Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: haec

Your search found 9801 occurrences

More search results (batches of 100)
First 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7654-7662:


7654. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

in coelis quietem exposcendam censetis; et perennis benevolentiae testimonium, quum ejus nomen habere semper in oculis desideratis, et vero etiam amorem singularem, quum ejus laudum recordatione dolori vestro solatium quaerere consolationemque videmini. Sed quamquam haec omnia sint a vobis, patres conscripti, summa cum prudentia constituta, illud unum vereor, ne non satis prudenter cautum fuerit, quod me nimirum ascendere jussistis in hunc locum ad dicendum ornatissimum, meque inter multos, qui hac in urbe florent maxima


7655. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

et praeceptoribus doctissimis magnam sui expectationem fecisset. Nihil enim illo acrius ad pervidendum erat, nihil promptius ad cognoscendum, nihil tenacius ad retinendum, quod semel perceperat, nihil denique aptius ad explicandum, quidquid confirmare cupiebat. Sed haec erant in puero magni quaedam ingenii tantum indicia, quasi quidam humor in stirpibus arborum adhuc teneris, qui se virore foliorum ac luxuriae prodit, non trunci robore, ac proceritate ramorum. Ut enim cibo corpora et exercitatione confirmantur, ita artium cultu


7656. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

non meminisset, nihil notatu dignum in eloquentia, quod ipsum latuisset, nihil in poesi belle excogitatum, quo non caperetur. Hinc in familiari etiam sermone illa varia fluebat eruditio, et ornatissimorum verborum copia, atque versuum ingens ex tempore numerus. Sed haec fortasse leviora. Illa ingeniorum exploratrix atque altrix geometria, illa naturae universae indagatrix philosophia vim hanc animi tantam sibi jam excolendam deposcebant, et divina, qua fulgent, veritatis luce avebant illustrare, quo idoneum facerent suarum laudum


7657. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

leges non paucae, ab ipso ejus veluti parente Neutonio latae nec satis perspectae, per hunc abrogatae novaeque certiores fixae; hinc demum nova illa omnium corporum ex elementis, quae nec dividi possunt, nec tangi, nec metiri, in scholas invecta compositio. Sed haec etiam fortasse melius ex Rogerii scriptis intelligere potestis, ideoque demonstrata satis, ut opinor, magnitudine, ad ejus ego ingenii foecunditatem, patres conscripti, me vertam. Quod si jucundum ac suave est ejus ducis, quem diligimus, patriaeque vinculis


7658. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

eadem voluptate res praeclarissime scriptas, quae ex hujus viri admiranda ingenii foecunditate fluxerunt, debemus et recordari et amplecti: praesertim quum ducum imperatorumque res gestae non sine bellorum armorumque strepitu, ac multorum clade geri potuerint; haec autem philosophiae atque humanitatis studia summa non solum cum pace, verum etiam omnium securitate atque utilitate exerceantur. Itaque statuo et confidenter affirmo, hunc virum in omnes philosophiae partes aciem mentis intendisse, et quocumque intendisset, novam


7659. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

regiones, quas cum Hispaniarum rege statuerat permutare. Illum denique Sylvii Cardinalis Valentii nobilissimi atque ad omnia magna nati, vestri Vide Annali di Mantova scritti da Scipione Agnello Maffei, l. II. c. 7. ubi haec habentur: Valenti famiglia detta dal Janelli nobilissima e discesa dall' antico Epidauro, oggi Ragusa : ut refert Rogerius ipse, De Solis ac Lunae defectibus, lib. IV. ad vers. 855. origine civis,


7660. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

ac Lunae defectibus, lib. IV. ad vers. 855. origine civis, patres conscripti, quo utebatur ad sanctiora consilia, incitamento voluit adhibere ad astronomiae domicilium ponendum atque adornandum. Verum Sylvii primum, deinde Benedicti mors consequuta haec Romae ornamenta tunc invidit. Qui vero in ejus locum suffectus est Clemens XIII. eodem habuit in honore Rogerium, multaque ejus certe fecisset consilio, nisi et gravissimis toto ferme Pontificatus tempore sese tempestatibus jactari agitarique sensisset, et alio


7661. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

tantoque casu commotus est? Quis eum etiam non ploravit? Quis non doluit? Te hoc loco, Luciane Lucianus Pozza Nicolai filius, patricius Rhacusinus qui aegrum Mediolani invenerat Boscovichium inviseratque saepius peramanter, quum dicta est haec oratio, summum in patria honorem gerebat reipublicae rector. Pozza, te inquam ipsum, quem praesentem hic rectorem ac principem senatus amplissimum intueor, testem apello; te ego in gravissimo viri summi infortunio, quum ex Austria in Insubriam


7662. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

virtutisque finibus Rhacusinum nomen ac famam cum perpetua reipublicae incolumitate imposterum etiam propagent atque amplificent. FINIS EPIGRAMMA
Haec tibi ego, Rogeri, ingrato in funere solvi,
Ne foret heu nostrae mutus amicitiae
Longa aetate dolor. Sed laudes non ego possim,
Non alius quivis aequiparare tuas;
Qui, quantum omnigeno doctrinae lumine praestas,


Bibliographia locorum inventorum

Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787], Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica (), Verborum 4192, Ed. Irena Bratičević [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [zamagnabboscovichoratio].


More search results (batches of 100)
First 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.