Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnibus

Your search found 4596 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 944-1160:


944. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. 18 In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrę uerba eorum. Matth. 15. Hoc sane fuit granum illud synapis quod minimum erat omnium seminum, postquam autem creuit, maius factum est omnibus oleribus | euasit-que arbor grandis, in cuius ramis uolucres cęli habitarunt. Nusquam enim alibi cęlestia contemplantium mentes iocundius conquiescunt | quam in ipsa euangelicę doctrinę lectione.


945. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in peccato uestro moriemini. Quid sit ita mori, Ioannes in Apocalypsi ostendit dicens: Apoc21 timidis et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et ueneficis et idolatris et omnibus mendacibus | pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. Qui ergo in peccato incredulitatis moriuntur, inferni ardoribus traditi sunt. Hoc ut magis manifestum faceret Dominus ait:


946. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aut uoluptatibus et impudicicię seruiunt | porcis illis similes, qui receptis intra se immundicię spiritibus in profundum maris pręcipites iere. Aut auaritię student | cum Iuda uendentes Dominum | et cum custodibus accepta pecunia negantes eius resurrectionem. aut de omnibus dubii atque animo suspensi nihil affirmare audent. quibus dicitur: Mar4 Quare timidi estis? Necdum habetis fidem? aut procaces sunt | ut illi qui prętereuntes Christum in cruce pendentem blasphemabant. aut iniqui et in omne


947. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

id est extra Hierusalem. extra ciuitatem enim crucifixerunt Dominum Iesum. uel extra uineam, extra Iudeorum ecclesiam. ut ab ipsis eiectus exciperetur colendus a nobis. Sequitur enim: Quid ergo faciet dominus uineę? malos male perdet, et uineam locabit aliis. hoc est, omnibus in Christum credentibus, tam gentilibus quam Iudeis | ueteribus noua copulans Christus lapis angularis, illa implens et ista incohans . Veruntamen quantum


948. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

terram sine fundamento, in quam illisus est fluuius, et continuo cecidit et facta est ruina domus eius magna . Audire enim et nolle facere deficere est. Deficiens autem | et se sibi non restituens | quotidie deterior fit patet-que omnibus diaboli insidiis nulla circumspectę mentis uirtute munitus: tanto-que facilius supplantatur, quanto se putat magis tutum. Nam sicut arborem uentorum pulsatam procellis ruere necesse est, cuius radix uitiosa fuerit, ita illum labi


949. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dic: Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super me. Tunc ille occurrens tibi | protinus te omni fasce liberabit | et expeditum ad se trahere incipiet. ut qui flagitiis coopertus mergebaris in profundum, iam his omnibus emundatus ascendas in cęlum. De aversis a Deo. Caput XI Et cum tanta felicitas sit eorum, qui ad Deum conuersi mores suos corrigunt, non ambigimus ęque grandem


950. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

largitatis gratiam referens | quam ad arbitrii sui libertatem. Quod si quicquam ex eo sibi iactanter arrogasset, filiam pro qua supplicauerat, sanam non recepisset. Et nos igitur si ab iis quę nequiter commisimus purgari cupimus, modis omnibus caueamus, ne in eodem relabamur luto. alioquin per inconstantię uitium | nec satis creduli esse arguemur | nec ipsa quę intra nos est, sanari filia poterit.


951. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

operibus, ad quę semper pronior est destruit | et in suimet infamiam turpiter conuertit. Nam quanuis aliquando etiam non improbi ingenii esse uideatur, nunquam tamen non majore sui parte malus est. de quo Iacobus apostolus: Vir inquit duplex animo inconstans est in omnibus uiis suis. Quippe qui nunc hoc | nunc illud appetit, cui quod modo placuit, modo displicet, et rursum quod displicebat placet. Qui si quando boni aliquid agere aggreditur, semper antequam perficiat cessat. atque idem nec sedere | nec stare diu potest.


952. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth19 Si uis perfectus esse, uade et uende omnia quę habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo, et ueni sequere me! Non erat perfectio contemnere diuitias, nisi addidisset Dominus: Veni sequere me! Omnibus abundare uirtutibus quęrit, qui Christum imitari decernit. Christi enim imitator quamprimum ueterem exuit hominem et induit nouum, superbiam mutat humilitate, iracundiam lenitate, incontinentiam castitate | et breuiter uitium


953. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Atque ita malarum passionum uictor eficitur, cum ad diuersas ab his actiones animum conuertere coeperit. In his deinde confirmatus omnes pręsentium tribulationum ictus excipit clypeo patientię, de omnibus Deo gratias agens | minus-que se pati confitens quam peccata sua mereantur. Hoc est ilud quod precipit Dominus et ait: Matth. 17 Qui uult uenire post me,


954. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pressuram habebitis, sed confidite, ego uici mundum. quasi diceret: Sicut ego propria uirtute calcaui mundi huius erumnas , ita et uobis uincendi facultatem conferam, ut per me mala omnia magno animo perferendo | illis omnibus fortiores potentiores-que sitis; tantum non in uobis sed in me spem fiduciam-que habeatis. Hunc pręterea fortis animi uirum | Christi-que Domini sectatorem, quemadmodum aduersa non deiiciunt, ita nec secunda arroganter erigunt


955. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ministrare | et dare animam suam redemptionem pro multis. Pręstantis autem ac strenui animi est | dominandi cupidinem, quę sępe robustissimos uicit, superare. ipsam-que regum pompam et principum luxuriam pro nihilo ducere | atque in omnibus cum Christo humiliari. Quid enim esse potest maius Christo? qui ejuscemodi humilitatem sic in se commendauit, ut Dei filius non dedignaretur esse hominis filius | et formam serui assumere, cum esset omnium dominus.


956. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tempore facienda esse, non tamen ideo ut alii sciant, sed ut obsequium pręstetur Deo, qui ea fieri pręcipit | ad suam non ad hominum gloriam, ut eam mercedem, quam nemo alius pręstare potest, ab ipso recipere mereamur. Nullo modo cęlari potest illius uita, quem mortuum fuisse omnibus manifestum est, Mar5 et tamen Dominus filia archisynagogi suscitata non solum pręcepisse dicitur, sed uehementer pręcepisse, ut nemo id sciret. Quorsum ergo spectat, quod ita pręcipiat, nisi ne per bonum quod agimus, uulgi


957. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

erant, quod multis profuturum esset | et nequaquam ex hac causa silentium imperabat, sed ex ea, qua inanem gloriam non admittebat. Alioquin superuacaneum foret iubere aliquid eis, quos contrarium facturos non ignorabat. In omnibus igitur iustitię pietatis-que operibus quęrendę proprię laudis absit intentio | sed alienę utilitatis causa, ut innotescamus non desit charitas. et id quoties uidebitur opportunum. hoc est cum non sit periculum, ut uel auditor iactantię crimen imputet | uel


958. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sancti adeptus es, per tuam inanem iactantiam non amittas. Et quoniam hoc cęleste donum comparari non potest, nisi contemnantur terrena: Matth13 Vadit inquit et uendit uniuersa quę habet, et emit agrum illum . Renunciat enim omnibus carnis uoluptatibus qui perfectus est, ut uoluptate spiritus, quę in Deo habetur, frui possit. Quanto tamen perfectior fuerit, tanto minus latere poterit. Non potest abscondi ciuitas in monte posita | neque lucerna super


959. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

imperare. Nunc reliqua, quę ad mortem hominis pertineant, Euangelii loca percurrendo, more holitoris inter salubres herbas | eam tantum, quę ad pręsentem usum facit decerpentis, inquiramus. Naturale est omnibus animantibus mortem timere | In his tamen quę ratione utuntur idest in hominibus, timorem istum a natura insitum | uitę immortalis cupiditas superat ac uincit. Vtrunque de Saluatore nostro euangelistę


960. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qui perdiderit animam suam inquit propter me, inueniet eam. Transit enim de morte ad uitam, de terreno habitaculo ad cęleste regnum | semper beatus futurus qui mori innocens maluit quam nocens uiuere. Solent autem parentes cognati-que qui mundana sapiunt, modis omnibus iter impedire ad perfectionem tendentium. conqueruntur se derelictos, omni se solatio destitutos. Qua in re cauendum est, ne nostra erga parentes pietas | impietas fiat in Deum. Contemnendi quippe sunt, quoties a Dei seruitio auertere nos moliuntur, et quasi odio


961. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Siquis uenit ad me | et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. denique ait: Luc14 Qui non renunciat omnibus quę possidet, non potest meus esse discipulus. Non potest toto pietatis affectu inhęrere Christo, cuius animus aliqua terrenarum rerum cura in diuersum distrahitur. In eo enim deficiat


962. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

perpenderis, profecto iam nihil tibi aut factu difficile uidebitur | aut toleratu durum. Iam tibi sedebit animo uendere uniuersa quę habes: diuitias, uoluptates, concupiscentias, et emere thesaurum illud prę omnibus mundi thesauris concupiscendum, nunc quidem in enygmate absconditum, tunc autem manifestum futurum, cum uidebimus illud sicuti est. hoc idem enim est et preciosa margarita, qua comparata nihil erit ultra


963. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

maius, nihil mirabilius excogitari potest, ita nec sacerdotii honore quicquam pręstantius haberi. Cęterum iuxta Domini sententiam: Luc12 Cui multum datum est, multum petent ab eo. Omnibus ergo uirtutibus excultum atque exornatum oportet esse sacerdotem. Vt igitur uere sacerdos sit, necessaria est illi sobrietas, castitas, fides, charitas, iustitia, prudentia, scientia, terrenarum-que rerum contemptus et


964. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quicunque Christianus est, nisi uxori alligatus fuerit, potest eligi in sacerdotem. Omnes tamen qui Christo in sacerdotio succedunt, castos esse decet, sicut et ipse castus fuit. ut noui sacerdotii tanto purior successio sit quam ueteris, quanto et sacerdos noster Christus omnibus qui ante illum hoc munere usi sunt, noscitur esse pręstantior. Neque enim arietum ut olim aut uitulorum sanguine nunc sacrificatur, sed ipse Christus uerus Deus et uerus homo, uiuus et immortalis, licet


965. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Postremo loco diximus | pręsentium contemptorem esse sacerdotem. Nam si Christi minister fuerit, paruo erit contentus, dum summa sperat. et ut Dominum suum imitetur, paupertate gaudebit, diuitias contemnet. Neque enim potest esse talis magistri discipulus, nisi renunciet omnibus quę possidet, ut caduca respuens dignus euadat, cui tribuantur ęterna. Sed ne in Veteri quidem Lege Leuitis data est possessio in tribubus, ut scirent non in terra sed in cęlo sibi possessionem esse quęrendam, dicente Domino ad Aaron:


966. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in terra ubi caput reclinaret suum, neque didrachmam, qua pro se et discipulo solueret portorium? Domini inquam in stabulo geniti, in pręsepio positi, in cruce nudi, in sepulchro conditi alieno, nihil denique in hoc seculo quasi suum possidentis. non quia non liceret ei frui omnibus si uellet, cum esset dominus omnium, sed ut doceret non esse ei opus terrenis diuitiis qui ad cęlestes thesauros aspiraret, difficile-que esse duobus dominis seruire Deo et mammonę, difficillimum uero ut quis auri argenti-que pondere grauatus ad ętheria


967. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quisquis autem sese talem in sacerdotio exhibuerit , hic uere erit sal terrę, cuius doctrinis cęterorum corda ne in peccatis putrescant, condientur. erit lux mundi, ciuitas supra montem posita, lucerna super candelabrum lucens, ut omnibus conspicuus omnes, qui sancte innocenter-que uolent uiuere, suo illuminet exemplo, suę famę gloria concitet ad uirtutem. Hic demum de terris ad cęlum translatus illorum perpetuo fruetur consortio, illorum perennis beatitatis erit


968. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et mortuorum, per aduentum ipsius et regnum eius, prędica Verbum, insta | opportune, importune, argue, obsecra, increpa | in omni patientia et doctrina. et paulo post: Tim2-4 Tu uero uigila, inquit in omnibus labora, opus fac euangelistę, ministerium tuum imple, sobrius esto! Porro illi quorum ignauia populus corruptus extra iustitię limites aberrat | et per abrupta delabitur uitiorum, quam damnabiles existant | Hieremias testatur dicens:


969. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non discedant, a peruersis sensibus, qui cum Ecclesia non concordant, penitus abhorrentes. Quęre igitur in sancta lectione bonas margaritas, ut scias quid Lex pręcipiat, quid nuncient prophetę. Sed inuenta deinde preciosa margarita, quę est Euangelium Christi, omnibus aliis pręferendum scripturis, eam amplectere, eam exosculare, eam pro uiatico habe cum ambulas, pro cibo cum recumbis, pro puluillo cum dormis, pro speculo cum uigilas. nunquam euangelicus codex uel de manibus tuis discedat | uel de memoria exeat. In eo si assiduus


970. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Spiritus Sancti suauitudo. qua delectatus Propheta orabat dicens: ps85 Lętifica animam serui tui, quia ad te Domine animam meam leuaui, quia tu Domine suauis et mitis et multum misericors omnibus inuocantibus te. Hac ipsa cęlestium meditationum iocunditate temperari calamitatum suarum moerorem humilis Iob optabat, cum diceret: Iob23 Quis mihi tribuat ut cognoscam | et


971. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De huiusmodi contemplatione in Hieremia scriptum est: Hier3 Sedebit solitarius et tacebit, quia leuauit se supra se. Veruntamen prę omnibus, quę piis animis recolenda et contemplanda sunt, expediens erit | redemptionis nostrę ruminare mysteria | et eadem quam sępissime ad memoriam reuocare. Quanto enim maius beneficium fuerit, tanto illud rememorando magis erga benefactorem amore accendimur


972. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ita cogitas, ut si posses, perficere uelles, ab illo, qui etiam occultorum iudex est, pro facto tibi imputabitur. Aliter enim Deus, aliter homo iudicat. Deus quem nihil latet, in omnibus uoluntatis affectum pensat. homo uero, quia cordis alieni secreta rimari nequit, commissum tantummodo crimen examinat. nec quęrit prudens an imprudens feceris aliquid mali, sed semper tanquam uoluntarium punit. Denique apud Deum qui odit fratrem suum homicida est, apud


973. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quandoquidem omnia relinquere et se solum sequi iubet eos Dominus, qui inter ipsius discipulos censeri desyderant. Sola itaque de Deo cogitatio uana esse non potest. Ideo Salomonis te sapientia hortatur et ait: pver3 In omnibus uiis tuis cogita Dominum, et ipse diriget gressus tuos. Aliud uero cogitantes uanitatis arguimur, dicente Propheta: ps. 93 Dominus scit cogitationes hominum quoniam uanę sunt.


974. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

intelligimus, a quibus certe tunc magis est abstinendum, cum diuino cultui opera impenditur. Neque aliam ob rem festo die cessare debent manuum exercitia, nisi ut quisque cęteris omnibus curis expeditus diuina tantum tractet, templa uisitet, precationibus incumbat, missalibus sacrificiis intersit, prędicationes audiat | et totum tempus illud in Dei laudem cultum-que expendat. Cum ergo Dominicis feriatis-que ab


975. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sanctissimus Dauid, cum diceret: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine! Super mel ori meo. Vis, ut et tibi dulcia sint? Noli in uerbis diuinis eloquii ornatum requirere; ita composita sunt, ut et docti et indocti, quod omnibus pariter profuturum erat, intelligerent. Sed attende, qualis quantus-que sit, per quem prolata sunt. Per illum utique, qui solus et acumen ingenii hominibus pręstat et ipsum dicendi leporem impartit. Idem enim et fons bonorum omnium est


976. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qua nihil melius, nihil maius ab homine optari possit. Cum ista animo permensus fueris, tunc non solum quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine dices, verum etiam cum eodem Propheta lętus cantabis: In uia testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus diuitiis. Et iterum: Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. Et rursum: Dilexi mandata tua super aurum et topazion. Item eodem psalmo: Lętabor ego super eloquia tua, sicut qui inuenit spolia multa.


977. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aliqua alia, quam quę in mandatis continetur, justitia dictum putares, alibi explanat dicens: In mandatis Dei assiduus esto, et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientię dabitur tibi. Hinc est, quod in his uersatus Dauid omnibus humanę scientię professoribus se sapientiorem factum audet asserere et Domino confidenter loquitur dicens: Super omnes docentes me intellexi, quia iustitia tua meditatio mea est. Et: Super senes intellexi, quia mandata tua quęsiui.


978. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fidem adhibet. Quę sane incredulitas nequaquam a suppliciis hominem liberat, sed eidem duplicat eorum grauitatem. Leuiora sunt enim, quę fragilitate naturę peccamus quam quę animi malicia credere nolendo committimus. Igitur siue quis credit | siue non credit, si aliter ac omnibus pręceptum est uixerit, saluus esse non poterit. quia longe est a peccatoribus salus. Mandati transgressio primos homines Adam et Euam eiecit de paradiso. Angelos de cęlo pręcipitauit | Et tu eiusdem


979. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Io. 12 Ille enim seruus, (ut in Euangelio legitur) qui cognouit uoluntatem Domini sui, et non se pręparauit et non fecit secundum uoluntatem eius, plagis uapulabit multis. Ne igitur ęterni ignis magis omnibus expauescendo tormento obnoxii simus, post pręteriti delicti poenitentiam | ad iustitię capessenda opera accingamur, auxilium a Domino implorantes, ut ea quę nos facere iussit, ipso adiuuante faciamus | et quę fieri uetuit uitemus. Ita Christianę


980. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ergo | nescitis enim quando Dominus domus ueniat, sero | an media nocte, an gallicantu, an mane, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. Ac ne solis discipulis id pręceptum quis diceret: Quod uobis dico, inquit, omnibus dico: Vigilate! Dominus domus huius, id est, corporis humani est Christus. Serui sunt quinque sensus, ianitor anima. hęc si bene uigilauerit, sensus ipsi ad bene operandum recte disponentur. Isto autem modo expectatus


981. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Porro, satis erit | sex horas ad mediam noctem somno dare, a media uero nocte Romano ritu initium diei capere, nisi aliqua corporis imbecillitas longiorem sibi quietem exegerit. Iste autem a media nocte ad sacrificia laudis Deo offerenda exurgendi mos omnibus monachorum collegiis iam inoleuit. Et quod Ecclesię instituto probatum apparet, id sequi, id curare atque amplecti saluberrimum esse sentimus. Sic olim sanctissimi uiri prędicauerunt, sic docuerunt, sic suo exemplo factitandum


982. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesię instituto probatum apparet, id sequi, id curare atque amplecti saluberrimum esse sentimus. Sic olim sanctissimi uiri prędicauerunt, sic docuerunt, sic suo exemplo factitandum ostenderunt. Dauid ipse, quem Deus prę omnibus Iudeę regibus dilexit | Ps. 118 Memor fui, inquit, de nocte nominis tui Domine, et custodiui legem tuam. Et iterum: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Esaias qui cuncta quę euangelistę narrant | multo ante


983. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

digna. Quod si quid ita ut somniatum est euenerit, non somnio credas, sed cuidam pręsagę mentis diuinationi. Fieri enim non potest, quin aliquando ita contingat, ut futurum prędicimus. Porro uisa illa, quę diuinitus immittuntur, quanuis uerissima semper sint, non tamen omnibus ęque accidunt. Bonis quippe ad consolationem, malis ad terrorem. Bonorum sunt illa quę pręmisimus. malorum autem ista quę dicemus. Pharao rex cum dormiret, boues uidit septem crassas | et totidem alias


984. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

adorabunt Patrem in spiritu et ueritate. Et ut ostenderet, quare sic adorandus esset: Spiritus, inquit, est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et ueritate oportet adorare. Hoc spiritu afflatus Dauid, in eandem sententiam prorupit dicens: Prope est Deus omnibus inuocantibus eum, omnibus inuocantibus eum in ueritate. Frustra igitur heretici precibus insistunt, frustra omnes illi, qui Christi religionem ueritatis fide non sequuntur. Nunquam futurę salutis, quam orant, compotes erunt,


985. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

spiritu et ueritate. Et ut ostenderet, quare sic adorandus esset: Spiritus, inquit, est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et ueritate oportet adorare. Hoc spiritu afflatus Dauid, in eandem sententiam prorupit dicens: Prope est Deus omnibus inuocantibus eum, omnibus inuocantibus eum in ueritate. Frustra igitur heretici precibus insistunt, frustra omnes illi, qui Christi religionem ueritatis fide non sequuntur. Nunquam futurę salutis, quam orant, compotes erunt, nisi crediderint.


986. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Frustra enim imbecillitas nostra ad id niteretur, nisi illam gratia iuuaret diuina. Et si per se bonum aliquod agere possemus, necesse non esset orare, ut possimus. Charitas pręterea, quam omnibus debemus, exigit, ut sicut pro nobis ita et pro aliorum commodis preces offeramus Deo uota-que faciamus. Iacobi apostoli sententia est: Orate pro inuicem, ut saluemini! Paulus quoque apostolus hortatur dicens:


987. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iacobi apostoli sententia est: Orate pro inuicem, ut saluemini! Paulus quoque apostolus hortatur dicens: Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate. Denique Dominus noster etiam pro persecutoribus nos orare iussit, et ipsemet pro illis, a


988. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Orate pro inuicem, ut saluemini! Paulus quoque apostolus hortatur dicens: Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate. Denique Dominus noster etiam pro persecutoribus nos orare iussit, et ipsemet pro illis, a quibus probra, maledicta, uerbera


989. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vnde idem propheta sub persona plebis peccatricis coram Deo quęritur et ait: Nos inique egimus | et ad iracundiam prouocauimus. Iccirco tu inexorabilis es. Nisi enim omnium prorsus delictorum, quę commisimus, nos poenituerit | et de omnibus pariter dolore moerore-que satisfacere studuerimus, frustra procumbimus ad orandum. Nimium impudens est, qui uel una in re offendere non cessat, et ab eo quem offendit, orat gratiam. Qui supplicando atque obsecrando placare Deum tibi


990. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quamobrem, nisi remiseris omnem offensam, nisi reconciliatus fueris, nisi eum etiam, qui aduersum te indignatur, quantum potes, placaueris, curam non solum tuę, sed etiam alienę salutis gerens, non poteris munus orationis offerre Deo. Non enim exaudiet te, nisi charitatem, quam omnibus debes, uiderit in te. Illius quoque reproba in primis habetur oratio, qui, quicquid petierit, non eo tendit, ut Deo placeat. Nam siue pro corporis ualetudine siue pro


991. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Domini uirtute dubitare respondit, filium, pro quo orabat, sanum recepit. Hanc dubię et fidelis postulationis inter se distantiam Iacobi apostoli uerba satis declarant, ubi ait: Siquis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil hęsitans. Qui enim hęsitat, similis est fluctui maris, qui a uento mouetur et circumfertur. Non ergo ęstimet homo ille, quod accipiat aliquid a


992. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uitę quoque sanctitate possit proficere. Quod autem sceleri ueniam impetret poenitentia, etiam per Ezechielem prophetam Dei uerbis edocemur: 18 Si impius, inquit, egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quę operatus est et custodierit omnia pręcepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, uita uiuet et non morietur. omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor. in iustitia sua quam operatus est uiuet. nunquid uoluntatis meę est mors impii, dicit


993. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mens autem post peccatorum purgationem Spiritu Sancto fauente illuminatur uirtutum-que incenditur amore, ita ut ab iis, quę Deo displicent, penitus expiata cogitare incipiat, quę sint illa, quibus ille plurimum oblectatur, cupiens eidem in omnibus obsequi, in omnibus semper fideliter seruire. Hęc est igitur gratia, quę poenitentibus datur, sydus-que illud luculentum, quod magos, cum Regem mundi natum quęrerent, pręcessit. Sed cum in itinere ad Herodem diuertissent,


994. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mens autem post peccatorum purgationem Spiritu Sancto fauente illuminatur uirtutum-que incenditur amore, ita ut ab iis, quę Deo displicent, penitus expiata cogitare incipiat, quę sint illa, quibus ille plurimum oblectatur, cupiens eidem in omnibus obsequi, in omnibus semper fideliter seruire. Hęc est igitur gratia, quę poenitentibus datur, sydus-que illud luculentum, quod magos, cum Regem mundi natum quęrerent, pręcessit. Sed cum in itinere ad Herodem diuertissent, fulgor, uię salutaris


995. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quamdiu peccatis finem non statuis, quamdiu te Creatorem tuum Redemptorem-que offendere non poenitet, quamdiu non metuis Dominum tuum | nec illi obtemperas, cui angeli in cęlo assistunt, quem sancti omnes uenerantur, omnes inferi contremiscunt. qui est super omnia potens, in omnibus sapiens, omnium optimus, primus omnium omnium-que postremus. neque initium habens neque finem. benignissimus poenitentium remunerator, seuerissimus obstinatorum ultor ac punitor. Et cum tantus


996. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eris in predam. tolletur sperandi auxilii expectatio | et angustiis oppressus cruciaberis. omni-que ope destitutus | nec poenitentię falce poteris amputare nequitias peccatorum | nec cordis compunctione aliquid leuamenti promereri. sed operiet te omnibus spinis asperior poenarum congeries, et nemo sanctorum pro te ultra deprecabitur. hi enim sunt nubes cęli, qui super nos orationum suarum imbrem manantes | faciunt ut tam diu ad poenitentiam expectemur. Expectaris et tu. sed


997. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

AD DESPERANTEM EXHORTATIO. Caput XIV Nunc ad te conuertor magni atque ingentis criminis conscie, qui te nullo modo ueniam posse mereri existimas | nec perpendis quod Dei misericordia multo maior sit omnibus peccatis. Nihil est quod illa non delebit, si te commissi poenituerit. Semper parata est ad condonandum, si tu paratus es ad poenitentiam agendam. peccatum


998. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

peccatorvm confessione. Caput XV Tria sunt peccatorum genera: aut enim peccamus cogitatione | aut uerbo | aut opere. per ista mente discurrendo, postquam conscientiam diligenter accurate-que examinauerimus, tam de omnibus quam de singulis, in quibus Deo uel proximo aliqua illata est iniuria, dolentes moesti-que imprimis | et ante sacerdotem ueluti ante Christum reuerenter genibus prouoluti cuncta illi exponamus,


999. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

rite dimiserint. Mat. 18 Ab eo ius soluendi atque ligandi acceperunt, qui potest omnia | et per quem facta sunt omnia in cęlo et in terra et in omnibus abyssis. Ipsi iudicent inter lepram et lepram, ipsi peccatorum nostrorum morbos curent, ipsi nos ad ęternam transmittant salutem, suppeditantes quicquid ad eam assequendam nobis necessarium fuerit. Necessarium est autem


1000. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad perfectum adduxit Lex) ut est nostra in Euangelio. cum illa in parte manca sit, hęc per omnia integra et perfecta. Illa simul multorum, hęc singulorum. illa Deo audiente tantum, hęc etiam Dei sacerdote examinante et ab omnibus absoluente. Nondum enim illis mediator uenerat Christus Dominus, per quem reseratus est aditus ad cęlestia | et cuius cruore a corruptę originis culpa expiati in sancta coepimus introire | et hęredes fieri non terreni et temporalis regni, ut illi, sed


1001. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

scelera sua, non dirigetur, qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Quid autem prodest id cęlare hominem, quod non latet Deum? Peccata enim quę nunc uni sacerdoti abscondis, in die Iudicii omnibus manifesta erunt. dicente Domino: Naum. 3 Reuelabo pudenda tua in facie tua. Coram uno modo non uis erubescere? coram plurimis postea confunderis. Omni tamen uerecundię tuę molestia intolerabilior


1002. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

figurę significarunt, ut in eo credendo, quod et uetustas promitteret | et nouitas exiberet, fides nostra stabiliretur atque firmaretur magis. Ab Esaia prędictum audimus: Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc conuiuium pinguium, conuiuium uindemię, pinguium medullatorum, uindemię defecatę . Et ab Hieremia: Omnis laguncula implebitur uino . Et ab Ezechiele: Vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non ponam uobis famem. Et ab Osee:


1003. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Accedimus etiam ad te Domine cum timore et humilitate. Tu es enim ille, de quo in psalmo est dictum: Escam dedit timentibus se. tu das teipsum iis qui maiestatem tuam offendere metuunt | et eidem in omnibus obsequi desyderant. Accedimus ad te in amorem tuum insinuari cupientes. tu quippe das escam esurientibus, ut dulcedine charitatis tuę satientur quam esuriunt. Accedimus cum continentię castitatis-que proposito. Nam si


1004. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

potu isto uti, nonne miseri sunt et infelices, qui uel indigni ad sumendum accedunt | uel omnino sumere contemnunt? Indigne autem accedunt, qui poenitentiam peccatorum, ut debent, non egerunt | nec satis diligentes in confitendis reatibus fuere | neque ab omnibus continendi sese propositum habent. Si conscientia tua te accusat, cur pollutus Agni purissimi carnem gustando inquinas? Non culpam sic agendo diluis sed grauas | et in maximum te pręcipitas scelus. audi Apostolum dicentem:


1005. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dolerent | et Ezechias pro eis orasset, placatus fuisse Dominus dicitur. Tibi quoque cui nunc iratus est, procul dubio placabitur, si te peccati poenituerit | ueniam-que fueris precatus. Omnibus patet ad Dominum reditus, et reuertenti misericordia denegatur nemini. Quod si redire neglexeris | et in aliquo flagitio pertinaciter perseuerans ad sancta sanctorum non timueris accedere, diabolo ad te possidendum perdendum-que aditum


1006. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ab istorum perfidia qui eucharistiam nolunt admittere, tum ab eorum negligentia | qui imparati metuunt | tum denique ab illorum temeritate qui indigne accipiunt, abhorrentes, omni solicitudine curemus, ut credendo, ut poenitendo, ut Domino in omnibus obediendo | ad tam salutare conuiuium accedamus. In quo et pręsentis infirmitatis certissimum est remedium | et futurę beatitudinis perfecta gloria. Hactenus de eucharistię sacramento. ad quod quoniam ieiuni accedere solemus,


1007. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non lasciuiat | et tamen ad uitę religiosę opera possit sufficere. Satius est orare in ecclesia, psallere, laudis sacrificia offerre, diuina discere uel docere | quam abstinentia nimia debilitatum nihil horum posse pręstare. His autem omnibus moderata ieiunia conferunt multum | plurimum-que iuuamenti subministrant. Vnde quosdam uini usu se abdicare uilioribus-que cibis uitam sustentare minime piget. 35


1008. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de cęlo esurientibus, aquę de petra erumpentes remedio sitientibus fuere. Et si Deus nunquam defuit | ne delinquentibus quidem turbis | ob eius merita qui illis pręerat, quanto minus defuturus est ei, qui relictis omnibus ipsius sese dedicat seruituti? Recte itaque a psalmista est dictum: ps. 36 Iunior fui et senui, et non uidi iustum derelictum | nec semen eius quęrens panem. et in alio psalmo:


1009. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pium, fidele, sanctum. de quo etiam Iohel propheta dixit: Sanctificate ieiunium. Non enim sufficit cibi abstinentia, nisi et a peccatis abstineamus | et piis actionibus exerceamur | nos-que in omnibus fidei synceritate sanctificemus. Cauendum quoque est ne ieiuni contemnamus non ieiunantes, fortasse innocentiores absque ieiunio | quam nos cum ieiunio. Apostoli pręceptum est: Qui non manducat manducantem non iudicet!


1010. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quorum immodestiam Salomon arguit dicens: Vę tibi terra cuius rex puer est, cuius principes mane comedunt! Corrumpunt enim reliquos exemplo, qui magistratum adepti turpiter uiuunt. E contrario autem frugalis uita pręsidum | omnibus continentię lex est | et uirtutis incitamentum. Ideo consequenter dicitur: Beata terra cuius rex nobilis est | et cuius principes uescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam.


1011. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Maxima enim summa-que esse | et in paradiso gaudia | et in inferno supplicia credendo confitemur | quanta autem uel qualia sint, fando explicare nescimus. Et si maiora sunt quam dici queant, omissis omnibus hęc sola cauere, sola illa maxime expetere debemus. De remedio crapulae. Caput XXV Igitur quoties tibi in conuiuio esse contigerit, ubi et uina


1012. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ac prędicet: Reddet inquit ei bonum et non malum. Qui enim Deum timet | qui-que beneficiorum eius est memor, ne ingratitudinis arguatur, pro bono reddit bonum. Et quoniam non est satis uel diu reddidisse, nisi semper reddas, continuo subiunxit: Omnibus diebus uitę suę. Vis nosse talis animę quę sit merces? Non extinguetur inquit in nocte lucerna eius| non timebit a frigoribus niuis. fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die nouissimo; hoc est, cum


1013. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Attende igitur non solum ea quę recepisti, sed etiam quę promissa sunt, et demum in eo quod bene coeperis, perpetuo perseuerabis. pariter-que cum Zacharia sacerdote in Euangelio dices: Seruiamus illi in sanctitate. et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris! Primo quidem in fide perseuerandum est, ne labescente fundamento quicquid superędificatum fuerit corruat. Nam sicut fides absque operibus mortua est, ita opera sine fide uana sunt, et licet temporaria


1014. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Has autem uirtutes nequaquam esse ociosas noueris. qui enim in Deum credit | et in Deo sperat | et Deum diligit, hic quotidie agere studet, quicquid ei gratum acceptum-que fore confidit. Assiduus est in oratione, semper patiens in aduersis, in omnibus Dei mandatis perpetuo se exercens. Quantum autem in offerendis precibus perseuerare prodest, testis est Chananea mulier, quę repulsa non recessit, despecta sustinuit | et dum suppliciter orando perseuerat, facta est uoti sui


1015. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. Ad hęc omnino necessarium est, si salui esse cupimus, ut in omnibus Dei pręceptis perseueremus, cauendo illa quę uetantur | et quę iubentur faciendo. Beatus est qui cum psalmista dicere potest: Concupiuit anima mea


1016. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Talem se Paulus apostolus exibuerat, cum diceret: Bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui | de reliquo reposita est mihi corona iustitię, quam reddet mihi in illa die iustus Iudex; non solum autem mihi sed et omnibus qui diligunt aduentum eius. O felicem illius perseuerantiam cui in fine cum Paulo sic gloriari licebit | et cum eodem sic sperare. Huic perseuerantię uirtuti


1017. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Princeps fuerat prouinciarum, quia inter probatos quoque ac pręstantes eminebat, nunc autem facta est sub tributo soluit-que uectigal principi tenebrarum, non iam quomodo oportet sed quomodo ille suaserit uiuens. Lucerna eras lucens omnibus qui in domo sunt | extincto lumine multorum de te obloquentium morsibus pares. Cęli denique stella uidebaris, et in terram cecidisti, ut fulgorem qui in te fuit, in tenebras conuerteres | et de te quoque dici posset: Quomodo cecidisti de cęlo Lucifer qui mane


1018. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Pręterea meminerimus pręceptum esse: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris! Infestet licet antiquus hostis, insidietur, tendat laqueos, uenena melle oblita propinet | et omnibus nitatur fallaciis, nos tamen a lege pręceptis-que Domini nostri nusquam recedamus, nos nihil seruituti, quam semel Deo obtulimus, pręferendum existimemus. Quia seruitus ista omni terrena libertate iocundior, utilior, gloriosior est.


1019. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

dictum-que illud semper in mente habebis: Luc. 12 Estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis ueniet. Tum si quoque simplex fueris, ab omnibus animi inquinamentis mundum te exibebis, nulli detrahes, nullum offendes, nulli malum optabis, nihil simulationis, nihil doli concipies | toto actionum tuarum corpore lucidus eris. quia mentis oculum a uera recta-que simplicitate non auertes. O felicem


1020. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sit igitur in te sanctarum scientia Scripturarum, sed ita ut non desint, quas illa commendat uirtutes | et absint uitia quę detestatur. Hoc si pręstiteris, uere te sapientem esse scias | ac beatum fore cum hinc decesseris credas | atque tunc demum et scientia et sapientia et bonis omnibus multo huberius quam in uita fieri possit, complendum. Etenim neque scientiam perfectam habere possumus, quamdiu mortalitatis onere premimur | neque sapientiam. dicente Apostolo: Ad Cori. I 13


1021. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mansuetudinem, liberalitatem, clementiam, castitatem, constantiam | cęteras-que uirtutes | non nosse solum, uerum et exercere | earum-que officio uti sapientia est; nihil agere quod actum nolis; nihil omittere quod omissum negligentię possit ascribi; in omnibus sibiipsi constare | nec leuem esse sed grauem | atque in iis quę recta et honesta sunt, firmum stabilem-que permanere; non ira, non cupiditatibus, non turpi lasciuia moueri, sed affectus ratione moderari | et animi motibus pręesse ut dominum, non subesse ut seruum.


1022. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quidem sapientiam ut concipere et tenere possimus, non solum discendi studio incumbere, sed etiam uotis precationibus-que poscere debemus. cum Iacobus apostolus dicat: Iacob I Siquis uestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat; et dabitur ei. In Iob quoque legimus: XXXII Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Cęterum uas mundum sit oportet, in quo


1023. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

incipimus | et addito discendi labore sapientiam in mysterio absconditam | et credulis tantum humilibus-que reuelatam ex diuinis uoluminibus haurimus. Hanc si alibi quęsieris, nusquam inuenies. Latuit philosophos, ignota fuit omnibus gentilium sapientibus, tradita autem prophetis Christi-que discipulis. unde ait: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei | illis autem incredulis uidelicet et humana tantum scientia nitentibus non est datum. In sanctis ergo Scripturis duntaxat quęre tibi Dei sapientiam


1024. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in quibus qui se digne exercuerint, illos ut a Domino remunerentur, de terreno habitaculo ad cęleste regnum feliciter transmittit. Sapientis erit igitur | omni loco, omni tempore, omnibus in rebus diligenter dispicere quid uelit Dominus, et secundum eius uoluntatem, quę iussa sunt facere, quę uetita declinare. Qui sic egerit, et mandatis Dei satisfaciet | et ipse suę consulet saluti. Quicquid enim Deo obedimus, quicquid obsequimur, quicquid seruimus,


1025. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fueris, quod uerbo, quod re atque opere iuueris, tibi cedet ad gloriam, tibi magis quam ulli alii proderit ad adipiscendam ueram felicitatem quam affectas. Ac ueluti illi qui terram purgant, stercorant, arant, occant, obfringunt, modis omnibus excolunt | sementem-que faciunt, postea uero metunt et fructum colligunt, ita hic noster sapiens aliis benefaciendo | sibimetipsi sapiet, cum pro benefactis a Domino recipere coeperit mercedem. Hic idem in omnibus prouidum ac prudentem se pręstabit. nihil eum


1026. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

purgant, stercorant, arant, occant, obfringunt, modis omnibus excolunt | sementem-que faciunt, postea uero metunt et fructum colligunt, ita hic noster sapiens aliis benefaciendo | sibimetipsi sapiet, cum pro benefactis a Domino recipere coeperit mercedem. Hic idem in omnibus prouidum ac prudentem se pręstabit. nihil eum imparatum offendet. omnibus quę accidere possunt pręsidio opportuno munitus occurret. In aduersis explicabit patientiam, in prosperis humilitatem, in utrisque constantiam.


