Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: haec

Your search found 9801 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 685-693:


685. Andreis, Matej. Epithalamium in nuptias Vladislai... [Paragraph | SubSect | Section]

apud tuos auctoritatem adauxerit, vel hinc unicuique patet, quod inter omnes regni Pannonii episcopos ac proceres unus nondum vigesimum aetatis annum transgressus electus es, qui orator adventui serenissimae reginae occurreres et cum Veneto senatu de rebus maximis ac dificilimis ageres. Haec itaque quum in te vero veriora unusquisque agnoscat, visum est hoc qualecunque opusculum meae summae erga celsitudinem tuam observantiae testem offerre, quod si tibi acceptum erit, mecum praeclarissime actum existimabo omnes invidorum ac detrectatorum procellas pili (ut aiunt)


686. Andreis, Matej. Epithalamium in nuptias Vladislai... [Paragraph | Section]


135   Denique Parrhasio quicquid sub cardine gentis
136   Regna tenent, aderat regi auxiliaribus armis,
137   Quoscunque in populos victricia signa movere
138   Et quocunque parat deterre ex hoste triumphum.

139   Regia selectis haec inter corda sagittis
140   Traicit acer Amor Paphiosque his addidit ignes.
141   Nec mora: Per teneras crescit nova flamma medullas,
142   Flamma Dionaei vires testata caloris.
143   Iam rex ignota suscepto vulnere dextra
144   Torpet et


687. Andreis, Matej. Epithalamium in nuptias Vladislai... [Paragraph | Section]

fratris populata micantes
164   Ingerat immodicum Phoebo male grata laborem.
165   Post tamen ipsa luat commisso crimine poenas,
166   Quam subito immissis pallens ac maesta tenebris
167   Nescit ab obiecta lucem sibi quaerere terra:
168   Haec et multa prius variis sibi cognita curis
169   Egregius belli ductor torpere relinquens
170   Cogitur insomnes suspirans ducere noctes.
171   Quique modo assuerat tragica gravitate superbus
172   Acta Sophocleis evolvere tradita chartis,


688. Andreis, Matej. Epithalamium in nuptias Vladislai... [Paragraph | Section]

tellus,
209   Quae iam declives currus Phoebique cadentes
210   Sentit equos, tanto dignum succedere lecto.
211   Inter tot tantasque nurus, quas obtulit orbis,
212   Anna placet: solam mens saucia cogitat Annam.

213   At Venus haec inter Paphia iam sede relicta
214   Tyrrhenas spectabat aquas cognataque circum
215   Numina Nereidas, quas inter caerula Glauce
216   Frenatum delphina premit, Cadmeia virgo
217   Non sinit implicitos violis errare capillos,
218   Acidis


689. Andreis, Matej. Epithalamium in nuptias Vladislai... [Paragraph | Section]

quales non ante Cithaeron
300   Baccheis vidit festis, non flumina quondam
301   Thermodontiacas subito perpessa bipennes
302   Armigerae sobolis, postquam peltata virago
303   Depopulata Getam positis agit otia bellis. —
304   Huic Venus haec roseo confestim prodidit ore:

305   "Ecquid perpetuam dulci sine coniuge vitam
306   Nescia natorum, genialis nestia lecti
307   Sola trahes formaeque tuae decor iste peribit,
308   Cui nec Taenareae faciem conferre


690. Andreis, Matej. Epithalamium in nuptias Vladislai... [Paragraph | Section]

Graecia nec cursus Pisaea lege petitos
310   Audeat et multa dotatam caede puellam,
311   Illa licet Graias peritura in Pergama vires
312   Moverit et demum in patriam repetita cremarit
313   Laomedonteae fumantia moenia Troiae,
314   Fixerit haec foribus putri squallentia tabo
315   Ora suis victrixque ipsos damnarit amantes
316   Ad Phlegethonteae liventia stagna paludis?
317   O felix, cui te iungent bona fata marito,
318   Felix virgo, tua facies quem prole parentem.
319   Sed,


691. Andreis, Matej. Epithalamium in nuptias Vladislai... [Paragraph | Section]

haeret euntis
387   Rex regum: Non ille truces ad bella Rutenos
388   Ducit et Alpino populari milite campos
389   Cogitat Ausonios, sed pacis plena verendae
390   Maiestas; saevi non horrida classica Martis
391   Triste minaxque fremunt, sed tota haec pompa triumphi,
392   Virgo, tui; Hesperias tecum, regina, per urbes
393   Belgica signa meant placidam portantia pacem.
394   Occurrunt Itali proceres atque obvia divae
395   Agmina agunt; numen selecto munere certant
396   Promeruisse novum:


692. Andreis, Matej. Epithalamium in nuptias Vladislai... [Paragraph | Section]

equitum peditumque catervae.
417   Lecta cohors, cinguntque latus fulgentibus armis.
418   Reginae variis vernant cum casside crines
419   Floribus, Ismenios simulant hastilia thyrsos.

420   Gaudia miles agit festoque haec carmine iactat
421   Militiae de more suae: "Quid, regia virgo,
422   Coniugis amplexus tardas atque oscula differs
423   Dulcia torquatas Veneris victura volucres?
424   Quae te pugna manet? Iam formidata Gelonis
425   Brachia constringent


693. Andreis, Matej. Epithalamium in nuptias Vladislai... [Paragraph | Section]

roseis condetur lingua labellis.
431   Cui nec Sicanium nectar nec mollis Hymetti
432   Mopsopios aequet succos annosa vetustas.
433   Virgineo videor sudantem cernere regem
434   Marte Dionaeae pugnasque ciere palaestrae.
435   Has ille exuvias, haec mavult ferre tropaea,
436   Quam si victa iugo collum det perfida Thrace,
437   India cunque suo Meroe circumflua Nilo.
438   Nascetur proles materno gratior ore
439   Plus de patre tamen referens; hunc, quantus in armis
440   Insurgat, toties


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Matej (c. 1500) [1502], Epithalamium in nuptias Vladislai Pannoniarum ac Boemiae regis et Annae Candaliae reginae, versio electronica (), 451 versus, verborum 3143, Ed. Ladislaus Juhász [genre: poesis - epithalamium] [word count] [andreismepith].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.