Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: haec Your search found 9801 occurrences
First 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 6092-6104:6092. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section] occurrit quod de Platone olim Poëta dixit, dicam ego de libro
hoc: Hic unus instar est omnium. Sive enim cantum choralem
omnium ritus Romani ecclesiarum, sive chori nostri cathedralis
ecclesiae Zagrabiensis antiquissimam canendi consuetudinem
spectes, ita haec attemperata prae se fert, ut nulli in aliquo deesse
videatur. Dignum itaque iudico, ut in publicam prodeat lucem ac
tyronibus, ad musicum concentum e fundamentis penetrandum
aspirantibus, lucis plus afferat.
nobilissimis praeceptis meis imbuendi, ut horum facilitate
et recte canere sciatis et quod canetis, a Deo optimo impetretis
atque alios etiam ad pares devotionis affectus excitetis. Si enim
(quemadmodum Dialogo I. dicturi sumus) reliquis artibus praestantior
haec ars, felicem in terris Platonem, ac beatum in coelis fecit
Davidem, minime vos inopes relinquet orphanos. Quod si me,
qui vos ita alloquor, nosse cupitis, adite eundem divinum Platonem,
libro de legibus dicentem: nulla ex re magis hominem, quam
ex
Bene observas in cantu duro. In cantu tamen b-molli clavibus C.
F. G. adiungi accidentalem b. Est enim unus cantus durus, b-mollis
alter.
Discipulus:
Quare clavem b. vocas accidentalem?
Magister:
Quia haec semper associantur clavi C. signatae, vel non signatae
sive accidat in linea, sive in spatio, ut vides hic:
Discipulus:
Video omnino pro cantu b-molli signatam duplicem clavem, sed
quae erit generalis?
4 observo ] observa
Variatio vocis, seu mutatio, fieri debet, quoties una aut plures notae
supra la ascendunt, vel infra ut descendunt.
Discipulus:
Quid igitur canendum est, si vel unica nota ascendat supra la?
Magister:
Haec est universalissima omnium regula: Unica nota ascendente
supra la, semper canendum est fa, ut aiunt fictum, etiamsi cadat
in litteram E.
Si tamen cantus sit tertii vel quarti toni, tunc fieri debebit mutatio
vocis fa in mi, propter quintam naturalem sive perfectam, quae in
dictis duobus
Quid autem dices, si una aut plures notae descendant infra ut?
Magister:
Dicam hoc, quod si vel unica nota descendat infra ut, statim vel
mi vel re debebit mutari in la.
Discipulus:
Quare ais: vel haec vel illa nota debebit mutari in aliam?
Magister:
Quia duplex est mutatio quartae et quintae! Dico quartae et quintae
quia mutatio fit supra claves C. et................................ F. quae invicem, ut vides, semper
quarto vel quinto loco distant.
Nempe, in mutatione
quartae, in ascendendo cantu b-molli, post fa, prius canitur sol, deinde
re, et in descendendo prius mi, deinde la. In mutatione autem
±
6 opposito ] apposito
quintae in ascendendo cantu b-molli, post fa, statim canitur re, et
in descendendo la. Haec quoque regula declaratur in exemplis.
Mutationes in cantu b-molli
Discipulus:
In scala cantus generali docuisti, magister, quod infra F. grave ad
litteram b non possit alia vox dici quam mi. In praemissis tamen
exemplis cantus b-mollis infra
fa et vicissim. Accipe exempla utriusque.
Discipulus:
Interrogare te ausim, magister, quid sit tertia?
Magister:
Tertia est distantia vocis a voce per proximas tres notas, sive saltus,
cum duobus intervallis. Haec si componatur ex duobus integris
tonis erit maior, et proprie ditonus. Si vero componatur ex
tono et semitono erit minor, semitonus dicta. Habet autem species
solmizationis sequentes.
Secunda
Discipulus:
Digneris magister exponere
tritonus vocatur, ab aliis vero superflua
vel prohibita quarta, quia nullam gratam consonantiam facit,
sed durum quid et asperum auribus obtrudit. Utramque probabis
canendo.
Tertia
Quarta
Discipulus:
Quartam ordine sequitur quinta, quid autem haec sit?
Magister:
Quinta est distantia quinque vocum cum quattuor intervallis.
Haec, si componatur ex tribus tonis et uno semitono, vera et perfecta
erit consonantia, dicta diapens. Si vero componatur ex duobus
tonis et duobus semitonis, erit
asperum auribus obtrudit. Utramque probabis
canendo.
Tertia
Quarta
Discipulus:
Quartam ordine sequitur quinta, quid autem haec sit?
Magister:
Quinta est distantia quinque vocum cum quattuor intervallis.
Haec, si componatur ex tribus tonis et uno semitono, vera et perfecta
erit consonantia, dicta diapens. Si vero componatur ex duobus
tonis et duobus semitonis, erit falsa, imperfecta et dissonans,
dicta semidiapens; utriusque species exponunt exempla:
semidiapens; utriusque species exponunt exempla:
Discipulus:
Audiamus, magister, aliquid de sexta.
Magister:
Sexta est distantia sex vocum cum quinque intervallis de nota
ad notam faciens saltus sex. Haec si componatur ex quattuor tonis
et uno semitono, vera et perfecta erit, Graece exachordon dicta.
Si vero componatur ex tribus tonis et duobus semitonis, erit falsa
et imperfecta, cuiusvis species considera in exemplis:
Quinta
tonis et uno semitono: minor vero ex quattuor tonis et duobus semitonis.
Cuiusvis species dant exempla:
Discipulus:
Superest exponenda octava.
Magister:
Octava est distantia octo vocum cum septem intervallis. Haec si
constet ex quinque tonis et duobus semitonis, erit vera et perfecta
Sexta
Septima
diapason. Secus, si constet ex quattuor tonis et tribus semitonis,
erit falsa et imperfecta. Sed nulla sine exemplis:
Discipulus:
Traditis ac
farciuntur?
Magister:
Ratio petenda est ex ipsis verbis textus. Quae enim verba maioris
sunt contemplationis, in iis syllaba aut in longius canitur aut
in altius elevatur: servata nihilominus semper et ubique tam toni
quam harmoniae proportione. Atque haec de amabili arte musices
amantissimo meo discipulo pro modulo dicta sufficiant.
Discipulus:
Si putas haec tuo sufficere discipulo, magister, nihil aliud iam
superest quam ut, pro impensis in me vigiliis tuis, mille tibi grates
reddam. Accesseram quidem
in iis syllaba aut in longius canitur aut
in altius elevatur: servata nihilominus semper et ubique tam toni
quam harmoniae proportione. Atque haec de amabili arte musices
amantissimo meo discipulo pro modulo dicta sufficiant.
Discipulus:
Si putas haec tuo sufficere discipulo, magister, nihil aliud iam
superest quam ut, pro impensis in me vigiliis tuis, mille tibi grates
reddam. Accesseram quidem timidus studii difficultate perterritus,
sed modo solum exultantis animi signis, laetus et securus
a te discedo.
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.