1027. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| sementem-que faciunt, postea uero metunt et fructum colligunt, ita hic noster sapiens aliis benefaciendo | sibimetipsi sapiet, cum pro benefactis a Domino recipere coeperit mercedem. Hic idem in omnibus prouidum ac prudentem se pręstabit. nihil eum imparatum offendet. omnibus quę accidere possunt pręsidio opportuno munitus occurret. In aduersis explicabit patientiam, in prosperis humilitatem, in utrisque constantiam. Apparebit-que in illo quod Salomon ait: Melior est sapientia quam arma


1028. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est ergo uirtus uita beata, sed illa cęlestis ęterna-que felicitas, quę debetur uirtuti, si uirtus ipsa cum uera religione iuncta fuerit. Beata quippe est, quę nunquam subducitur, nunquam deficit, bonis omnibus affluit semper, malis uacat, desyderium implet. denique ad summum bonorum peruentum est, cum ad illam peruenitur. Huc accedit quod Christianorum sapientia non ita rigide neque inhumane circumscripta sit, sicut fuit illa


1029. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

beatitudini gaudium attribuimus et in Deo lętitiam perpetuam-que iocunditatem, amorem etiam et mutuam inter beatos charitatem atque perfectam. Repudiata itaque gentilium fatuitate | sapientiam quam non homo sed Deus docuit sequamur. hanc diuitiis, hanc rebus omnibus anteponamus. Melior est acquisitio eius (ut recte Salomon ait) negociatione auri et argenti primi et purissimi | fructus eius preciosior est cunctis opibus, et omnia quę desyderantur, huic non ualent comparari.


1030. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Adhuc tamen ista infidelitatis sapientia in illis perseuerat, qui somnia sortes-que obseruant | et naturas hominum ex stellarum influxibus pendere iudicant | et incantationibus diaboli magis quam piis Ecclesię precibus delectantur. In his omnibus stultus sit oportet, qui apud Deum sapiens esse desyderat. Fuit et alia inter gentiles sapientia, ueri quidem inquirendi supra quam dici queat studiosa, sed plane inanis cassi-que laboris, cum inuestigare


1031. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quia factus est ad malorum uindictam, probationem uero bonorum. Belzebub Beelzebub muscarum deum sonat. Nam cum omnibus retia intendat, muscas tantum, id est infirmos capit, fortioribus non pręualet. Mammona Mammona Syrum Hebreo mixtum uocabulum est, et diuitias uel cupiditates designat. His ille imprudentium


1032. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

discesserint, semper rursum ad pugnam armantur | semper-que occasionem nocendi quęrentes nusquam absunt, repulsi astant, fugati redeunt. dicta facta-que nostra, gestus insuper ac motus speculantur. quę si ad malum inclinari uiderint lętantur | et modis omnibus ad perpetrandum scelus urgent. in summa facere nequimus, quin illi omni loco, omni tempore circa nos sint, nobiscum-que commorentur. Iosue. xv.


1033. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tentatio? nec inuasit solum, uerum etiam superauit? Iudam uicit auaritia, Petrum timor, filios Zebedei honoris appetitio, quosdam quis ex ipsis maior esset contentio, quosdam Dominicę resurrectionis in credendo ambiguitas. Ex omnibus tamen unus Iudas periit, quia ueniam desperauit. Cęteris uero benignitas Domini subuenit | ueniam-que indulsit. quia et ambitionem conuerterunt in humilitatem | et contentionem in concordiam | et dubitationem in fidei firmitatem |


1034. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

diaboli mors introierat in orbem terrarum, sed hac morte per Christum liberati sumus | et ad uitam, quam propter pręuaricationem primorum parentum amiseramus, reuocati. Gaudebat inuidus ille sanctissimos etiam uiros in infernum descendere | et quasi uictor, quia primos uicerat, de omnibus triumphare. Sed gaudium istud uersum est in luctum. Ligauit fortem fortior Dominus | et domum eius intrauit | et uasa eius diripuit, suo aduentu absoluens illos qui in carcere uincti tenebantur, de tenebris transferens in lucem.


1035. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suo aduentu absoluens illos qui in carcere uincti tenebantur, de tenebris transferens in lucem. Quin etiam uulgata Euangelii ueritate regnum mundi erripuit diabolo, quo magis ille doleret | ne in gentibus quidem ius esse sibi relictum, omnibus iam a falsa ad ueram religionem conuersis. Hac ergo potestate atque hoc regno priuatus, quid ageret, quo se uerteret, nesciebat. Rursum tamen nouo fraudum genere usus, in illorum qui


1036. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tanta est autem Domini nostri erga nos benignitas, ut etiam pro eo quod ipso adiuuante uincimus, remuneret uictores | et suum beneficium in nostrum transire patiatur meritum. modo post uictoriam ne insolescamus, sed humiles ac submissi de omnibus ei laudem demus. Ita enim etiam pro his quę Domino tribuerimus, ipsi pręmium merebimur atque mercedem. De tentationibvs carnis. Caput XX


1037. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sepi aures tuas spinis | et linguam nequam noli audire. Pone ori tuo frenos, ne in uerbo labaris | neque gulę aliquid ultra necessitatem indulgeas. Naribus odoramenta luxurię subtrahe. Manus contine, ne quem iniuste offendas | ne-ue quid impudice tangas. denique modis omnibus obserua et caue, ne extranei portas Hierusalem ingrediantur, id est animę tuę domicilium. Et si ingressi fuerint, cura ut expellantur. neque malignos cogitatus ibi remorari sinas, ubi cum inualuerint, perniciem generant.


1038. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cuius rei nequaquam ignarus Apostolus admonet et ait: Ad Eph. VI State succincti lumbos uestros in ueritate | et induite loricam iustitię | et calceati pedes in pręparatione euangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela maligni ignea extinguere | et galeam salutis assumite | et gladium spiritus, quod est uerbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem | orantes omni tempore in spiritu | et in ipso uigilantes in omni instantia.


1039. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Domini gesta considerabit | et per eius uestigia ingrediens ipsi quam proxime accedere contendet. Exemplum, inquit, dedi uobis, ut quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis. Humilitas Primum igitur in omnibus humilitatem seruemus. Hic enim qui Dei filius erat, dignatus est fieri hominis filius, qui Deus erat factus est homo. In Bethleem exiguo oppidulo nasci uoluit, et quidem non in hominum habitaculo, sed in


1040. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

per ea quę hominis sunt, hominem agnosceremus, et quę Dei Deum. Nam in Christo uel hominem sine Deo | uel Deum sine homine confiteri | hereticorum impietas est. Cum igitur dixit se gloriam suam non quęrere, nobis insinuauit, ne hominum plausus laudationes-que uenemur, sed in omnibus ut Deus laudetur curemus. Qui enim ab hominibus gloriam quęrunt, gloriam ueram ac stabilem, quę a Deo est, accipere non merentur. Paupertas Ad hęc obseruandę


1041. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Christus enim quia ueritas est non errat, quia bonitas est non fallit, quia sapientia est nouit omnia, quia uirtus Dei est potest omnia, quia denique saluatio populi sui est, quicquid egit, quicquid dixit, ad omnium spectat salutem. Seruiamus igitur illi in sanctitate et iustitia omnibus diebus nostris, memores beneficiorum suorum, atque assidue nobiscum recolentes ea quę non solum uerbis docuit, sed etiam re atque opere probauit. ut his instructi eidem, quantum fieri potest, similes effici curemus, et cuius uirtutes imitati fuerimus, eius beatitatis atque


1042. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod si omnium Dominus in tanta rerum egestate in hoc seculo uiuere uoluit, pudeant sacerdotes, erubescant episcopi | amplas sibi ędes construere, cumulandis pecuniis operam impendere, uestibus preciosis renidere , omnibus denique mundi deliciis diffluere , et se Christi seruos profiteri. non tales elegit Christus, non talia pręcepit | nec talem semetipsum exibuit. De diuitiarum confidentia. Caput XXVIII


1043. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

manu fortiorum, egenum et pauperem a diripientibus eum? Igitur non in pecunia, non in uiribus potentię humanę, sed in Domino confidite! Quod si ei seruiendo perituras opes, ut debetis, contempseritis, omnibus inimicis uestris fortiores eritis | illo qui omnia potest, protegente ac tuente . Si uobis curę erit | continentius uiuere, mandata Dei perficere, Ecclesię opes non in


1044. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

primitias quibus sustentarentur, et loca in quibus habitarent habebant. Nouis uero, id est, Christi discipulis dicitur: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris! Et: Qui non renunciauerit omnibus quę habet, non potest esse meus discipulus. Et: Qui uult uenire post me, abneget semetipsum et sequatur me! Et: Si uis perfectus esse, uende omnia quę habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo, et ueni sequere me.


1045. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. et omnis qui reliquerit domum | uel fratres | aut sorores | aut patrem | aut matrem | aut uxorem | aut filios | aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet | et uitam ęternam possidebit . O, omnibus diuitiis pręferenda paupertas, omni auro, omnibus gemmis preciosior, cui tanta ac talia promittuntur. Nequis timeat necessaria sibi defutura. Caput XXX


1046. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et omnis qui reliquerit domum | uel fratres | aut sorores | aut patrem | aut matrem | aut uxorem | aut filios | aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet | et uitam ęternam possidebit . O, omnibus diuitiis pręferenda paupertas, omni auro, omnibus gemmis preciosior, cui tanta ac talia promittuntur. Nequis timeat necessaria sibi defutura. Caput XXX Act. V Veruntamen


1047. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nequis timeat necessaria sibi defutura. Caput XXX Act. V Veruntamen nequis Ananię et Saphirę uano abductus timore ne sibi necessaria desint, si relictis omnibus Christum sequi uoluerit | partem-que reseruare in animo habuerit, audiat ipsum dicentem: Matth. VI Nolite soliciti esse dicentes: quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quibus


1048. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipsum dicentem: Matth. VI Nolite soliciti esse dicentes: quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quibus operiemur? hęc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater uester, quia his omnibus indigetis. quęrite ergo primum regnum Dei | et iustitiam eius, et hęc omnia adiicientur uobis. Hoc ueterum nouorum-que nobis euenta confirmant. populus Israhel Israheliticus populus cum


1049. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

dignum reddidit. Sunt et alia in Euangelio amoris eius argumenta, quę consulto prętereo, ne prolixior sim. Illud tantum commemorabimus, quod ei cum aliis fuit commune. Omnes quippe apostoli omnibus quę habebant relictis secuti sunt Dominum, magis eligentes in paupertate cum Christo uiuere | quam in diuitiis cum hoc mundo | et persecutiones et uerbera et necem cum illo sustinere | quam cum terrę regibus honorari, cum semel gustassent, quam suauis |


1050. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

filii Dei efficimur | Deo-que similes reddimur. Ille solis pluuię-que beneficium, hoc est temporalium bonorum usum | tam malis quam bonis communem esse uoluit. ut et tu charitatem tuam sicut cum amicis ita et cum inimicis communices, omnibus prodesse, nulli nocere cupiens. Quid autem inter amicorum inimicorum-que dilectionem intersit declarat dicens: Si enim diligitis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? et si salutaueritis


1051. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Pax priuata Pax autem priuata illa dicitur, quę singulis iungit singulos | reddit-que concordes, ueluti fuit Dauid et Ionathas, Elias et Eliseus, Paulus et Barnabas. Hac tu iocunde frui poteris, si omnibus facilem mitem-que se pręstabis, si neminem lędes | et omnibus quantum in te est, prodesse studebis. si iniuriam magis pati quam inferre disces, ut dicere possis: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. si denique tecum ipsemet pacem habebis, etiam cum aliis habere


1052. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illa dicitur, quę singulis iungit singulos | reddit-que concordes, ueluti fuit Dauid et Ionathas, Elias et Eliseus, Paulus et Barnabas. Hac tu iocunde frui poteris, si omnibus facilem mitem-que se pręstabis, si neminem lędes | et omnibus quantum in te est, prodesse studebis. si iniuriam magis pati quam inferre disces, ut dicere possis: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. si denique tecum ipsemet pacem habebis, etiam cum aliis habere poteris. (!)


