Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: haec

Your search found 9801 occurrences

More search results (batches of 100)
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3681-3685:


3681. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

Et ne a nostris laedi possent, profundis transuersim omnem qua potest circumfodit uallis. Sicque locum plurimis tutum parat sclopetariis, qui maenia defedentes continue infestarent. Pontem quoque naualem, qui in Colapi ibidem erat, extemplo rescindi iubet. Post haec castra locat, custodias uigiliasque in uadis suspectis, aliisque locis opportunis, longe lateque intentius instituit; militum cateruas disponit, acies ordinat et quacunque nostros obsessis opem laturos rebatur cautus praecludit. Insuper quod uirium, quod roboris habebat, summo


3682. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

occurrerent; omnia tamen fortissimo sustinentes animo, ita pertinaciter resistebant, ut non prius quo quisque constitisset, discederet loco, quam aut grauiter uulneraretur aut occideretur. Omnium siquidem et praecipue qui capita eorum erant, una et constans uox haec erat: Eia boni socii masculo pectore nunc est opus, quando extremam fati nostri uidemus imminere horam Horam je napisano iznad precrtanog necessitatem. , et ideo antequam aut turpiter occumbamur, aut certe in


3683. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

et ad subeunda quaeque pericula confirmati, ut qui non prius mortem honeste oppetat quam uel sese dedere, aut patriam prodere mallet, fuerit nemo. Vix iam tunc sensit stupidus Turca, Germanorum constantiam et Croatarum fidelitatem. Interea uero dum haec circa Petriniam geruntur, Ioannes Draskouich, regni huius banus, coactis suis copiis et excitis regni ac confiniorum gentibus ac eorumque magnatibus apud Scisciam castra metatur. Postquam autem Georgius Lenkouich Croatiae, et Sigismundus ab Erbenstein Sclauoniae


3684. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

dei sanctorumque omnium simulacra comminuerint, toti denique Christianitati summum incusserint terrorem. Certo certius praesentissimum, ni illa tempestas procul a finibus, imo a ceruicibus nostris pellatur, imminere et patriae et caeteris uicinis prouinciis periculum ac extremum excidium. Ad haec milites etiam murmurare, quod more faeminarum in castris ociosi delitescerent ac uiribus in dies mollescerent, quod commeatum frustra consumerent, quod sua cunctatione hosti animum adderent, quod socios ac patriam proderent. Ducerent qui essent belli duces, aut sequerentur quo et fortuna et


3685. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

satis praedicanda uirtute ac industria afflicta Petrinia simulque nos omnes ab illa dira tempestate et metu, quem uerbo ille nobis incusserat, praeseruati sumus. Paucissimis nostris tam in obsidione quam alibi, Turcarum uero quamplurimis desideratis. Durauit haec obsidio decem continuis diebus, ab undecima nempe die ad uigesimum usque diem mensis septembris. Anno domini 1596. Zapis Stjepana Medaka Anno domini 1596. mensis septembris 11. uel 12. die hostis Turca


Bibliographia locorum inventorum

Stepanić Selnički, Nikola; Stjepan Medak (1553-1602; c. 1596.) [1596], Historia obsidionis Petriniae et cladis Szerdarianae, versio electronica (), Verborum 3031, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [stepnobsid].


More search results (batches of 100)
First 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.