Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: vidit

Your search found 599 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 64-69:


64. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 561 | Paragraph | SubSect | Section]

ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. Restituit certe pro iudicibus apostolos, pro consiliariis doctores. Post hęc: uocaberis — inquit — ciuitas iusti, urbs fidelis. Hęc eadem monstrata in uisu fuit Ezechieli prophetę. Vidit enim ciuitatem super montem excelsum positam, hoc est, supra petram Christum, qui magni montis instar latitudine terram occupat, altitudine cęlos penetrat. Ipse enim et sustinet Ecclesiam, ne corruat, et exaltat, ut in cęlestibus secum habitet in eternum beata.


65. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 587 | Paragraph | SubSect | Section]

nequiuerunt humique collapsi sunt, prędicente hoc futurum Esaia propheta, qui ait: Vt uadant et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur**, et capiantur. Hoc et in psalmis legimus: Auertantur retrorsum et reuereantur, qui uolunt mihi mala. Vidit talia Iudas ipse, sed ne uiso quidem miraculo continuit se a proposito parricidii. Vas enim Sathanę factus fuerat. Propiusque accedens Dominum amplectitur, osculatur, uultu amorem pręferens, in corde autem meditans carnificinam. Significauit enim hoc indicio, quem illi


66. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 626 | Paragraph | SubSect | Section]

et uidit lapidem reuolutum a monumento. Cucurrit ergo, et uenit ad Symonem Petrum et alium discipulum, quem diligebat Iesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum. Amoris erga Dominum magnitudo Magdalenam non sinit quiescere. Vidit monumentum apertum atque uacuum, et nihil morata ad discipulos recurrit, quod factum putat, edocet, ut aliorum subsidio adiuta facilius, quod quęrit, inueniat. Quasi diceret: Venite mecum, ut simul quęramus, quem simul et uiuentem dileximus et mortuum lugemus. Non tamen


67. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 631 | Paragraph | SubSect | Section]

genua, usque ad renes. Cum autem uenisset ad torrentem, nequiuit transire. Et Danieli est dictum: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad pręfinitum tempus. Et Ioannes in Apocalypsi uidit librum signatum, quem nemo poterat aperire neque soluere. Vidit et templum apertum in cęlo, in quod nemo ualebat introire. Sunt enim quędam aperta et oculis mortalium patentia Dei opera, sed in ea intrare, ut cognoscamus, quare facta sint, nostra non ualet fragilitas. Diuina contemplanti in Prouerbiis dicitur: Mel inuenisti;


68. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

in quo frequens fuit, consyderare uel res eius, quas discedens reliquit, cernere et contrectare. Tali affectu Magdalene* uehementer sollicitata prospexit in monumentum, ut et locum uideret, in quo Dominus iacuerat et, siqua iacentis uestigia ibi relicta essent, disceret. Vidit — inquit — duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum erat corpus Iesu. Nihil ista ut alię mulieres ad angelorum uisionem expauit. Eum enim, quem amabat, quęrendi cupiditate affecta


69. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

confitentur, operibus negant. Postqum Thomas uoti sui factus est compos uidendo et contrectando, repondit et dixit: Dominus meus et Deus meus. Aliud uidit et tetigit, aliud confesus est. Hominem uidit et tetigit, Deum autem confessus est. Vidit eum post mortem uiuere, de sepulchro clauso et signato et a militibus custodito surrexisse, obseratis foribus conclauim introisse, et talia non nisi diuina ui fieri posse consyderauit. Ideo in homine, quem uidebat, Deum fateri coepit, quem non uidebat. Dicit ei Iesus:


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.