1053. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Charitas tamen aliquando postulat ut irascamur | et irascendo pacem illi quęramus, qui peccando offendit. Siquidem irasci delinquentibus ut corrigantur, nihil est aliud | nisi eas reuocare uelle, ut et Deo cui peccauerunt reconcilientur | et bonis omnibus morum sinceritate concordent. Tunc autem pace cum aliis composita recte utimur, cum eius finis potissimus est, ut Deo placeamus. Nam pax quę Deo displicet, non pax dicenda est, sed


1054. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

exigit obsecratione | et dum adiurat per nomen, quod est super omne nomen, testatur fidelibus maxime necessariam esse pacem atque concordiam. Quod aperte declarat, ubi ad Hebreos scribens ait: XII Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo uidebit Deum. Nequis pręterea generis conditione alteri se pręferens dissidium concitet, XII In uno spiritu omnes nos inquit, in unum corpus baptizati sumus, siue Iudei siue


1055. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Luc. II Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis. Ob hoc equidem reor ipsum Christum ab Apostolo significatum, cum in fine epistolę ad Romanos dixit: Deus autem pacis sit cum omnibus uobis amen. Deus enim pacis est, qui inter Deum et hominem pacem ponere uenit, qui Iudeos et gentiles inter se dissidentes in una fide copulauit, qui noua ueteribus coniunxit et utraque fecit unum. Christus itaque et Deus pacis


1056. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hoc idem Apostolus pręcipit dicens: Ad Timo. prima II Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones | pro omnibus hominibus, pro regibus | et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate. Amplexanda est igitur pax cum adsit, precationibus quęrenda cum desit, et pro


1057. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hoc idem Apostolus pręcipit dicens: Ad Timo. prima II Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones | pro omnibus hominibus, pro regibus | et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate. Amplexanda est igitur pax cum adsit, precationibus quęrenda cum desit, et pro illis orandum, sub quorum imperio atque


1058. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illam quę cum Deo est sequimur | et eam quę cum concupiscentiis est refutamus. Pellantur igitur ab animo uitia, ut locus uirtutibus detur; dominetur spiritus, ut spiritui subiecta obediat caro, ut pacem quę omnem sensum superat, quę omnibus pręferenda est diuitiis, assequi mereamur. pacem, quę nos Deo conciliat, angelis ęquat, sanctis copulat | et post uictoriam in cęlo coronat. Victoria enim opus est non compositione, ut pacem cum corporis quoque sensibus


1059. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Per quotidiana igitur certamina | et ipsam certaminum uictoriam, qua malarum cupidinum uires conterimus, ad sempiternę tandem quietis triumphum peruenitur. Restat nunc, ut etiam pacis malignam simulationem omnibus fugiendam consyderemus. De pace simulata. Caput VIII Multiplex animus et fraudulenta simulatione imbutus pacem prę se ferre uidetur, et ex insidiis incautos aggredi


1060. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sententiis didicisti, magis nocebunt quam ulli alii, quę dementia est | simulata pace alios lędere uelle, et teipsum in eternum damnare? alios leuiter ferire, et teipsum lęthali plaga afficere? aliis fortunas, uitam, famam auferre, et tuam propriam animam, quę his omnibus longe est preciosior, igni inextinguibili sine fine cruciandam tradere? Quicquid dolose maligne-que agis, latere potest homines, Deum nihil latet. cogitationes tuas inspicit, cor tuum intuetur. Quod si forte a pace, quam


1061. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

diiudicanda sapientum acquiescendum esse consilio ratio admonet. Sed sapientia in quam nullus cadere potest error, Deus est. Diuinis ergo pręceptis institutis-que niti | et eorum autoritate de omnibus decernere tutissimum erit. Mich. VI Indicabo tibi o homo | inquit Micheas propheta | quid sit bonum | et quid Dominus requirat a te: utique facere iudicium et diligere misericordiam, et solicitum ambulare cum Deo tuo.


1062. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

diu optatam beatitudinem hinc decedens peruenies, tantum ut uirtutes tibi sint comites cura, quibus hęc promissa est merces. Beatus es si cum Propheta dicere poteris Domino: ps. 118 In uia testimoniorum tuorum delectatus sum | sicut in omnibus diuitiis . Non te pigeat diuinas legere Scripturas, audire, discere | et cum didiceris, alios docere | et quod doces ipse facere. Qui enim docuerit et fecerit sic, magnus uocabitur in regno cęlorum.


1063. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in occulto sit conscientię tuę, et tamen ad laudem largitori uirtutum, Deo, pręstandum, qui te uiderint concitentur. Ad Ro. XII Prouidemus enim bona (ut Apostolus ait) non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. ut uidelicet ex conuersatione nostra Deum laudent, se corrigant | et una nobiscum saluentur. Caue etiam nequando inuideas melioribus. qui enim bonis inuidet, diuinę benignitati calumniam facit, cum omnis hominum bonitas ex Deo sit. Gaudeamus igitur bono


1064. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tormento pręmia caperet felicitatis ęternę. Nihil igitur nocere potest uiro iusto, nec miser est, quem iam beatificauit spes glorię cęlestis merito uirtutum. Memento pręterea ut in omnibus prudentiam obserues: pręterita recordare, pręsentia dispone, futura cogita. Tunc enim quos in aliquo crimine lapsos fuisse recoles, eorum casus te in uia uitę cautiorem reddet. Quos autem


1065. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

summum bonorum peruenire contendis. Et hoc quidem erit | non modo prudenter uiuere, uerum etiam iuste atque constanter. Quoniam iustitię partes sunt | inhonesta respuere, recta diligere, de omnibus diiudicare, unicuique rei congrua distribuere. Constantię autem ab officio non discedere, nec aduersis deiici | nec prosperis efferri, in omni rerum euentu ęquabilem se pręstare, pro religionis assertione impiorum potentiam nihil uereri | et a uita prius quam a fide


1066. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sapientia | in prophetis ad arguendos reges animi magnitudo. Petrus. Ioannes. Paulus Inter apostolos quoque eminuit in Petro erga Dominum pietas, in Ioanne puritas, in Paulo charitas, in omnibus ueritatis prędicandę studium patientia-que persecutionum. Et cum ita sit, tollitur omnino illa necessitas omnium pariter habitarum uirtutum una habita | parilitas-que cunctarum.


1067. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

contenti Deo gratias agant | multum-que se profecisse arbitrentur, si retrorsum non cesserint. Quandiu erunt arbor bona bonos facient fructus, iustitiam conseruabunt, Deum et proximos diligent, nemini nocebunt, prodesse omnibus cupient, unaquaque uirtute proficere studebunt. Pręclare nobiscum actum erit, si talia pręstabimus. Veruntamen si cuncta quę memorata sunt, Deo donante pręstiterimus


1068. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Amos propheta testatur cum ait: Amos III Audite uerbum quod locutus est Dominus super uos, filii Israhel, et super omnem cognationem, quam eduxit de terra Aegypti dicens: tantummodo uos cognoui ex omnibus cognationibus terrę. Notus enim Deus tantum in Iudea erat, cętera impietas nequitia-que possederat. His in Euangelio ait: Recedite a me, operarii iniquitatis | nescio uos. de iustis autem in psalmo est dictum: ps. 36


1069. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

apostoli apostolici-que uiri uasa electa fuere, uasa magnę domus, alii quidem aurea alii uero argentea. Ad quos propheta: Esa. 52 Mundamini inquit qui fertis uasa Domini. neque poterit esse uas Domini qui ab omnibus nequitię sordibus non fuerit emundatus. Etenim peccator quoque uas est, sed in contumeliam factum non in honorem, uas impurum, uas non Dei sed diaboli. Quisquis igitur et Spiritus Sancti habitaculum | et uas Dei sanctificatum atque utile


1070. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in psalmo est dictum: ps. 36 Salus iustorum a Domino. Nemo igitur suis meritis arroget, quod diuinę est liberalitatis, ne elatione amittat, quod in humilitate sperauit. Iustus quia in omnibus se submittit, a Domino sublimatur, iuxta illud Ecclesiastici: Eccl. 20 Qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur. Non solum autem se submittit qui iustus est, sed etiam


1071. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Etenim ex his quoque quę perniciosa sunt, aliud alio execrabilius iudicatur | ac proinde maiore dignum supplicio poena-que acerbiore mulctandum. Quodcunque autem peccatum leuiorum modum excesserit, mortiferum erit. ideo in Scripturis dicitur peccatum ad mortem; non ad mortem hanc omnibus communem, sed ad illam quę propria damnatorum est. quę utique illos quos inuadit, non perimit, sed quo nihil est tetrius, nunquam morituros ęternis cruciatibus torquet | dolore-que afficit omni morte magis expauescendo.


1072. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Versuti quippe et callidi homines, cum aliquid dolose fecerint, sapere sibi uidentur. sed mundi huius sapientia stulticia est apud Deum. Vere autem sapiens est, qui innocentiam seruat, ut ei placeat, a quo ut saperet accepit. Ex omnibus tamen malis quę in se habet peccatum, hoc teterrimum est, quod nos a Deo separet, et qui per gratiam adoptionis filii Dei sumus, per peccatum efficimur serui diaboli. Quod a Deo separetur qui peccat, audi Ioannem apostolum


1073. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

diem parentum mortes. Quid multa? nullum prorsus flagitium, in quo aliquid speratur lucri, deuitat auaritia. dicente Apostolo: Ad Timo. prima VI Radix omnium malorum est cupiditas. Omnibus autem malis istis carebit, qui tribus illis, a quibus cuncta gigni credimus, carere studuerit. Obtrusis quippe fontibus riuos deficere ac siccari necesse est. Desinent fluere uitia,


1074. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inique aliquid improbe-que patrandi. Vt uoluptates fugias, memor esto sapientissimi Salomonis sententię dicentis: Eccli. xi. Si annis multis uixerit homo, et in his omnibus lętus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum; qui cum uenerint, uanitatis arguentur pręterita. Breuis nanque momentanea-que uoluptas facile contemnetur, si ęterna cogitabimus. Vt autem et terrenarum dignitatum


1075. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vę uobis pharisei qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro. Recordare pręterea quam graui onere premuntur qui in dignitate constituti sunt. primo quod multo magis illis imputatur peccatum quam cęteris, deinde quod non pro se modo, uerum etiam pro omnibus quibus pręsunt, tenentur reddere rationem. Et si per eorum negligentiam plebs deliquerit, tam alienę quam suę culpę rei erunt. Vt postremo diuitias non concupiscas, Apostoli pręceptum ad mentem reuoca: Ad Timo. prima VI


1076. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

delectatus animus et in mollitiem resolutus iam inimicis prodere ciuitatem meditatur | et illos admittere per portam male custoditi auditus. Odoratus Olfactum debellare properant unguenta. quod si odore per nares penetrante intus latens animus captus fuerit, omnibus muliebribus deliciis ad se aditum aperiet | neque eum odoramentis ad luxuriam uti pudebit. Gustus Cum gustu certabunt esculentorum poculentorum-que exquisiti sapores. quorum auiditate superatus animus per


1077. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cum gustu certabunt esculentorum poculentorum-que exquisiti sapores. quorum auiditate superatus animus per lubricum gulę callem crapulam illabi permittet. uentri-que fauere incipiens, temperantię renunciabit. Tactus Omnibus autem aduersariis istis eorum-que similibus uiam tactus patefaciens, quicquid per alios sensus affectauit, id per se tandem opere complere maturabit. et tunc demum animus ipse perditę uitę conscientia pulsatus cum Hieremia queri poterit | flens-que ac lugens exclamare:


1078. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deo-que laudes celebrandas, non ad corporis humani uoluptatem. Odoribus tamen morbos quosdam curari, quosdam ne ueniant prohiberi constat | et cytharę sono Saulem regem conualuisse legimus. Rosis itaque et croco et floribus et nardo et balsamo et omnibus aromatum generibus iuxta medicorum placita uti licet curationis gratia non uoluptatis. Eum uero qui sanus est | et in quo non est ęgrotationis ulla suspicio, unguentis deliniri, flosculos naribus admouere,


1079. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

quę Deo placent conscribendis exerce | ad pingenda quoque fingendaue appone simulachra illa, quę uel spectatores ad sanctimonię cultum accendant | uel tuam ipsius mentem, ne per inania diuagetur, honesto labore occupent. Denique modis omnibus contende, ut easdem manus tuas cum precibus puras ad cęlum tollas. Ita enim facilius quod postulaueris impetrabis. Et quoniam hic de quo loquimur tangendi sensus non solum ad manus pertinet, sed etiam ad reliquum hominis corpus,


1080. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 504 | Paragraph | SubSect | Section]

enim facilius quod postulaueris impetrabis. Et quoniam hic de quo loquimur tangendi sensus non solum ad manus pertinet, sed etiam ad reliquum hominis corpus, cuncta corporis tui membra Deo autori suo seruiant, Deo in omnibus obsequantur, nihil agant in quo ille offenditur, nihil committant in quo proximi scandalizantur. In omni prorsus contactu, immo in omni omnium sensuum officio atque operatione danda est opera, ut et uitetur peccatum, cuius


1081. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

egeris. Mitte igitur istas, quę te nunc oblectant uanitates, renuncia uoluptatibus, cuncta corporis blandimenta | ueluti pestem quandam animę fuge | et illa potius quę laboriosa sunt amplectere, difficilibus assuesce, in omnibus morum synceritatem serua, innocentiam custodi affectibus-que moderare. moderandorum autem quę ratio sit, quia locus hic exigere uidetur, dicere nunc aggrediar, ope fretus diuina, non meis uiribus,


1082. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Charitatis. De temperantia. Capitulum I Ipsa igitur passionum, quę a sensibus oriuntur, moderatio | temperantia dicitur. Ea uirtus usque adeo reliquis omnibus necessaria est, ut nisi illis comitem se pręstiterit, continuo ad uitia dilabentur | et uirtutis nomen naturam-que amittent. Iustitia-que ipsa si temperantię freno non regeretur, aut in negligentiam aut in sęuitiam desineret.


