Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: haec

Your search found 9801 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 414-434:


414. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

ea te Apollinis oraculo ueriora habiturum quae a me scripta forent. Igitur, ut tibi morem gererem, quae ab imperatore Mocenico per quadriennium gesta sunt annotaui: tanto enim tempore et ille imperium gessit et ego praefectura functus sum. Quapropter opusculum in quo haec scripta sunt tibi mitto, quod cum perlegeris, non minus te egregias imperatoris uirtutes quam magnifica ipsius gesta admiraturum certum habeo meritoque damnabis eorum sententiam qui affirmare solent effetam esse naturam nec producere tales uiros quales priscis temporibus extiterunt omniaque


415. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

amissae Euboiae resarcire. Interim tamen, et naues inualidas reficere, et alias circum Aegeas insulas mittere, ad confirmandos sociorum animos, operam dabat. Dum haec in Graecia aguntur, designantur Venetiis duo legati, uiri aetate graues, maritimique belli haud ignari: Marinus Malipetrus et Ludouicus Bembus, quorum consilio imperator in bello administrando uteretur. Qui, armatis


416. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uiros magni animi et ad omne facinus peragendum paratos, qui, crebris excursionibus totam illam partem Peloponnesi quae Othomano subiecta est deuastantes, paene ad solitudinem redegerunt. Haec gens, natura ipsa hoc illi tribuente, est rapacissima, magisque ad praedam quam ad proelium apta atque instructa. Utuntur scuto, ense atque hasta; pauci lorica, reliqui bombicina thorace contra hostium arma se muniunt. Equos etiam exectos ad sustinendos uel longissimos cursus aptos


417. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praeter paucos tapetas et centones, nihil. Ex centonibus enim illa gens et tabernacula portatu facilia- quoniam stationes pascendi pecoris gratia saepe mutant- et culcitras dormiendi causa faciunt. Imperator imposita in naues omni praeda ad Delon insulam uenit. Haec olim ob insigne Apollinis templum et sacrorum cerimonias conuentibus uniuersae Graeciae celebrata fuit, nunc deserta ac inhabitata est. Extant tamen templi et amphitheatri uestigia albi marmoris, columnarum quoque ac signorum maximus numerus, colossus


418. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sagacitate ac solertia narrantur. Habent enim oppidani ultra quinquaginta canes, quos nocte extra munitiones tenent, ad quos si quis christianorum peruenerit, benigne excipiunt et cum plausu ad oppidum ducunt, si uero in hostem inciderint, latratibus persequuntur et dilacerant. Et si cui haec mira ac incredibilia uidentur, legat Plinium in Naturali Historia, qui de hoc animali multa maiora tradidit. Quapropter imperator, ut oppidanis ad necessaria exire atque euagari longius facultas daretur, circumiacentes uicos oppido depopulari


419. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

inhabitatam, cui Caprariae nomen est, uenit. Ibi, ex instituto iam more, praeda omnis per quaestores nouos diuisa, deinde posita hasta captiui uenditi, et pecunia distributa est. Nam mos erat imperatori nouae praedae nouos quaestores designare. Dum haec aguntur, nuntiatum est legatum Pontificis cum classe adesse. Igitur imperator instructa armis signisque ornata classe obuiam ei procedit. Cui occurrens ipse et tota classis, celeumate ac caeteris quae laetitiam animi exprimere et ostendere solent, legati aduentum excipiunt. Deinde


420. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

iuuenes, qui tormenta exercerent, deligunt, hisque praeficiunt Thomam ex Imola, oppido Flaminiae, quod olim Forum Cornelii dicebatur. Praeterea ad haec regi deferenda oratorem designant uirum patricium Iosephum Barbarum, aetate grauem et linguae Persicae haud ignarum. Tum omnia parata in tres naues magnas imponunt, quae, etsi remis aguntur, onerariae potius quam actuariae dicendae sunt. Habent enim Veneti huius


421. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quaeque septem familiae singulos armatos mitterent imperat. Insuper ab omnibus sociis ac foederatis principibus magnum numerum equitum ac peditum euocat, multos mercenarios milites omnium nationum conducit. Praeter haec, multa milia curruum ad munienda castra parat, singulis curribus binas bombardas imponens. Tormentorum quoque omnium generum incredibilem copiam, atque hominum qui tormenta exercere usi erant magnum numerum parat. Quibus expeditis, omnes copias de Thracia in Asiam


422. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

imperatori gratias agens, inquit: Nunquam me spes de Senatu Veneto falsum habuit, nunc etiam re ipsa perspicio Venetos praeter caeteras nationes amicos et foederatos in calamitate positos suis opibus iuuare. Caeterum cum plures menses sint, ex quo haec oppida Ciliciae frustra obsideo, quia nec milites strenuos, nec machinas ad ea oppugnanda necessarias habeo- nam totus meus exercitus, exceptis paucis praetorianis, ex gregariis militibus collectus est, gente magis agris colendis quam bellis gerendis assueta-


423. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Portum habet a parte fauonii, quem intraturis non procul a muris oppidi transeundum est. Ex aduerso, a parte austri, trecentos passus ab oppido distans, insula Eleusia adiacet, quam totam occupat antiquum aedificium albo ac quadrato lapide magnifice constructum. Haec quondam regia Archesilai fuit. Oppidani multas bombardas et alia tormenta per eam partem muri quae portui opposita est disponunt, prohibere his posse rati, ne quis portum illis inuitis intrare possit. Imperator oppido adnauigans omnia prius circumspicit, deinde sublimis ac eminens


424. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dignitatem prouehunt. Ex his duces exercituum, subassas regionum, praefectos oppidorum et arcium creant; caetera turba partim ad praesidia oppidorum, partim ad custodiam corporis principum manet, eosque in bellum et in proelium, uel quocunque ierint sequuntur. Haec cohors totius Othomani exercitus robur ac paene inuicta manus est. Nam omnes uictorias et iste princeps et eius maiores horum armis ac uirtute consecuti sunt. Ex hac igitur cohorte erat oppidi praefectus, natione Illyricus, nomine Hismael, ex inferiori


425. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cognita Hesibegi sententia, magistro mandat ut oppugnationi se praeparet. Magister accepto mandato toto pectore ad exequenda imperatoris iussa incumbit. Locum castris iuxta oppidum expedire, uiamque adtrahendas machinas praeparare iubet. Hesibegus, cum ex oppido haec fieri uidisset, ueritus, opinor, si imperator ad ulteriora processisset, postea locum ueniae sibi non futurum, ad imperatorem unum ex suis mittit cum his uerbis: Inuicte imperator, clementiam tuam in aliis expertus, me et oppidum tibi trado, maloque tuam quam Caramani fidem


426. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

recuperatum esse, equum sella argentea et faleris bullatis ornatum, pardumque mansuetum imperatori ob rem bene et prospere gestam dono misit, simul gratias ei agit, quod nullis suis praecedentibus meritis, uiribus et uirtute propria regnum sibi recuperasset Dum haec in Cilicia aguntur, de regis Persarum exercitu ac Othomani expeditionibus propter locorum distantiam nihil ueri praeter uanos rumores afferebatur. Imperator ergo, cum in Cilicia Trachea nihil quod agi posset reliquum esset (nam omnis


427. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad se uocat, quibus consilium suum aperit, tum uti naues paratas et instructas habeant iubet. Dum imperator in his occupatus est, uenerunt ad eum duo oratores missi a Carola, Cypri regis sorore, quae, iam multis annis regno a fratre expulsa, Rhodi morabatur. Haec nupta est Lodouico, ducis Allobrogum filio, uiro ignauo, qui relicta uxore domi inter concubinas luxuriose uitam degit. Oratores imperatori referunt regem Cyprium mortuum


428. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

expeditione circiter quattuor milia passuum in circuitu locum uallo fossaque munierat, currusque catenis compactos circunquaque post uallum obiecerat, singulis plaustris binas bombardas imponens, praeterque eas ingentem copiam tormentorum cuiusque generis ad defendendas munitiones disposuerat. Ad haec regenda ad quindecim milia, uiros in administratione bombardarum aliorumque tormentorum exercitatos, locauerat. Intra uallum habebat equites uiginti quinque milia, quos de toto exercitu delegerat. Hi maxime Thraces atque


429. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad imperatorem et ad Senatum mittunt, quibus continebatur Andream a militibus propter eius auaritiam occisum, se cum filio regnum libere administrare, omnesque sibi fidos ac dicto oboedientes esse. Nam regina, tyrannide oppressa, omnia ex tyrannorum uoluntate agebat, et haec non ex sua, sed ex coniuratorum sententia scripserat. Deinde tyranni sibi fidos ac scelerum conscios arcibus praeficiunt. Et quoniam in aerario nihil pecuniarum erat, tyranni multa uasa regis argentea conflant, satellitibus suis stipendium


430. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fidos ac scelerum conscios arcibus praeficiunt. Et quoniam in aerario nihil pecuniarum erat, tyranni multa uasa regis argentea conflant, satellitibus suis stipendium daturi nummum percutiunt. Dum haec aguntur, duae triremes ab imperatore missae Cyprum ueniunt, extra portum Famaugustae ad scopulos ancoras demittunt. Hic Coriolanus cum socio cognitis rebus rem dissimulare ad tempus statuit; tamen, ad confirmandos bonorum animos tyrannorumque deterrendos,


431. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum decem nauibus praemisisse; se quoque propediem cum tota classe esse uenturum, ut omnes intelligant Senatum Venetum et ipsum imperatorem reginam et regnum Cypri contra quoscunque tueri uelle. Quo nuntio regina aliquantulum cum omnibus bonis recreata est. Tyranni haec audientes suae saluti diffidere coeperunt. Quarta post die Soprantius legatus cum octo triremibus uenit, extra portum naues reduxit, nec ipse urbem intrare uoluit. Duo ex coniuratis accepta fide ad legatum ueniunt:


432. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

eas equitum imponat, cursusque earum Rhodum uersus dirigat. Ipse, ex urbibus Peloponnesi praesidiarios milites assumens, in naues distribuit. Praeter haec equites in singulas naues decem assumit, duas triremes magnas, quae classi necessaria subministrare solent, cibariis ac tormentis ad expugnandas urbes necessariis onerat; equitum etiam quantum ferre poterant imponit. Tum per omnes urbes atque insulas Graeciae edictum mittit, quo


433. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

incolae cum rebus suis receperant. Igitur praeter triremes multa nauigia bene armata, ut insulam tuerentur, mittunt. Dyrrachium quoque quattuor triremibus et equitum Epirotarum praesidio firmant. Haec ciuitas maxime tempore bellorum ciuilium celebrata fuit: nam Pompeius omnes apparatus belli contra Caesarem in eam contulerat. Nunc propter aeris malignitatem deserta ac paene inhabitata est; multa tamen monumenta egregiae urbis in ea adhuc manent, inter quae statua


434. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

atque magistratus, ordinem quoque patriciorum et plebis distinctum. Patricii soli rem publicam administrant, plebs tantum suis rebus studet: de publicis minime curiosa est. Haec ciuitas prae caeteris Dalmatiae urbibus, publicis et priuatis operibus, magnifice extructa est. Habet et naualia ac portum catena clausum. Ciues etiam in diuersis prouinciis mercaturam exercentes caeteros Dalmatas opibus superant.


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.