Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: haec

Your search found 9801 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 793-832:


793. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

Vale! MARCI MARVLI QVINQVAGINTA PARABOLAE INCIPIVNT De fide Christiana. Parabola I Erant puellae tres, quarum nomina haec: Veritas, Dubietas, Falsitas. His occurrens homo quaesiuit uti sibi iter ostenderent Hierosolymam uersus pergere uolenti, ne ignarus erraret. Veritas uiam, quae rectissima certissimaque erat, monstrauit, monens ut neque ad dexteram neque ad sinistram declinaret si deuiare


794. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

aliumque longe diuersum tramitem indicabat. Homo nescius cui de tribus tam uarie sentientibus crederet, postquam rogando singularum nomina didicit, prudenter profecto soli Veritati fidem adhibendam esse iudicauit. Igitur iter ingressus eo, quo uolebat, peruenit. Haec parabola fidei est. Qui Christo credunt, non errant, quia Christus ueritas est. Dubitare autem philosophorum est, qui nihil certi affirmant. Contraria uero sentire gentilium fuit, non unum deum sed plurimos confitentium atque colentium. Solus itaque recti uiam tenet qui


795. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

honore excipere, omni officio prosequi debuerant. Rex iratus jussit militibus, ut tantae erga se ingratitudinis scelus ulciscerentur. Homines ergo hii patriis sedibus pulsi meritas poenas dederunt. Nec tamen sic afflicti ab illo expectationis errore resipisci uoluerunt. Haec parabola Iudeorum arguit incredulitatem. Qui cum ob primorum parentum culpam libertate exuti sub maledicto Legis essent, liberatorem Christum expectarunt, quem illis uenturum prophetae praedixerant. Eius itaque futurum aduentum quotidianis sacrificiis


796. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sacrificiis cerimoniisque significabant. Sed postquam uenit et, quaecunque de illo in Scripturis praedicta fuerant, impleuit, ipsum esse negarunt, persecuti sunt, occiderunt. Occisus reuixit et in caelum abiit, solutum mundum ab Adae peccato relinquens. Post haec indignatus ingrati populi regnum euertit et adhuc incredulos perpetua seruitute damnauit. Quorum tamen tanta mentis obduratio perseuerat, ut omnia extrema pati malint quam ipsum confitendo salutem consequi sempiternam. Et quoniam non Christum sed Antichristum


797. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

fortissimi tamen anchorarii rudentes eam tenebant, ne scopulis illisa diffinderetur et cum ipsis, quos uehebat, periret. His alligata tantam tempestatis molem fortiter perferendo superauit. Cum enim reliqua pene defecissent, una anchora illi saluti fuit. Haec est spei nostrae anchora. Quam si in Deo fixam et locatam habuerimus, nihil in nobis ipsis confidentes, quia imbecilles et infirmi sumus, ipsius auxilio subleuati, superatis mundi huius turbinibus, portum intrabimus salutis. Si peccauimus, aduocatum habemus (ut Ioannes


798. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

alius: Miror te, inquit, rosas diligere, quae te tam foede laeserunt. Ad quem ille: Si ob hoc ipsas relecissem, respondit, nunquid ista suaueolentiae iocunditate perfrui possem? Has itaque aequo animo feram, a quibus plus uoluptatis quam iniuriae capio. Haec parabola docet juxta Euangelium et inimicos diligere. Diligite, inquit Dominus, inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in caelis est. Cum ergo incomparabiliter


799. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

stultissimi reputabantur, dum inutiliter laborare putarentur. At uero postquam algam illam miscendo euertendoque auri massam inuenissent, apparuit non esse stultos, qui multo plus lucri fecerant in algae collectione quam illi alteri in piscium captura. Haec parabola partim ad amatores seculi, partim ad contemptores pertinet. Seculi amatores in mari fluctuant, quia bona instabilia diligunt. Seculi autem contemptores in littore stant, quia illa duntaxat, quae firma stabiliaque sunt, consequi affectant. Seculi


800. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uereris, si seruieris mundo? Deseri ab illo formidas, qui uolucres quoque pascit et terrae flosculos uariis uestit coloribus, et in mundo, qui, nisi ab eodem sustentaretur, statim rueret, confidis? Quaerite, inquit, primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur uobis. Et tu tibi aliquid defuturum putas? Idem alibi ait: Tollite iugum meum super uos! Iugum enim meum suaue est, et onus meum leue. Quid ergo illo inuitante, illo hortante, qui solus potest omnia, iugum eius subire cunctaris, quid


801. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ad suos reuertendi cupiditas, domum tandem repetiit et pristinae uitae statu diu usus, cum postremo uidisset inter municipes suos multo sibi minus et rei et honoris esse, quam apud regem fuerat, grauiter ingemiscens dementiae seipsum incusabat, quod magnam fecisset iacturam, tum haec, quibus olim assuetus fuerat, concupiscendo, tum illa, quae nuper sibi parauerat, dimittendo. Haec est eorum parabola, qui seculum relinquentes monasteriumque ingressi caelesti regi ministrare incipiunt, et iam uirtutibus diuites facti, quibus ante carebant,


802. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

inter municipes suos multo sibi minus et rei et honoris esse, quam apud regem fuerat, grauiter ingemiscens dementiae seipsum incusabat, quod magnam fecisset iacturam, tum haec, quibus olim assuetus fuerat, concupiscendo, tum illa, quae nuper sibi parauerat, dimittendo. Haec est eorum parabola, qui seculum relinquentes monasteriumque ingressi caelesti regi ministrare incipiunt, et iam uirtutibus diuites facti, quibus ante carebant, pristinarum uoluptatum, quas abiecerant, recordatione retrocedunt et ad seculum, unde uenerant, redeunt. Post haec


803. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Haec est eorum parabola, qui seculum relinquentes monasteriumque ingressi caelesti regi ministrare incipiunt, et iam uirtutibus diuites facti, quibus ante carebant, pristinarum uoluptatum, quas abiecerant, recordatione retrocedunt et ad seculum, unde uenerant, redeunt. Post haec anima aliquantulum resipiscentes erroris conscientia dolent, quod de tutissimo salutis portu iterum mortiferis mundanae uanitatis fluctibus se commiserunt. At tu, qui tam perniciosum periculi genus cupis euitare, quoties ueteris uitae cogitationibus solicitaris, toties


804. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

esset, cum seniores pagi illius interrogarentur, responderunt matrem plus ei filio debere, qui se sua sponte patris seruum fecisset quam qui libertate adhuc uteretur, licet et ipse de patre bene meritus esset; matrem autem omnium esse tellurem, quae omnes aleret. Haec parabola hoc modo explananda mihi uidetur. Omnes quidem nos per fidei adoptionem Dei et ecclesiae filii sumus. Sed si ab ea quaesierimus, cur monachi et secularis, cum aeque in excolendis uirtutibus desudarint, non aequalia merita sint, nonne respondebit plus ei se debere,


805. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

inimicorum. De his, qui uicti sunt, regi tandem redditis supplicium sumptum est. Illis autem, qui cum uictoriae laude rediere, triumphus datus et cum rege simul considendi et conuiuendi locus. Haec parabola nos omnes respicit. Quibus in hac uita assidue pugnandum est et, ut uincere ualeamus, nunquam conquiescendum. Qui semper fortes sunt, semper uincunt uirtutumque armis muniti nullum in se uitio locum relinquunt. Qui prostrati resurgunt, hi sunt quos


806. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

saporis escas tranquillo mari effudisset, multa piscium genera uno superiectae fundae sinu comprehendebat, comprehensos mactabat. Si qui autem illorum, antequam reticulum in sicco traheretur, maculis illis, quibus implicatus fuerat, sese expedisset, fuga salutem petebat. Post haec malebat herbis, quae in imo fundo nascuntur, secure pasci quam praedulces cibos illos, qui in summo fluitarent, cum periculo rapere. Piscator hic diabolus est. Varia uoluptatum genera proponit hominibus, quos fallere quaerit. Superbis offert inanis glorie


807. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

collibuisset neque omnino nisi ferarum uictoribus dabatur accessus. Qui uicerant, reliquum uitae tempus iocunde agebant. Victi belluinis morsibus atque ungibus laniabantur. Tantumque incommodi succumbentibus accedebat, quantum uincentibus gloriae. Nobis texitur haec parabola. Cum quinque corporis nostri sensibus assidue nobis pugnandum est, et ita pugnandum, ut uincamus, si caelestis beatitudinis pace frui uolumus. Visus, auditus, odoratus, gustus, tactus uim menti nostrae ingerunt et ad illicita prouocant. Si assenserimus, malarum


808. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

esse tamen aliquos, qui ne hoc quidem praestare uolunt poenamque illam, omnibus, quae hic inferri queunt, acerbiorem, subire malunt quam a delinquendi obstinatione resipiscere, tam in seipsos crudeles quam erga clementissimum legislatorem Deum iniqui. Haec ergo parabola illos respicit, qui poenitentiae confessionisque sacramentum ex diuina largitate fideli populo indultum contemptui habent. Et, si id, quia peccare delectat, agunt, imprudentissimi sunt, cum non animaduertant neque quam breuis ista delectatio sit


809. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

illa ad se euocatum, quid in uita egisset, inquirebat. Aderant scribae. Pro illo stabat, qui benefacta eius conscripserat. Sed qui peccata notauerat, acriter accusabat. Tunc homo ille aut premium aut exilium ex sententia regis accipiebat. Parabolae huius intelligentia haec est. Rex et iudex noster est Christus, ciuitas paradisus. Qui cum rege bonis aeternis perfruuntur, angeli atque sanctorum animae sunt. Insula, in qua nobis laborandum est, terra mortalium est. In hac, qui propositam sibi uel beatitudinem uel miseriam contemplantur,


810. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

mens illici caelestium contemplatione occupata. DE LIBRORVM SECVLARIVM LECTIONE Parabola XXIV Bonus agricola maturis messibus cum aream repleuerat, totum simul aceruum uerberat atque contundit. Post haec paleas a frumento separans, hoc sibi colligit in horrea, illas pabulum iumentis relinquit. Haud aliter agendum existimo litterarum studiosis, quoties uel gentilium uel nostrorum euoluerint libros. Quae inutilia sunt, respuant, quae uero bene uiuendi institutionem iuuare quent,


811. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

paupertate compulsus mendicare coepit. Et primo hostiatim panem petens abunde sibi alimenta comparabat. Deinde diuitum conciliabula circumiens non modicam colligebat pecuniam. Igitur elemosinis tandem diues factus dicere solebat mendicos prius oportet fieri, qui diuites euadere cupiunt. Haec parabola orare nos admonet et quasi mendicos in omni loco omnique die sublatis in caelum manibus Deum deprecari, si pane illo uesci uolumus, quem gustando nunquam esuriemus, si opibus illis ditari, quas nec fur surripere nec tinea potest corrumpere. Petite, inquit, et


812. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

interdixit, et tamen foeneratores diligebat, qui uidelicet sibi, non aliis foenerarent. Multi itaque offerebant illi decem et recipiebant centum, quantoque plus impendebant, tanto plus multiplicato foenore lucrabantur. Sed nemo a rege usuras exigere poterat, qui non ante aliquid tribueret. Haec parabola elemosinae fructum commendat. Qui enim miseretur pauperis (ut ait Scriptura), Domino foenerat. Date, inquit, et dabitur uobis, mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum uestrum. Nullum isto lucrosius usurae genus est, et a


813. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quaestum facere coepisset, contubernalis exercitio prouocatus ad carbonariam animum conuertit. Igitur de fullone factus et ipse carbonarius, misere uitam sustentauit. Tantum illi mali contulit abiectissimi sibique diuersi artificis commune habitaculum. Haec parabola docet perditorum hominum conuersationem probatae uitae uiris esse perniciosissimam. Nam cum affectus nostri ad malum magis quam ad bonum proni sint, modicum fermentum totam massam corrumpit. Paulatim ad eorum transferimur prauitatem, quorum


814. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

petiit, ut tandem aliquando uero somnio inopiae suae subueniret. Responsum accipit: si uoti compos fieri uellet, uero labore exerceretur meminissetque ociosi esse somniando rem quaerere, industrii uigilando, atque ideo quidem alterum nihil facere lucri, alterum multum. Haec parabola satis aperte ociosorum arguit stulticiam. Quibus cum omnis labor molestus sit, mirantur, quod uitae necessariis indigeant. Sed sicut hi, nullo negocio intenti, frustra aliquid adipisci sperant, ita et illi profecto, quibus religiosae uitae fatigationes fastidio sunt, inaniter se


815. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

humi prouolutus frustra, ut adiuuaretur, diu clamitauit nullo non putante id illum, sicuti consueuerat, deridiculi causa simulare. Tum demum intellexit, quam male sua sibi cessisset simulatio, cum ibidem aut moriendum foret nemine opem ferente aut soli se erigendum. Haec parabola nos admonet, ne mendaciis assuescamus. Nam etiam cum uera narrabimus, nequaquam uerbis fidem praestabit, quisquis ante fuerit deceptus. Ab illo maxime mendacio declinandum est, quo uel uera religio peruerti posset uel proximus offendi. De eiusmodi genere


816. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ergo nihil emolumenti adeptus tristis ac moerens in uia resedit. Quem etiam latrones inuadentes despoliatum trucidarunt. Alter uero, cuius iumento tantum oneris impositum erat, quantum ferre poterat, ad nundinas in tempus occurrens plurimum lucri fecit laetusque et incolumis domum rediit. Haec parabola partim parasitis ganeonibusque partim uictu modico utentibus canitur, ut appareat, quantum utrorumque sors inter se distet. Illi, qui esculentis poculentisque, supra quam satis est, uentrem inferciunt, iumentum plus aequo onerant. Proinde tardi ad bonum, proni ad malum identidem in


817. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

si ab omni prorsus periculo procul sint, inter se ludunt, rident, iocantur, uoluptatibus indulgent nec ante eidem exitio se obnoxios animaduertunt, quam experimento didicerint. Adeo mens uitiis dedita nihil, quod cauendum sit, prospicit, nisi forte cum iam caueri non possit. Haec parabola bonorum malorumque hominum uitam comprehendit. Arduus est et difficilis uirtutum ascensus, at in summo beatae quietis merces est. Campi autem, qui ima montis tenent, latas uias habent, quae ducunt ad perditionem, deliciis admodum foecundi sunt, sed quae in perniciem uertantur. Incolae


818. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

est remissior, et laborem pertesus telam, cui texendae tanto studio incubuerat, imperfectam dimissit. Hic autem, qui in eiusmodi negocio minus strenuus uidebatur, quia tamen coepto operi manum nunquam subtraxerat, eo peracto boni prudentisque textoris laudem reportauit. Haec parabola admonet saepe contingere, ut religiosae uitae propositum mutent, qui, dum proficere immodestius affectant, supra uires sese laboribus grauant. Ediuerso autem moderate laborantium temperies constans ac firma permanet, et cum semper eodem uitae tenore cucurrerit, ad capienda usque


819. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

pares, cum ad certamen progrederentur, facile uitatis ictibus acriter instabant. Itaque proxime subeundo per subterraneos cuniculos urbem irrumpentes, ciuibus partim caesis, partim in uincula coniectis, rerum potiti sunt, tanto celsiorem adepti gloriam, quanto statura minores erant. Haec parabola superbiam premit, humilitatem extollit. Ciuitas Gygantum potentia demonum est. Sub ea superbi sedent, humiles pugnant. Diaboli iaculis homines arrogantia elati feriuntur, dum uitiorum offendicula non declinant. Coruorum cibus tunc fiunt, cum demonum morsibus carpuntur in


820. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

habuit, non arcam seruare se inquiens, sed, qui in ea erat, thesaurum, ut integrum domino redderet, cum ille iusserit. Quin immo laetebatur, quod arcae labes ipsam probatura esset seruantis fidem, cum is fatiscente quoque repositorio domini thesaurum dispergi dissiparique non permiserit. Haec parabola nos ad patientiam iniuriarum hortatur, quae nobis quandoque indigne irrogantur, si quicquam irrogari indigne peccatoribus potest. Igitur aequo animo tolleremus, siquis nos contumeliis carpat, rapinis exhauriat, maledictis lacessat, siquis nos caedat, uerberet, sauciet, mutilet et


821. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

rastro radice tam noxii morsus uermiculum exemisset rursumque egestam humum suo loco reposuisset, sanata radice arbor paulatim reuixit et humore accepto folia emisit, florem fecit, fructus ad maturitatem usque perduxit, reliqui quoque temporis hubertate suo fauit cultori. Haec parabola eos respicit, qui, cum multum in uirtutibus capessendis desudent, parum tamen aut nihil proficiunt, quandiu crimen aliquod intra se fouent. Scriptum est enim: Qui in uno peccauerit, multa bona perdet. Porro idem, si poenitentiam egerit, si uitium illud, quod radici animae


822. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

plus boni collecturus. At ille inscitiam illorum ridens: Certe, inquit, imperassem hoc falci, ut tempestiua tantummodo prata meteret, si aurita esset. Sed quoniam auribus caret, nihil audit, et quia ferrea est, nulli omnino herbae parcit; quocunque aciem suam uerterit, demetit omnia. Haec parabola uitae mortisque nostrae similitudinem tenet. Hodie iuuenes, cras senes sumus. Mors autem nemini parcens nullum aetatis facit discrimen, nullum sexus, nullum fortunae, nullum conditionis, nullum uirium. Rapit pueros et adultos, uiros et foeminas, diuites et egenos, dominos et seruos,


823. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

natali solo pulsa eo abiret, quo filium praemiserat. Atque ipsum arctius amplexa nihilominus ferre coepit. Tunc ad eam filius: Indigna res est, o mater, ut, quo absente tristabare, eo praesente gaudere uel saltem non dolere nolle. Haec parabola innuit ridiculos esse, qui suos uita decedentes nimis immoderate deplorant, cum ipsi incessanter post illos gradu inreuocabili properent, cum omni spe citius fato compellente eos, quos lugent, assequantur, cum denique, si paria utrorunque merita sunt, eodem loci


824. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

suos uita decedentes nimis immoderate deplorant, cum ipsi incessanter post illos gradu inreuocabili properent, cum omni spe citius fato compellente eos, quos lugent, assequantur, cum denique, si paria utrorunque merita sunt, eodem loci quam celerrime conueniant. Praeter haec, si beatos uocat apostolus eos, qui in Domino moriuntur, nonne pios bonosque lugere beatudinem illis inuidere est? Infideles autem et iniquos deflere quidem, non quod moriantur, debemus, sed quod in peccato moriantur. Scriptum est enim: Mors peccatorum pessima .


825. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

paulatim arma deponere et iam inermes in publicum procedere, existimantes non ita repente affuturum, quem praestolabantur. Cum ergo imperator die, qua non putabant, in forum improuisus affuisset, donauit omnes, quos offendit armatos, quos autem inermes reperit, mulctauit. Haec ad omnes pertinet parabola. Omnibus enim ab imperatore caelesti praedictum est: Estote parati, quia, qua hora non putatis, Dominus uester uenturus est. Tunc uenit Dominus, cum morte sublatos suo nos tribunali sisti iubet. Si pietatis iustitiaeque armis instructos conspexerit, continuo


826. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quia ueteris licentiae institutum dimittere molestum erat. Caeterum, quanuis in plebe maior numerus esset eorum, qui recti aequique normam non receperant, legatos tamen illos rex, cum redissent, quia probe officio suo defunctos constabat, dignis honoribus bonisque affecit. Haec parabola euangelici doctoris munus commendat, qui caeteris uiam ostendit salutis, et ut per uirtutum gradus caelum conscendant, hortatur. Licet autem pauci talem amplectantur doctrinam, non tamen ideo docentis perit merces. Atque perinde a caelesti rege remuneratur, ac si omnes opere


827. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sed aliis earum lac, aliis lanam surripere non erubuit. Cunque dominus partim emulsas, partim deglabratas esse uidisset, in pastorem iratus intantum illi pactam pro labore mercedem soluere noluit, ut etiam male pro temeritatis crimine mulctatum dimitteret. Terreat haec parabola Ecclesiae doctores, ut, cum diuini uerbi pabulo Domini sui ouile bene nutrierint, nihil inde sibi uenari praesumant. Ille enim lac ouium mulget, qui ab iis, quos docet, plausum laudis captat, dum quaestionum argutiis nihil ad rem pertinentibus occupatur. Ille uero lanam detondet, qui


828. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

destitutos fudit hostis. Qui periculum elapsi fuerant, adito rege ducis ignauiam multis accusantes postremo in lingua illi fortitudinem fuisse dixerunt, in pedibus metum; ideo uictoriam aduersariis reliquisse. Rex, ubi accepit ducis culpa rem male gestam, urbe electum exilio mulctauit. Haec parabola illos respicit praedicatores, qui, quod uerbis aedificant, exemplo destruunt, et quod alios exposcunt, ipsi minime praestant. Aliis onera grauia imponunt, ipsi ne digito quidem ea tangere uolunt. Longe enim dissimiliter uiuunt atque uiuendum praecipiunt. Moresque eorum


829. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ut igni excoquerentur reficerenturque et omni demum consumpta scoria dignae fierent conuiuii sui uasis annumerari. Itaque multo cum labore purificatum metallum elegantiorique forme, quam antea fuerat, redditum, ad mensam tandem regis est receptum et in deliciis aeque ac caetera habitum. Haec parabola liquido ostendit eos, qui caelestis mensae uasa effici cupiunt, oportere ut omni prorsus expurgentur peccatorum spurcicia utque nihil in animo residui sit, quod maiestatis diuinae conspectum offendat. Quicunque igitur ex hac uita non satis emaculatus emundatusque decesserit,


830. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

possidere, ipsius ineffabili conspectu perfrui plena beatitudo est et perfecta. Cuius beatitudinis gaudium atque gloriam siquis uel uerbis eloqui uel cogitatione complecti posse confidit, hic idem et stellas caeli, et guttas maris, et terreni pulueris minutias numerare simul ualebit. At cum etiam haec omnia (si fieri potest) numero comprehenderit, cogitet adhuc, quanto maior est, qui et ea creauit et cum eis reliqua omnia. Cogitet, qualia quantaque sint, quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt. Talia quippe tantaque (ut Apostolus testatur) Deus praeparauit


831. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et uirtutum uiatica praeparare nobis negligimus. Quae certe nisi nobiscum tulerimus, deficiemus in uia: nunquam ad montem Domini et domum Dei Iacob perueniemus. Hoc ne forte contingat, semper ante oculos habeamus illum terribilem et expauescendum extremi iudicii diem, qui, antequam uenerit, haec praemissurus est signa: bella, fames, pestilentiae saeuient; pseudoprophetae surgent et seducent multos; abundabit iniquitas et refrigescet charitas; dominabitur Antichristus; flagellabuntur christiani et per uaria tormentorum genera sanguis innoxius effundetur; magno terraemotu


832. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

stellae cadent, homines arescent prae timore; eleuabitur mare, rugient fluctus; uentorum procellarumque tempestas debacchabitur; crucis signum apparebit in caelo. Postremo furentis uis ignis caelum, terram, pontum uno inuoluet incendio nihilque relinquet uiuum, quod morti fuit obnoxium. Post haec aetere ab alto descendet Dei Filius Iesus Christus, maiestatem Patris prae se ferens, innumeris angelorum comitatus choris agminibusque sanctorum, uiuos ac mortuos diiudicaturus. Mox ad uocem archangeli tubaeque caelestis clangorem resurgent mortui, ad iudicium uenient; nihil erit


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.