1083. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

desineret. Temperantia mediocritatem seruat, appetitiones domat, ignauiam expellit, dicta facta cogitata-que rationis finibus concludit. Nihil turpe fieri patitur, uoluptatibus imperat ne modum excedant. dolori succumbere uetat, in omnibus recti honesti-que rationem constare iubet. non sinit extolli prosperis | neque deiici aduersis, sed in utraque fortuna constantem animum esse iubet. Ne itaque sensuum tuorum perturbationibus cedas temperantia efficiet | et ad illa quę memorauimus,


1084. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

uirtutem in medio constitutam sunt caueris, illa quoque quę ultra habentur uitabis. ne uidelicet labor uertatur in lassitudinem, solicitudo in curiositatem, largitas in prodigalitatem, pudicicia in agendorum dicendorum-que inutilem uerecundiam, frugalitas in stultum ab omnibus abstinendi rigorem. Cuncta ergo ęquis temperantię mensuris iustis-que proportionibus circumscribes. ut nec modicitate delinquas nec nimietate excedas.


1085. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

ganeę-que seruiat, olfactum ne unguentorum odore delectetur, sed uirtutum. Qui se ita ut dicimus circumciderit, circumcisione (sicut Paulus ait) non manu facta, et in omnibus spiritui magis quam carni obedierit, huic perfectę temperantię inesse uirtutem quis negabit | quis non dignum arbitrabitur, ut tandem in sanctuarium Dei ingrediatur | pręmia-que capiat supernę hęreditatis, factus Dei filius, quia noluit fieri


1086. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in parua negligere mandatum? Nonne fatuitatis arguuntur in Euangelio uirgines, quę de sola uirginitate sibi plaudentes, oleum quo totius uitę lampas illuminatur, oleum uidelicet mandatorum Dei non comparauerant? Nonne etiam ille ab omnibus irrideretur, qui coronam auream capite pręferret | et uilibus attritis-que indumentis tegeretur? Virginitas ergo nisi imperata Domini perfecerit, tantum abest ut cęteris fidelibus altius ascendat, ut etiam cum ipsis qui in imo


1087. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uirginitas, illa castitas, illa paupertas, illa senioribus exhibita obedientia, quę cum earum uirtutum comitatu quę iussę sunt, cęlesti sponso poterit occurrere. Felix, inquam, illa uirgo, quę non sola pudicicię laude contenta, sed etiam omnibus necessariis monilibus ornata sponsi sui pręstolabitur aduentum. De castitate uiduali. Caput III Virginali munditię


1088. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

solidamur, non legendo reddimur imbecilliores. Apostolus ait: Ad Ro. XV Quęcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Frustra autem scripta essent, nisi etiam legenda omnibus proponerentur. Ad Ephe. V Nolite inquit inebriari uino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, loquentes uobismetipsis in psalmis hymnis et canticis spiritalibus,


1089. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ęquo animo tulisset, mater esse meruit Samuelis, qui et iudex populi extitit et propheta. In hac itaque unica prole multo felicior fuit | quam illa in multis cuius procacitate incessebatur . Vasthi regina Sit in omnibus quę honeste fieri possunt, obediens uiro | uitet-que Vasthi reginę insolentiam | quę cum Assueri, Persarum regis, mariti sui imperium contempsisset, diuortio mulctata desiit esse quod erat, et de fastigio publicę dignitatis in ordinem corruit priuatarum.


1090. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uilitatis propulsare? Caueant igitur tam uiri quam foeminę matrimonio copulandi, ne forte dum coniugii iugum se subire credunt, iugum subeant seruitutis. et si bene recte-que sibi consultum uolunt, audiant uersiculum illum a pueris in schola, in foro, in omnibus compitis uentilatum: Si uoles apte nubere nube pari. Sed neque nimis formosam ducendam esse aiunt | nec nimis deformem, ne uel hanc habeas despectam | uel illam suspectam. Ea ergo placeat,


1091. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui domi sunt, sobrietas, parsimonia, frugalitas | testimonium sit integritatis industrię-que dominorum. Super omnia autem omnes domestici, siue liberi sint siue serui, doceantur Deum timere, proximum diligere, neminem odisse, nulli nocere, bene omnibus optare | et cui possunt benefacere, iniurię non meminisse, sed pro malo bonum reddere. Magni profecto meriti apud Deum erit | talem se in educandis liberis regenda-que familia exhibuisse, sicut e contrario pręcipuę indignationis


1092. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

igitur illa mortiferę cupidinis fomenta? amatorias missitare tabellas, delinificis blandiri uerbis, nutu nictu sibilis allicere, comere caput, uestimenta componere, fores obsidere aliorum, ludis interesse, choreis cantibus sonis iocis diem consumere, modis omnibus effoeminari ac mollescere? Quorsum etiam tot ornandi corporis instrumenta: speculum, pecten, uolsellę, calamistrum, discernicula, bullę, crepitula, segmenta, inaures, monilia, armillę, anuli, reticulę, uittę, margaritę, lapilli, quę enumerare


1093. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Aliorum inopię tua succurrat opulentia, ut obedias Deo. Et licet iuxta alium euangelistam dictum sit: Luc. 6 Omni petenti te tribue , non iuberis tribuere omnia sed omnibus. Rem male petenti, da consilium ne petat. iuste petenti pauperi | da quod petit si potes; si id non potes, da excusationem | et uerbis consolare miserum, si nequeas auxilio. Atque ita omni petenti dabis aliquid, cum


1094. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Luc. 19 Ideo et Zacheus dimidium bonorum suorum pauperibus obtulit non diuitibus. et salus domui suę facta est | Christo hospitium eius ingresso. In eos tamen qui relictis contemptis-que omnibus Christum sequuntur, magis beneficos nos esse oportet. ut cum Dei seruis nos commodauerimus, melius de Deo mereamur. exemplo Apostoli | qui ait: Ad Ro. 15 Nunc proficiscar in Hierusalem


1095. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

si flagitarit. Quod si tibi grandis rerum suppetit copia, da multa sed multis. Nam si uni dederis, licet ille acceptis non male utatur, tu tamen unum diligere uideberis, alios odisse. Christus autem non pro uno mortuus est, sed pro omnibus. Eius munificentię eris emulator, cum plurimis benefeceris. Late patens uirtus est charitas | non est contenta unius angustiis in quem beneficia conferat, sed erga omnes effundi gestit, cum omnes ęque diligat.


1096. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nisi ergo dederis, talia non recipies. Si de tuis diuitiis non feceris tibi amicos, quis erit qui te de terra tollere | et in cęlesti collocare dignabitur domo? Ab omnibus destitutus gutta aquę indigere incipies cum diuite purpurato, qui micas panis Lazaro mendicanti dare noluit. Lazari inopiam non est miseratus in sua copia diues, nec Lazarus iam in sinu Abrahę beatus et felix diuitis in igne ardentis miserię permissus est


1097. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

missus templi thesaurum auferre moliebatur, equites diuinitus apparentes flagellis ceciderunt. Seleucus Ipse Seleucus dum pecunias a Mopsuestenis (ut Iosephus tradit) cupide exigeret, cum regia cum-que omnibus qui in ea conuenerant, simul concrematur. Cessauit in illo ardere auaritia maiore ignis ardore extincta. Hęc in Lege, illa in Euangelio. Iudas. Anania. Saphira.


1098. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fuit , faceret consortes. Tot tantis-que beneficiis dignam referre gratiam non est opis humanę. quibus etiam Propheta se imparem confitetur dicens: Ps. 115 Quid retribuam Domino pro omnibus quę retribuit mihi? Sed quoniam ipsi melius quam nobis nota est inopia nostra, nihil aliud exigit, nisi ut in eum credamus, ei seruiamus, eius mandatis legibus-que pareamus. Hoc si pręstabimus, neque benefecisse nobis illum poenitebit | neque


1099. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Et Iudę non ingrato solum, sed etiam malum pro beneficio reddenti, sui corporis mysteria obtulit, pedes lauit, osculum non negauit, nulla denique beniuolentię signa subtraxit. Si ergo similes Christo effici cupimus, ut debemus, omnibus si fieri potest benefaciamus, lędamus neminem. De beneficiis dispensandis. Caput XXII Petentem obligant beneficia, non petentem prouocant, amicos conseruant,


1100. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

id utile putant, et quod honestum est, hoc sibi incommodo esse existimant. Ideoque alterum respuunt, alterum affectant | et ingratitudine pro quęstu utuntur. Duo autem ista, arrogantia uidelicet et cupiditas, cum omnibus uitanda sint | tum iis maxime, qui uel benefici | uel grati esse cupiunt. Non referre gratiam cum possis, turpissimum est. cum non possis uelle tantum retulisse est. Cęterum illi qui non reddere lucrari


1101. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Cum igitur omnium hominum unus dominus Deus sit | et omnia quę possidemus ab ipso acceperimus, beneficium tamen ei pręstamus, uel uerius reddimus, quoties mandatis eius paremus, quoties consulta suscipimus, monita implemus | et in omnibus ipsi soli obsequi nitimur. Offendimus autem si his contraria agimus. Ideo-que ab illo et iusti pręmium referunt | et poenam iniqui; non quod Deo ex benefactis hominum aliquid accedat |


1102. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et superesse Sodomitis inter quos habitabat, igne et sulphure de cęlo pluente ob scelera consumptis. Isaac Gen. 35 Gratus fuit Isaac. qui cum centum octoginta uixisset annos, in his omnibus Domino suo non peccauit. Perquam digne autem Deo gratia refertur, cum innocentia per omne uitę curriculum inoffensa seruatur. Hic igitur bene de Deo meritus cum sementem fecisset, centuplum collegit, geminos genuit,


1103. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iordanis refrenato aquarum cursu in sicco alueo uiam cessit. Hiericuntem obsidente muri corruerunt. Inimicos persequente sol et luna steterunt, ne noctis interuentu qui fugiebant elaberentur. Tot igitur miraculis testatum est, quantum ei Dominus faueret. quia erga se in omnibus gratum fidum-que sciebat. Patriarchę Sed ne cathalogum sacrorum texere uidear, grati erga Deum fuere omnes illi patriarchę, illi duces, illi sacerdotes, illi


1104. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Patriarchę Sed ne cathalogum sacrorum texere uidear, grati erga Deum fuere omnes illi patriarchę, illi duces, illi sacerdotes, illi iudices, illi reges, illi prophetę, qui in mandatis Dei, in Lege, in omnibus cerimoniis constanter pie-que permansere. Tales autem eligere solitus est Dominus, per quos populum erudiret, a seruitute liberaret, a periculis errueret, uictoria donaret | et de illis quę futura erant admoneret.


1105. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| non ut olim ad inferos animę iustorum descendant, sed in sublime angelorum sedibus inferantur, iocundissimo Domino sui conspectu fruiturę, nonne multo nos causatius quam prisci illi, de quibus paulo ante est dictum, Deo seruire debemus | et soli nauare operam | contemptis-que omnibus ipsum unum, absque quo nihil est beatum, tota mente concupiscere? Merito igitur sequens credentium ętas ad omnia dura atque aspera perferenda coepit accingi, mollia uero respuere et delicata | atque in his pręcipue gratiam referre


1106. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quanta-que fide Christum diligerent. Adde quod in illos quoque a quibus necem supplicia-que passi sunt uictores fuerint. Pręualuit enim patientium fides impietati persecutorum, et contempto inanium deorum cultu ab omnibus adorari coeptus est Christus. Nequaquam sancti martyres coronati triumpharent in cęlo, nisi in terra uicissent. Fidei uictoria (!) Vera fidelium uictoria est |


1107. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

furore percitus interimit fratrem suum Abel. Ob hoc illum Dominus execratus est dicens: Maledictus eris super terram, quę aperuit os suum | et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos; uagus et profugus eris super terram omnibus diebus uitę tuę. Postremo et ipse interfectus fuisse creditur in septima generatione, ut prius annos multos aduersa sustineret maledictionis, deinde quod fratri intulerat, ipse ab aliis ferret.


