Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: haec

Your search found 9801 occurrences

More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1366-1374:


1366. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

Hungariae et Bohemiae rex, unicum hoc seculo nostro verae probitatis exemplum, cum Solymano potentissimo Turcarum imperatore maiore animo ac necessitate quam vel viribus vel eventu proxime gessit, et in quo interiit, breviter describerem eo etiam consilio, quod video esse nonnullos, partim qui haec aliter, quam acta sunt, narrent, partim qui nostros alius aliam ob causam criminari non cessent atque hunc infelicem pugnae eventum non solitis rerum humanarum casibus sed nostrorum culpae falso adscribere nitantur. Miseram humanae calamitatis sortem, utpote quae non solum ipsa per se sit


1367. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

ludibrium! Nos quoque, ut video, et rex noster inclitus, qui caput suum non dubitavit pro Christi religione et pro aliis Christianis ponere, de hoc tam bono et sancto opere non solum non laudamur sed etiam lapidamur, et non saltem misericordiam aliquam tantae nostrae miseriae ab iis, pro quibus haec passi sumus, meremur, quibus, haud scio an aliud iure imputari possit nisi quod ab eo tempore, quo Christi dei optimi maximi ductu ex Scythia venimus et fidem Christi professi sumus, fuimus semper scutum et clipeus omnium aliorum Christianorum, et quod in hoc praeclaro nostra sententia


1368. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

Nos posthac etiam praeclare actum iri cum Christiana re publica putabimus, si reperiet nationem aliquam, quae eam per quingentos amplius annos suo sanguine et suo privato sumptu ab externis hostibus tueatur. Sed ut omissis his, licet iustissimis, querelis ad rem nostram redeamus, descripsimus haec re vera ita, ut ea agi vidimus. Si stilus videbitur, sicuti est, incomptior, scimus non deesse plures et in Hungaria et in Polonia natos, qui potuerunt haec, si voluerint, exornare, quod si faciant, tantum abest, ut molesto id animo simus laturi, ut eos ad id vehementer etiam hortemur et


1369. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

et suo privato sumptu ab externis hostibus tueatur. Sed ut omissis his, licet iustissimis, querelis ad rem nostram redeamus, descripsimus haec re vera ita, ut ea agi vidimus. Si stilus videbitur, sicuti est, incomptior, scimus non deesse plures et in Hungaria et in Polonia natos, qui potuerunt haec, si voluerint, exornare, quod si faciant, tantum abest, ut molesto id animo simus laturi, ut eos ad id vehementer etiam hortemur et gratias eis simus hoc nomine acturi, dummodo non recedant ab hac rei gestae veritate; nobis satis fuerit illis materiam tantum dedisse rudem illorum dolabris et


1370. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

non posse. Decretum igitur postremo est, cum satis anceps pugna imminere videretur, ut essent, qui regis servandi curam haberent, si quid gravius accidisset et regem simul ac aciem ita, ut restitui posse amplius non speraretur, inclinare viderent, ex media acie ereptum abducerent. Demandata fuit haec cura Casparo Raskay, Valentino Thörök et Ioanni Kallay, tribus praestantibus viris et regi sine ulla controversia fidissimis, dispositis etiam ad id equis velocioribus, quibus rex, si ita necessitas postulasset, in evadendo uteretur. Sed ut ad rationem disponendae aciei redeamus, erant non


1371. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

ex quibus posterior tribus legitimis praeliis a Solymano cum hoste commissis interfuisse se dicebat. Itum est igitur pedibus in hanc sententiam demandataque ea cura Gnoynsky et quibusdam aliis, serius tamen, quam oportebat, et eo demum vesperi, quo in sequentem diem est cum hoste pugnatum, itaque haec quoque res sicuti alia multa fuit neglecta. Aciem eo die, quo est pugnatum, qui fuit vigesimus nonus dies mensis Augusti divo Ioanni Baptistae decollato sacer, ex sententia eorum, quos paulo ante nominavimus, ita extruere placuit, ut, quanto latius extendi posset, extenderetur, in quo illud


1372. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

multitudine terrerentur, non enim in multitudine sed in robore militum sitam esse victoriam; Deum etiam ipsum ex alto pro sua sancta religione pugnaturis affuturum, in manu ipsorum positam esse dicebat non patriae solum, quam hostis occupare venisset, sed totius Christianae rei publicae salutem. Haec et alia talia cum palatinus et simul etiam rex omnibus ordinibus obequitatis commemorassent, rex locum et ordinem suum repetivit. Consumpsimus postea maiorem diei partem in hoste expectando, qui se haud ita multis, qui levia cum nostris certamina ac belli praeludia exercebant,


1373. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

vocare. An deseruisse regem sint censendi, qui omnia illi officia bonorum ac fidelissimorum subditorum praebuerunt, qui omnes fere in eodem, in quo rex iacuit, campo iacuerunt testati morte etiam, quam fidi suo regi, quam amantes patriae fuerunt? Sed idem ille egregius historiarum scriptor, qui haec scribit, et qui tot convicia in gentem nostram ingerit, huius etiam cladis historiam ita scripsit, ut me pudeat eum ita impudenter rem sibi ignotam in vulgus prodere fuisse ausum. Sed nos ad institutum redeamus. Regis exercitu per ea, quae diximus, vehementer turbato et ad fugam spectante diu


1374. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

fuerint ab infelicissimis matribus in terram defossi, ibidem aere terra incluso matribus inde aufugientibus misere suffocati. Processit hostis usque ad Balathum lacum Quinqueecclesiensi civitate insigni combusta, cuius tamen arx et nobilissimum templum, quod in arce est, remansit intactum. Dum haec agerentur, iam wayvoda circa Zegedinum erat cum copiis Transsylvanis, quae cum ita cito subsequi non possent, ipse conscensis levibus rhedis cum paucis ad regem properabat ut vel solus praelio, quod intellexerat minime dilatum iri, interesset. Comes Christophorus Zagrabiam pervenerat,


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1527], De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica. (), Verborum 959, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [word count] [brodaricsmohach].


More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.