Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: haec

Your search found 9801 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 206-217:


206. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

Cui Aaron cum thure non tam maturate occurrere potuit, quin quattuordecim milia hominum et septingenti ab igne absorberentur. Longum foret et alias plagas et urbibus et populis priuatisque hominibus et magistratibus, Deo uolente ac iubente, inflictas enumerare. Haec autem pauca et testimonia et exempla, quae inducta sunt, satis docere possunt Deo non solum permittente sed etiam uolente ac iubente pleraque mala immo fere uniuersa fieri.

Non dicam de malo quod peccatum est, de quo grandis nobis sermo restat, sed de illis malis nunc


207. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

emendatos misericorditer corripit, ne in sempiternum perdat; interdum et completuris in malitia sempiterna tormenta, quibus deputati sunt, in mortali uita incipit infligere; non numquam mala inducit, quo in depellendis illis manifestiora opera sua faciat. Haec autem singula partitur certo inscrutabilique consilio, cui quae expediant distribuendo.

Expedit namque uiris fortibus laudem et gloriam propria uirtute comparare. Π audi gloriam propria uirtute comparandam not. lector A2 in marg. Nec in


208. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

fluere, cogita filiorum nos nos] correxi ex esse modestia delectari, uernularum licentia; illos disciplina tristiore contineri, horum ali audaciam. Idem tibi de Deo liqueat: bonum uirum in deliciis non habet; experitur, indurat, sibi illum praeparat. Et post haec subdit: Miraris tu, si Deus, ille bonorum amantissimus qui illos quam optimos atque excellentissimos uult esse, fortunam illis cum qua exerceantur assignat? Ego uero non miror, si aliquando impetum capiunt; spectant dii magnos uiros colluctantes cum aliqua calamitate. Nobis interdum uoluptati


209. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

constantis animi instantem feram uenabulo excepit, excepit] correxi ex excipit si leonis incursum interritus pertulit, tantoque spectaculum est gratius quanto illud honestior fecit. Non sunt ista, quae possint deorum in se uultum conuertere; haec puerilia et humanae sunt oblectamenta leuitatis. Ecce spectaculum dignum ad quod respiciat intentus intentus] correxi ex intensius operi suo Deus! post Deus deleui ecce spectaculum dignum ad quod respiciat intensius operi


210. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

audire contempsit, et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est, ut in ipsis /212r/ experiar Israel, utrum custodiant uiam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum, an non. Et subdit scriptura: Hae Hae] corr. lector A1 ex Haec sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israel Israel] correxi ex Ierusalem et omnes qui non nouerant bella Chananeorum, ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem proeliandi: quinque satrapas


211. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

uix tandem sub flagello se peccasse sentiunt. Afflicti enim Israelitae a serpentibus ignotis dixerunt ad Moysen: Peccauimus, quia locuti sumus contra Dominum et contra te; ante uero nec peccatum suum recognoscebant, nec diuinum implorabant auxilium. Fratres Ioseph locuti sunt ad inuicem: Merito haec patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum et idcirco uenit tribulatio. Et Dauid uidens Dominum propter peccatum elationis eius iratum humiliter culpam suam recognouit et petiit, ut ipsemet puniretur, populo autem parceretur, eiulans et dicens: Ego sum qui


212. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

illorum, et quosdam filios inimicorum suorum facit in manus Christianorum uenire et per lauacrum introduci in regnum a quo eorum parentes alieni sunt, cum et illis malum et istis bonum meritum nullum sit paruulis ex eorum propria uoluntate. Sed hoc absoluens, quid inquit audiamus: Certe, ait, haec iudicia Dei, quoniam iusta et alta sunt, nec uituperari possunt, nec penetrari. De hoc eodem, cum de bono perseuerantiae disseritur: Non, inquit, fato cogitur Deus illis infantibus subuenire, illis autem non, cum sit utriusque causa communis; aut res humanas in paruulis non diuina prouidentia


213. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

potuit ne irent in perditionem, et filiis fidelium non potuit baptismate subueniri? Vbi certe ostenditur quod personarum apud Deum non sit acceptio; alioquin electorum suorum magis quam inimicorum filios liberaret. Rursum et de libero arbitrio loquens: Aliquando, ait, filiis infidelium praestatur haec gratia, cum occulta Dei prouidentia in manus piorum quoquomodocumque perueniunt; aliquando fidelium filii non eam consequuntur, aliquando impedimento exsistente ne periclitantibus subueniri. Fiunt uere ista per occultam Dei prouidentiam, cuius inscrutabilia


214. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

leprosos, impetigine laborantes et aliis plerisque affectos malis; num illis parentum aut originalis culpae noxam obiciemus? Sed quid de nobis respondebimus aut de multis infidelium filiis? Qui integris membris et perfectis nascimur lineamentis, quibus eadem crimina impingi possunt, et grauiora haec esse uidentur. Et tamen uas figulo non audet dicere: Cur ita sum formatum? Est enim in ipsius positum arbitrio, quod quali forma producat ac pro libito suo de luto disponat. Illud tamen unum audeo affirmare opificem nostrum numquam consuescere, nisi ob maiora commoda, mala inducere.


215. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

Aegypti per iudicia maxima; et scient Aegyptii, quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum. Et infra: Ingredere, inquit, ad Pharaonem. Ego enim induraui cor eius et cor seruorum illius, ut faciam ut faciam] correxi ex ac faciam faciam signa mea haec in eo et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quot quotiens contriuerim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus. Quod si Pharao mox dominicis obtemperasset praeceptis, quomodo Dominus populis illis aut potentiam suam aut quanti humanum genus faceret


216. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

immerito infligi. De quo in libro retractationum pulcherrime disserens: Omnis, ait, poena, si iusta est, poena peccati est. Si autem iniusta poena est, poenam esse nemo ambigit, iniusto aliquo dominante homini imposita est. Porro, quia de omnipotentia Dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec est poena et pro peccato aliquo impenditur. Omne autem iustum a prima iustitia, quae est Deus, est iustum. Et contra Iulianum disputans: Iuliane, inquit, si non est haec poena peccati, profecto iniqua poena est, et iniustum facis Deum, quo iubente infertur, aut infirmum, quo non auertente


217. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

ambigit, iniusto aliquo dominante homini imposita est. Porro, quia de omnipotentia Dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec est poena et pro peccato aliquo impenditur. Omne autem iustum a prima iustitia, quae est Deus, est iustum. Et contra Iulianum disputans: Iuliane, inquit, si non est haec poena peccati, profecto iniqua poena est, et iniustum facis Deum, quo iubente infertur, aut infirmum, quo non auertente infligitur innocenti. Et alibi: Quicquid hoc accidit contra uoluntatem nostram, noueritis non accidere nisi de uoluntate Dei et de ipsius prouidentia, nutu et legibus et si


Bibliographia locorum inventorum

Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.