1108. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Belphegor, Belzebub | aliorum-que demonum simulachris sacrificastis? Nam licet antea quoque cędes, incendia, rapinas, captiuitates, seruitutem, exilia patrii-que soli miserabilem desolationem pertulistis, quoties tamen uos Deum uestrum offendisse poenituit, toties de malis omnibus liberati fuistis. Longissima illa apud Babylonem seruitus (ut scriptores uestri testantur) septuagesimum annum non excessit. rursum natali solo restituti, rursum in omnibus reparati instaurati-que regnastis. Quęnam quęso causa est, quod post Christum


1109. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pertulistis, quoties tamen uos Deum uestrum offendisse poenituit, toties de malis omnibus liberati fuistis. Longissima illa apud Babylonem seruitus (ut scriptores uestri testantur) septuagesimum annum non excessit. rursum natali solo restituti, rursum in omnibus reparati instaurati-que regnastis. Quęnam quęso causa est, quod post Christum a uobis condemnatum, semel a Romanis uicti, euersi, dispersi, nullam unquam pristini status faciem, nullam amissę dignitatis umbram recepistis? Iam mille quadringenti et octuaginta


1110. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

colitis, non execrandos gentilium ritus exercetis | unum Deum, unum cęli terrę-que Dominum adoratis, et tamen nullus est miserię uestrę finis. Cur ita? profecto cum alia causa omnino nulla queat afferri, restat ut ea sola sit quia Saluatorem uobis, immo omnibus missum non recipitis. Messiam quem uestrę uobis indicant Scripturę non admittitis. Videte ingratitudinem uestram in Deum uestrum. Ille uobis quem promiserat uitę doctorem misit, uos ipsum occidistis. Ille


1111. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

exprimi queat. Non solum quę uera recta-que erant, quę salutaria, quę sancta, quę perfecta | a Magistro ac Domino tuo didiceras, uerum etiam in consortium ascitus fueras apostolorum | et tanquam cęteris fidelior apostolicę familię oeconomus factus et loculos habens, ut quę omnibus offerebantur, solus dispensares. at tu (proh nefas!) tantorum beneficiorum prorsus immemor et pecunię cupiditate superatus, ut triginta argenteos acciperes, Dominum in mortem tradidisti. Vicisti tuo parricidio Iudeorum ingratitudinem: bonum quod acceperant illi, commune cum


1112. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

omnium obiecta oculis, ut omnes ad illam concurrant | uel discendo quę dicuntur | uel ea quę ab eo qui docet fiunt imitando . Idem lucerna est super candelabrum non aliter quam ciuitas supra montem. Lucet enim omnibus qui in domo sunt, et fideles animas doctrinę suę fulgore illustrat | uel qualiter illustrari debeant, morum sanctitudine demonstrat. Gaudete igitur omnes euangelicę disciplinę doctores. de uobis ista memorantur, non de


1113. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

10 In uiam gentium ne abieritis! Nunc autem seminatur super omnes aquas | et pes bouis et asini simul immittitur, postquam ipse Dominus asinam solui iussit | et asina insidens ingressus est ciuitatem | mandauit-que Euangelium omnibus ubique gentibus prędicari. Beati igitur erunt, qui uerbi Dei semen, ubicunque fructus aliquis speratur, studuerint seminare. 5 Qui enim


1114. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gloriosius est, sibiipsi imperet | sibi-que dominetur? Si enim nihil prodest homini mundum uniuersum lucrari | et animę suę pati detrimentum, consequens est, ut animę profectus pluris sit | quam urbes debellare, quam terrarum orbem sibi subdere | et omnibus quę ubique sunt nationibus pręesse atque dominari. Adde quod multi reges ac principes, qui ab hominibus honorantur, Deo exosi sint. quicunque autem probe sancte-que uixerit, siue liber | siue seruus,


1115. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Argentum et aurum aut uestem nullius concupiui sicut ipsi scitis; quoniam ad ea quę mihi opus erant , et his qui mecum sunt, ministrauerunt manus istę. Hunc ergo qui inter apostolos plus omnibus operę impendit in prędicando et scribendo, si sequi in istis non potes, imitare saltem in manuum exercitio ac labore. Sic enim et necessitatibus uitę suę consules | et simul uanis cogitationibus facile dabis repulsam |


1116. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et neque Heliam neque prophetam se esse asseruit dum humiliatur. proinde Christi testimonio extollitur quod uidelicet in spiritu Helię uenisset, quod plus quam propheta esset, quod denique inter natos mulierum nemo illo maior surrexisset. Ille tamen modis omnibus deiicere se et humiliare non destitit, cum de Christo diceret: Io. 1 Ipse est qui post me uenit, qui ante me factus est, cuius ego non sum dignus, ut soluam corrigiam calciamenti. Petrus Petrus


1117. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Cor. 1 15 Ego inquit sum minimus apostolorum qui non sum dignus uocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit | sed abundantius illis omnibus laboraui. Ac ne laboris laudem sibi tribuere uideretur subdit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Alibi etiam omnium infimum se fatetur dicens: Ad Ephes. 3 Mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia hęc:


1118. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Lauit discipulorum suorum pedes, cui angeli seruiebant. Cum innocens esset, pro peccatis nostris ab incredulis quos ipse saluare uenerat, comprehendi, ligari, conspui, cędi, occidi uoluit. Atque ita se submisit obtulit-que ultro omnibus impiorum iniuriis, qui mundum pugillo continet, qui terram respicit et facit eam tremere, in quem angeli intueri gaudent, quia uita est omnium quę uiuunt, et autor quę subsistunt. Quid ergo uel magnificentia eius maius | uel humilitate abiectius? Nemo ęquare


1119. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

humiliter submisse-que geramus. ipso admonente ac dicente: Mat. 6 Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. Sit igitur nobis curę, ut minimi simus, in omnibus patientes, in omnibus mites et mansueti, nulli malum pro malo reddentes, paruo contenti, in laboribus assidui, seruire magis quam pręesse cupientes | nunquam captemus hominum gloriam, sed semper Dei laudem | et proximorum profectum.


1120. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

geramus. ipso admonente ac dicente: Mat. 6 Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. Sit igitur nobis curę, ut minimi simus, in omnibus patientes, in omnibus mites et mansueti, nulli malum pro malo reddentes, paruo contenti, in laboribus assidui, seruire magis quam pręesse cupientes | nunquam captemus hominum gloriam, sed semper Dei laudem | et proximorum profectum. Parati simus omnia supplicia


1121. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

proderit humilitas | neque gulę uentri-que seruientibus | neque alii alicui flagitio subnixis. humilitatis ordo Prima humilitas esse debet Deo obedire. deinde prępositorum iussa exequi, postremo facilem se omnibus pręstare, neminem offendere | et pati potius iniuriam quam inferre, nihil terrenum appetere, sed cęlestium desyderio semper inhęrere. (!) Quicunque ita se humiliauerit,


1122. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sequebantur sibi traderent. Occurrit illi Iudas cum trium milium manu tantum | castra-que eius contriuit | cecidit Nicanor, plurimi de suis desyderati sunt | caput et dextera superbissimi ducis ante portam Hierosolymę urbis suspensa. ut omnibus pateret | spes eorum in contrarium uerti qui diuina incessere pręsumunt, psalmista dicente: ps. 128 Confundantur et conuertantur retrorsum omnes qui oderunt Syon | fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam euellatur exaruit.


1123. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Caput IV Passionibus pręterea seruit superbus. immoderate gaudet, intemperanter tristatur, supra modum sperat, infra modum metuit | nihil ei temperamento constat rationis, quoniam in omnibus appetitum sequitur carnis. Quamobrem in psalmo dicitur: ps. Fundamenta montium commota sunt, et conturbata sunt, quoniam iratus est eis Deus. Alias montes intelliguntur


1124. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et luctum! Et cum hęc ita sint, nonne fidelissimo cuique ab arrogantia fastu atque superbia maxime abhorrendum sit | et enitendum, ut humilitatem mansuetudinem humanitatem-que sequatur? Id demum ita seruare poterit, si in omnibus ei qui omnibus pręsidet parebit. Quam rem ut impensius pręstet, nunc de ipsa obedientię uirtute Spiritu Sancto fauente aggrediemur . De obedientia deo


1125. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Et cum hęc ita sint, nonne fidelissimo cuique ab arrogantia fastu atque superbia maxime abhorrendum sit | et enitendum, ut humilitatem mansuetudinem humanitatem-que sequatur? Id demum ita seruare poterit, si in omnibus ei qui omnibus pręsidet parebit. Quam rem ut impensius pręstet, nunc de ipsa obedientię uirtute Spiritu Sancto fauente aggrediemur . De obedientia deo praestanda. Caput


1126. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quo indutus erat cilicio nudus per urbem incedere | et regum necessitudine nobilis pudendum de semetipso detectis natibus spectaculum publice prębere. quia ille qui super omnes est iusserat, ut per hoc Aegyptum et Aethiopiam ab Assyriis despoliandam significaret. Magno igitur animo omnibus in rebus diuinę obtemperandum est iussioni. apostoli Act. 5 Contempserunt apostoli impiorum contumelias, uerbera, minas omnes, et cum compellerentur ne Christum prędicarent responderunt | Deo magis quam hominibus obedire oportere.


1127. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qualia uero et quanta sint obedientium bona docebo, si prius quibus post Deum obediendum sit uiderimus. Qvorvm imperio parendvm sit. Caput X Omnibus illis qui nobis iure pręsunt, obedire nos oportet, dummodo id iubeant, quod diuinę non aduersatur iussioni | neque eorum qui pręsidibus pręsunt imperio; ut semper maioribus honor deferatur in obediendo. dicente Apostolo:


1128. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uestris et subiacete eis. ipsi enim peruigilant, quasi rationem pro animabus uestris reddituri. Pontifici maximo ante alios parendum est. Christi enim uicem gerit in terra. Deinde ab illo ut nostro conuentui pręsint constitutis. omnibus denique qui ex eius autoritate ius habent quod uolunt nobis imperandi, ut deo erit obediendum | semper tamen habita superiorum ratione, ne forte dum minoribus obedimus, eos quibus et ipsi obedire debent offendamus. Deinde parentibus nostris


1129. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. Item: Luc. 21 Iniicient uobis manus suas | et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et pręsides propter nomen meum. Postremo ait: Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Quę est igitur pax ista, quę obedientibus promittitur, si Christi discipulis non pax sed odia hominum offeruntur? De interiori ergo pace intelligendum est, quoniam obedientes mandatis non


1130. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

terrę, et a rege quoque defecit. ob hoc Caldei capta urbe | ipso-que cum suis comprehenso | et ad regem perducto | liberos eius trucidarunt | et ipsi oculos erruerunt | atque catenis uinctum Babylonem una cum reliquis omnibus adduxerunt. tantę illi calamitati fuit Domini monitis non obedisse. Cęterum non minoris criminis reus est, qui non paret illis, qui a Deo destinantur uel constituuntur, ut instruant nos aliquid ac doceant,


1131. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

igitur poenis ęternis, uerum etiam amarissimis afficientur | illi qui cognouerunt, et non obedierunt. Porro ut omnia mala quę contumacibus proposita sunt effugiamus | et simul bona consequamur sempiterna, Christus Dominus ut in omnibus, ita et hac in parte nobis imitandus est. Ipse ad Patrem | Mat. 26 Non sicut ego uolo inquit sed sicut tu. et alibi: Io. 14 Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.


