et coram eis condidit testamentum distribuitque omnia sua nepotibus et seruientibus: argentum,


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.