Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quamlibet

Your search found 93 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 22-26:


22. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 828 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

meditationibus de se veritate divini iudicii, de poenarum magnitudine, quae timorem Dei abiicientibus, et Christum negantibus sunt paratae, informes atque exerceas, quo promptior fias ad vitam corrigendam. 2 Ex eadem ratione concipere animo debes, rerum terrenarum contemptum, ac statuere, omnes quamlibet eximias esse eiusmodi, quas alacriter velis relinquere, ut Christo in caelis iungi, et pro bonis momentaneis adipisci aeterna queas: 1 Consideratio divinae providentiae efficit, ut in omnibus actionibus praesentiam Dei inspectoris mens cogitet, eiusdem auxilium saepenumero imploret,


23. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 844 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Galatas cap. 1. Haec autem Christus ipse inducit in parabola loquentem Abraham, declarans se velle, plus fidei habendum esse Scripturis, quam si mortui reviviscant. Paulus vero etiam Angelis e caelo descendentibus praeponit scripturas, idque valde congruenter. Siquidem Angeli quamlibet magni, tamen servi sunt, ac ministri. Caeterum omnes Scripturae non a servis, sed ab universarum Domino Deo venerunt ad nos. Idem in opere imperfecto, cap. 7. Omnis doctor est servus legis, quia neque supra legem addere potest aliquid de suo sensu, neque


24. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 868 | Paragraph | SubSect | Section]

Abraham, declarans se velle plus fidei habendum Scripturis, quam si mortui reviviscant. Paulus vero (porro cum Paulum dico, rursum ipsum Christum dico: hic enim erat, qui mentem illius gerebat) enim Angelis e caelo descendentibus praeponit Scripturas, idque valde congruenter. si quidem Angea, quamlibet magni, tamen servi sunt et ministri. Caeterum omnes Scripturae non a servis, sed ab universorum Domino Deo venerunt ad nos. In sacris Literis nil est supervacuum. Chrysostomus de verbis Esaiae, Vidi Dominum, etc. Homilia secunda.


25. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 879 | Paragraph | SubSect | Section]

lignea aufertur, doloremque dissimulat: necdum enim a Domino quid loqueretur, fuerat revelatum. Tandem facto ad Hieremiam verbo Domini confidenter loquitur. Loqui Dominum ad prophetam, loqui in propheta, non idem sunt. Nam loquitur Dominus ad prophetam, cum per angelicam, sive per quamlibet aliam speciem loquitur. Loquitur vero in aliquo, cum sine aliqua specie extrinsecus apparente, loquitur in corde eius, per occultam suae virtutis inspirationem. Rupertus Abbas super Oseae cap. 1. Prophetiae tempora tria sunt: scilicet praesens, praeteritum et


26. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1189 | Paragraph | SubSect | Section]

et perspicue demonstrasse videor, quantam ea res Ecclesiae Dei perniciem afferat, quod imperitissimi quique de expresso Dei verbo sibi iudicium usurpant. Simul et hoc ostendi, quod sit illud verbum Dei, quod tam clarum, tam perspicuum, tam expressum est, ut etiam absque Scripturis disci possit, a quamlibet rudibus, neque sit necesse credentibus in Christum de eo disputare: verum necesse sit, firmiter in cordibus illud retinere, nec ut unquam elabatur permittere. Nota, verbum Dei absque Scripturis disci posse. Quid ergo Scripturis opus est? O' blasphemiam blasphemiarum.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.