Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: haec

Your search found 9801 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 773-780:


773. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

a me) ut tibi paternas laudes invideam quae mihi tecum communes sunt; sed quia mihi defuit librarius et ego multum diuque occupatus (ut scis) professione mea litterarum et familiari cura et horariis precibus vix inter respirandum haec scripsi et emendavi, non mea igitur sed tot rerum quibus obruor, culpa est, quod tardius hanc orationem quam velles accipis, uberior tamen est, et quasi corpulentior; quae prius pro ratione temporis habita fuit


774. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

sors bis commendabimur benedicendi copia et gratia celeritatis, alioqui non fallor minore plausu et delectatione dicentis ornatu nitentia quam contemptu et fastidio quae negligentius obolescunt suscipi solere: magisque subsanari quam laudari digna, utcumque erit juvabit me interim haec Avunculo meo justa persolvisse, deque posteris illius saltem amore atque benivolentia sin minus ingenio bene Hogy mily hibas liasznahita fordul ele az irasjeleknek a Cerui- nus iratait tartalniazo keziratok masolasaban, el lehet kepzelni, midon e szo utan pontosvesszo


775. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

inter confertissimos Christiani nominis hostes bis pugnasse bis vicisse dicitur, ductu et auspicio Janci Gubernatoris in cuius castrensi contubernio sumptuose instar principis curribus vectus; ut nemo magis in tot victoriis jure ac merito gloriari possit. Haec foris, domi vero duplicem legationem nec magis Ungaricam quam Turcicham gessit. Priorem aeque splendide magnifice administravit atque constanter. Nam cum Rex Mathias a nostris civibus Ulatci ducis demortui depositum peteret ausus et dicere: quod tu nunquam optime Rex


776. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

omne circuit
Propago vera verior Colonia
Bis prolesque Quiritum. Cum vero binominis Ragusae (ut Epidaurum sileam) alterum nomen sit Illyricum: nam et Dubrounicus hoc est silvia sive luceria dicitur nomen ipsum attestatur: haec loca Sclavos tenuisse: qui commerciorum usu et hospitalitatis vinculo: nostris majoribus socii confoederatique fugarunt ab his locis Sarracenos et omnes Adriatici Maris insulas et Garganum montem occuparunt: nostrae vero dicionis nedum omnia salva sed etiam in dies aucta


777. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

esse studiosa. Nam et feras gentes tanquam mater officio pietatis amplectitur et in gremio suo salutaribus aquis renascentes coelo donat: quare divinitus protegitur, et avitam libertatem perpetua serie conservat, et cum Athenae Lacedaemon Thebae et reliqua Graecia perierint, haec a tot fluctibus emersit; et quasi redivivus ignis ab extinctis carbonibus reluxit: proinde videre licet urbem Ragusam opulentam, magnificam legibus armatam moribus decoratam, religionis domicilium, pacis nutricem, quietis matrem optimarum artium segetem et seminarium;


778. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

saepius captos suspensosque suae temeritatis poenas luere coegit infensa latronibus et pacatissima. Caeterum omissa patria, veniamus ad familiam cuius sucurculus ut major fere pars patritiorum Romano germine sobolescit: hinc illud summi poetarum Genus a quo Sergia nomen haec gens tot insignibus viris in nostra Civitate censetur: sed maxime Ceonico Pasquali nostro Avo et huius defuncti patre: neque enim de suo principe tantum benemeritus est: cujus ob singularem prudentiam a consilio fuit, sed etiam patriae tutela et publicae libertatis praesidium.


779. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

praesentia sumus orbati; sin vero qui suum diem tam pie, tam sancte ac devote obiverunt miseros aut nullos putamus, maligni atque ingrati divinae clementiae et illorum foelicitatis interpretes sumus, quare ut recte sentiamus illum nobis coelitus delapsum haec putemus dicere.
Qui modo fretus eram germano corpore, cuius
Hospitium consors pars fuit una meis,
Hei mihi divellor quicum spiravimus una.
Concordes qui cum res simul una fui.
Corporis atque animae nexus solvuntur amici,


780. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]


Corporis et tanti est flebile dissidium.
Namque ego nunc foelix tenebrarum et carceris expers
Laetor ab humana colluvione procul.
Ut prius includor, nec carcere sive sepulcro
Nec patior tenebras, quae mihi corpus erant,
Lux mihi natalis mors est: haec ultima meta
Mortis et aethereae lucis origo fuit.
Adde quod hic pulvis redivivo corpore surget
Nec cinis est tumulus irrecidiva suis
Namque hominis facies mea sole micantior ipso
Clara renidescet, praepes et ales erit.
Interea sobolis


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Ilija (1463-1520) [1509], In Junium Sorgium avunculum suum funebris oratio, versio electronica (), Verborum 4212, versus 35, Ed. István Hegedüs [genre: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [word count] [crijevisorgo1509].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.