1132. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 134r | Paragraph | SubSect | Section]

uoluntati semper pręferamus. De patientia Calumnię. Caput XIII Profecto si humiles, si obedientes fuerimus, erimus etiam in omnibus patientes. Nihil erit quod illius turbare mentem poterit, qui se totum diuinę subdiderit uoluntati. Non igitur incongruum erit, si nunc de patientię uirtute uerba fecerimus. Patientia


1133. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 134r | Paragraph | SubSect | Section]

Hoc totum autem qualecunque sit, uni nunc concedamus patientię. Quando quidem tam hominum iniurias | quam casus aduersos pati dicimur, cum acciderint. Primum igitur ut in omnibus patientiam conseruemus, meminerimus | nullum omnino ea in re malum esse, qua non offenditur animus noster. Quid est autem quo ille offendi queat, pręter peccatum? Solum ergo peccatum


1134. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

igitur omnium innocentissimus, omnium optimus, falsis criminationibus circumuenitur et tacet, accusatur et nihil respondet | ab hominibus diiudicatur hominum angelorum-que conditor atque dominator, et sustinet. Nos uero in peccatis geniti, in uanitatibus enutriti, nos inquam omnibus iniuriis digni, etiam ad leues offensas excandescimus, ringimur, furore replemur. Quod si paulo diligentius conscientiam nostram examinabimus, inueniemus | nihil mali nobis non iure ac merito accidere. Nam licet illum a quo


1135. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

exasperarent exprobrantes ei peccata, quorum expers erat. Insuper uxor ipsa ad impatientiam urgebat, ut Deo malediceret et moreretur. Ille tamen in se firmus | et aduersum quęquę difficilia Spiritus Sancti uirtute stabilitus, pro omnibus gratias agebat Deo | et nullis erumnis, nullis doloribus, nullis obtrectantium molestiis ab ipsa quam in Deum habebat charitate potuit separari. In corpore miserabiliter fracto integra permansit fides, et hominem omnibus miseriis oneratum


1136. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uirtute stabilitus, pro omnibus gratias agebat Deo | et nullis erumnis, nullis doloribus, nullis obtrectantium molestiis ab ipsa quam in Deum habebat charitate potuit separari. In corpore miserabiliter fracto integra permansit fides, et hominem omnibus miseriis oneratum sola in Deo spes sustentauit. Quod si tanta ac talia iustis quoque inferantur ad probationem, quare conqueritur peccator cum castigatur ad correctionem?


1137. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

breuem pręsentium rerum successum nunquam finiendus cruciatus et horrenda apud inferos supplicia. Alia etiam pręsentis felicitatis infelicitatis-que ratio est. quoniam dum differtur in fine iudicium discretio-que iustorum atque iniustorum, interim tam prospera quam aduersa mundi huius omnibus communia sunt. ideo et his aliquando bene | et illis male. Cęterum obduratis et in scelere perseuerantibus male cędit prosperitas, quia insolentiores reddit. Iustum autem neque prospera extollunt | neque frangunt aduersa; in


1138. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

regnorum uictores a solis Christi seruis et inermibus et paucis et mori uolentibus uicti sunt. quando ne unum quidem ex his qui constanter Christum confitebantur, in suam trahere sententiam totis imperii uiribus potuerunt. Postremo ut omnibus pateret ipsos esse superatos, manus dederunt his quos persequebantur, et abiecto falsorum deorum cultu, pro quo pertinacius quam pro finibus regni stabant, religionem Christi quam delere nitebanutr, susceperunt. Quid est enim aliud


1139. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ita ut pro illis quoque orarent a quibus cędebantur, illis uiam salutis aperirent, quorum immanitate ipsi trucidabantur. Magis eis dolori erat | persecutores suos errore interire | quam se illorum sęuitia excruciari morte-que affici. Omnibus itaque aduersariorum iniuriis fortior in ipsis erat dilectio. (!) I nunc, miser et infelix homo minus ab altero offensus, leuius lęsus, irascere et exardesce


1140. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 709 | Paragraph | SubSect | Section]

cor meum? ego autem non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. Non est ergo suorum lachrimis motus, non mortis periculo deterritus, ut a proposito desisteret | tanto amore flagrabat Christum omnibus quibus poterat euangelizandi, decernens non ante a prędicatione eius cessare, quam in corpore uiuere cessasset: neque solum Paulus, qui plus omnibus laborauit, certum ac deliberatum id habuit, sed plane omnes illi, qui supplicia necem-que pati maluerunt | quam fallacibus


1141. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 709 | Paragraph | SubSect | Section]

Non est ergo suorum lachrimis motus, non mortis periculo deterritus, ut a proposito desisteret | tanto amore flagrabat Christum omnibus quibus poterat euangelizandi, decernens non ante a prędicatione eius cessare, quam in corpore uiuere cessasset: neque solum Paulus, qui plus omnibus laborauit, certum ac deliberatum id habuit, sed plane omnes illi, qui supplicia necem-que pati maluerunt | quam fallacibus diis libamenta offerre. Verba sanctorvm martyrvm ad tyrannvm in ipsos saevientem. Caput XXI


1142. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| quam execranda infidelium imperia per tormentorum patientiam superare. Nam qui ita uitam instituerit, eum iam idoneum esse scias ad omnia dura difficilia atque aspera pro nomine Domini perferenda. Non potest non habere talem tolerandi affectum, qui Domino in omnibus obsequendi gerit curam. S. Hieronymus Audi Hieronymum dicentem: Vtinam ob Domini mei nomen atque iustitiam cuncta gentilium turba me persequatur et tribulet. Vtinam in opprobrium meum


1143. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sunt carnalibus spiritalia | et temporalibus ęterna | et mortalibus nunquam moritura. Quod si te quoque in hoc pietatis agone intrepide currentem ab infidelibus occidi contigerit, gaude. quia iam cum illo uiuere incipies, qui pro omnibus occidi uoluit | et in illo inclyto glorioso-que martyrum coetu receptus exultabis | tu-que donatus corona uictorię sempiterna. Quod multum prodest in calamitatibus recolere passionem


1144. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ille saluandi mei gratia qui perieram, cum Deus esset, hominem assumpsit; homo factus nunquam conquieuit, Iudeam, Galileam, Samariam peragrando ignaros instruere, ęgrotos curare, mortuos suscitare, multa mira et incredibilia operari. Cum-que in omnibus diues esset, elegit sibi paupertatem, aliorum impensis uitam sustentauit, alieno usus est hospitio, esuriuit, sitiuit, fatigatus est. flesse pluries legitur, risisse nunquam. Adhuc puer quęsitus est ad necem. deinde adultus odia semper perpessus est impiorum. a


1145. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

flagella sustinet, nudus crucem ascendit, in manibus ac pedibus plagas patitur clauorum, lanceę in latere | atque de tot uulneribus manante cruore totus perfunditur. Cum-que moriens sitiret, aceto felle-que potatur. tam dire consumptus hostiam se Deo Patri pro omnibus obtulit. Quis sum ego, ut indigner | et iniquo animo feram, siqua mihi calamitas incidat, siquod incommodum patiar, siqua me inuidorum infestet persecutio? cum presertim nihil mali mihi inferri possit, quod peccata mea


1146. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

incommodum patiar, siqua me inuidorum infestet persecutio? cum presertim nihil mali mihi inferri possit, quod peccata mea non merentur. Non ergo grauate perpetiar, quod iuste irrogatur, sed Dominum meum deprecabor, ut concedat mihi in omnibus patientiam | et in ipsa patientia scelerum meorum purgationem atque ueniam. ut qui me dignatus est facere laborum suorum participem, faciat tandem et glorię consortem. dicente Apostolo: ad cor. 2. ca.


1147. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Igitur siue persecutionis turbo totam inuaserit Ecclesiam | siue priuata lacessiti fuerimus inuidia | siue opes uis aliqua rapuerit | siue morbi sęuierint | siue charissimorum mortes frequentarint | siue aliud aliquid aduersi acciderit de omnibus gratias agere nos oportebit | et in omnibus confiteri ac dicere: Iustus es Domine, et rectum iudicium tuum. Scriptum est enim: Iob. 5. Increpationem Domini


1148. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

turbo totam inuaserit Ecclesiam | siue priuata lacessiti fuerimus inuidia | siue opes uis aliqua rapuerit | siue morbi sęuierint | siue charissimorum mortes frequentarint | siue aliud aliquid aduersi acciderit de omnibus gratias agere nos oportebit | et in omnibus confiteri ac dicere: Iustus es Domine, et rectum iudicium tuum. Scriptum est enim: Iob. 5. Increpationem Domini ne reprobes; quia ipse uulnerat et medetur; percutit et manus eius


1149. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iudicare seruum Dei, quanto magis eundem odio habere | iniuria-que afficere? Et si neminem simultate atque inimiciciis persequi debemus, quanto minus eos, qui pro omnibus quotidie precationi insistunt, quotidie pro omnibus sacrificia offerunt | Deum-que nobis propiciare totis uiribus contendunt. nobis baptismum, nobis peccatorum remissionem subministrant, ęgrotantibus assistunt, mortuos efferunt, pro elatis Deo supplicant? nunquid


1150. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| iniuria-que afficere? Et si neminem simultate atque inimiciciis persequi debemus, quanto minus eos, qui pro omnibus quotidie precationi insistunt, quotidie pro omnibus sacrificia offerunt | Deum-que nobis propiciare totis uiribus contendunt. nobis baptismum, nobis peccatorum remissionem subministrant, ęgrotantibus assistunt, mortuos efferunt, pro elatis Deo supplicant? nunquid redditur pro bono malum, ut his infensi simus,


1151. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uerum ab errore, quantum denique iuuandi appetitio a cupiditate nocendi. Hanc sequamur, si nobis, si aliis quibus pręsidemus consultum uolumus. Illam uero brutam et irrationalem declinemus | tanquam et nobis et omnibus qui ea utuntur, noxiam atque perniciosam. Phinee numeri 25 Per hanc iustificatus est Phinees, cum uirum Israhelitam et Madianitidem meretricem turpiter coeuntes


1152. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

4 Reticulum iecoris offert Domino, qui toleratione superat iracundiam. In iecore enim in ipso humore fellis irę receptaculum esse creditur. Et quoniam hoc sacrificium in Lege pro peccato offerri iussum fuit, puto quod is qui in omnibus patiens fuerit, et pręteritorum criminum facile ueniam consequetur | et in futurum innocentiam custodiet | seruata autem innocentia inter beatos computabitur. Super omnia uero proderit | mente reuoluere | tum quę patientibus


1153. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Post hęc optimum erit | ad seruandam erga omnes humanitatem animi-que mansuetudinem benedicentię linguam assuescere | ac semper ueluti immane pręcipitium sic euitare maledicti uerbum. Omnibus benedicere | et ne maledicentibus quidem maledicta referre | magnę constantię | magnę-que tolerationis indicium est. Benedic liberis tuis. quia scriptum est:


1154. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in cęlum euntem sit secuturus. Benedic populo tuo. leui. 9. Moyses et Aaron sacerdos benedixerunt populo, et apparuit gloria Domini . Vt ergo benedicentium merita testaretur, miram manifestam-que sui splendoris uisionem oculis humanis obiecit Dominus | et


1155. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

6. Sic inquit benedicetis filiis Israhel | et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus | et custodiat te. ostendat Dominus faciem suam tibi | et misereatur tui. conuertat Dominus uultum suum ad te | et det tibi pacem. Vt-que sciamus omnibus benedicendum esse, idem Dominus in Euangelio pro maledictis quoque iubet referri benedicta dicens: luc. 6. Benedicite maledicentibus uos Salomon.reg. 3. 8 Salomon cui cęlitus infusa sapientia erat, arca in templo collocata uictimis-que immolatis benedixisse dicitur ecclesię Israhel


1157. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

alii-que fideles? Quia certe illa terrena bona ciuitates, prouincię, regna solent appetere, turba uidelicet in perferendis angustiis minus fortis, ne tententur supra id quod possunt. Sanctos uero atque perfectos, ut appareat quam constantes, quam firmi sint in contemnendis omnibus quę diu stare nequeunt, et in illis quę eterna sunt diligendis, necesse est aduersitatibus erumnis-que probari. Neque ideo fit illis iniuria siue dolus, quod terrenis bonis minus abundent, quando ea ipsimet quidem prę cęlestium desyderio contemnunt


1158. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nos ergo talem ante omnia benedictionem tam proximis nostris quam nobis ipsis impartiri semper optemus et precemur. qua impetrata | nec aduersa efficere poterunt, ut indignemur, nec prospera ut lasciuiamus. Bona igitur et dicamus omnibus | et optemus, ita tamen, ut semper animę ratio habeatur magis quam corporis. ut quod cuique ad beatitudinem adipiscendam accommodatius futurum sit, hoc etiam in pręsenti tempore contingat, siue id triste putatur, siue lętum.


1159. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suum, huius uana est religio. deinde ait: Idem. 3. Siquis uerbo non offendit, hic perfectus est uir; potest etiam freno circumducere totum corpus. Potest ergo omnibus corporis sensibus imperare, qui sic linguę suę fungitur officio, ut non delinquat. Recordare etiam ideo duas quidem te habere aures et os unum, ut multa audias | et pauca loquaris. Lingua si bene uteris iuuat, si


1160. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

impartitur et scientia plenior | et eloquendi ratio pręstantior | et uirtus omni ex parte perfectior, quam ullus unquam mortalium aut habuerit in terra aut habere possit. Vbi enim beatitudo uera, ibi et omnibus animi bonis referta possessio. Quod si Paulus ad tertium raptus cęlum audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui, si nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec in cor hominis ascendit,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.