Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: haec

Your search found 9801 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 854-983:


854. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

facturum putaui. Nempe ac si unquam alias, his temporibus uidimus malis consiliis non modo res publicas regnaque commutari, sed etiam funditus euerti. Eos autem, qui forte aut rei gestae duntaxat cognoscendę studio haec scripta legere uoluerint (etenim uel nuda rerum cognitione capimur) aut parata habere, unde summere possint, quae huberiore stylo perscribant, rogatos esse uelim, ne a me Romani eloquii dignitatem, iamdiu una cum imperio amissam


855. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

quum certum sit regna non insignibus imperii, sed populi consensu confirmari. Verum ne Hungaros omnino stultitiae accusem, hac maxime causa, ut quidam affirmant, apud eos haec superstitionis uanitas inoleuit, eo quod illud diadema diuus Stefanus, qui primus Christiano ritu rex Hungarorum est appellatus, a summo pontifice ob susceptam religionem dono accepisse dicitur, consuetudoque obtinuit, cum propter uiri sanctitatem, tum Romani pontificis admirationem,


856. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

quod Italis, genti et lingua promptae, et suapte natura adulatrici ac quęstui deditae, largiri solebat, quo externos in suas laudes et scriptis et sermone celebrandas excitaret. Hanc enim uocem crebro etiam inter pocula usurpabat, principem nihil magis decere quam famam et gloriam. Haec satis de eo dicta sint, ne institutum opus a cursu suo nimium declinet, quum praesertim hic princeps longe etiam supra ueri fidem, cum uulgo, tum clarorum scriptorum monimentis, sit celebratus. Extincto Matthia proceres Hungarorum, qui tunc Viannae aderant, bellum, quod ab Alemanis


857. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

ea oratione seruauit quam quicquam dignum illo rege disseruit, propterea quod omni pene laudatione omissa tantum modo de eius exitu locutus est, affirmans nullum genus mortis, quantumcunque id horrendum eueniat, hominem fato functum infęlicem reddere, quem praeterita satis commendet uita. Atque haec oratio eo pertinere uisa est, ne scilicet regi dedecori tribueretur, quod usu linguae luminumque amisso morientis officium Christiani propalam obire nequiuerit. At ubi episcopus perorauit, donaria maximi precii rege adhuc uiuente templo illi dicata, omnia ad rem


858. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

florum simulacra ex auro et unionibus confecta; uasa uero sacra, calix, patella, ampullae, thuribulum, acerra, gutturnium, polubrum, signum quo pax in mysteriis offertur, omnia aurea ac mirifice elaborata, gemmisque distincta, praeter thecam illam, qua corpus Christi inclusum seruari solet. Haec enim quoniam pelluceat uisumque admittat, necesse est, crystallina erat, uirgulis tamen ex auro nodosis stipata, e quibus frequentes gemmae fulgebant. Summitas uero huius uasis quasi patulae cuiusdam arboris ramos tenuissimis bracteis imitabatur. Et ne in singulis


859. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

legibus cautum sit, ne quis peregrinus cuiuspiam magistratus obtinendi ius in Hungaria habeat, et bruta animalia naturae ipsius instinctu ex suo genere sibi duces, qui agmen praecedant, habere soleant? Neque enim cerui, grues, apes ducem sui generis sequi dedignantur. Ad haec ut nostrorum hominum prouerbio utar, nonne pro monstro esset habitum ursini capitis animal, cui caetera membra leonis essent? Abhorret enim natura ab inepta ac deformi


860. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

in uestrum ciuem conferre dubitabitis. Qui spe delusus studium suum in Alberthum, Polonorum regis filium, transfert; Hungari autem Vuladislauum eius fratrem, Bohemiae regem, desiderant. Haec cum dixisset Stephanus neminemque principum, qui aliquo numero atque honore esset, ea ratione motum animaduerteret ― omnes enim oderant ciuis imperium ob recentem memoriam acerbae in suos Matthiae Coruini


861. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

ignaro, liberorum praeceptor est constitutus. Hic igitur eo nuntio audito, mirum in modum laetatus statim coepit Albertho profectionem in Hungariam suadere, ratus, ut erat, maioris fortunae et sibi et principi suo oblata utendum occasione, nec tantam spem ulla corrumpendam mora. Verum cum haec expeditio inconsultis Alberti parentibus suscipi non posset, consilium regibus aperitur. Mater Albertho dedita erat, pater uero in Vuladislauum maiorem natu filium inclinabat. Itaque dum in utranque partem studiis regum


862. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

quae quemlibet maximum principem decent. Est enim in eo summa humanitas, fides iustitiae conseruatrix egregia, comitati mixta seueritas, temperantia illa praesertim aetate admirabilis, pietas in Deum ac religio insignis. Ad haec eius tanta fortunae ac animi bona ― nam corporis dotibus supra mortalem certe conditionem eum excellere nulli dubium est ― accedit quod uel solum ad sumendum hunc regem uos deberet impellere. Id autem est utilitas, quae huic regno ex adiectione Boëmiae nascitur, qua quidem terra


863. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

oceanum et Adriaticum mare iacet, aut sub ditione uestri nominis erit, aut amicitia ac societate iunctum habebitis. Hungari eam laeti excipiunt; Alemannorum autem pro Maximiliano orationi haud attendunt. Haec uerba principes, penes quos summa rei Hungaricae erat, maxime qui proximi regis imperiosum ingenium aegre tulerant, simul qui reginę Beatrici dolose obsequebantur, laeti, utpote animis dudum ad id ipsum persuasis, audiuere. Illa enim


864. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

sterilitatem abhorrentem quidem, sed tamen matrimonium, ut Beatricem sibi deuinciret, simulantem) in uirum habere; quamuis non mediocri laudi futura, si memor primi matrimonii in uiduitate, quae quidem matronis decori est maximo, perseuerasset, nec talem animo cupiditatem unquam admisisset. Verum haec res auertendę suspitionis causa pro tempore silentio pressa est, ne uulgata eiusmodi officeret consilio: nam omnia munitiora Hungariae loca regis Matthiae filius praesidiis obtinebat. Qui quidem se regem fore haudquaquam desperabat, sed ui magis quam causa fretus paruam admodum


865. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

accedentes, adeo ab illa natione nummos per spetiem religionis extorserunt, ut nullum auaritiae ac latrocinii genus praetermiserint. Est enim proculdubio neffarius latro, qui de religione lucra sectatur et alienam simplicitatem quaestui habet. Nec equidem haec scriptis inserui, ac si ambigerem siue astu Iani pontificis siue Batheris inconstantia Vuladislauum ab Hungaris in regem acceptum repulsumue Albertum, quippe qui, praeterquam quod ab aliis accepta transcribo, ex sacris literis didici Dei uoluntate ac decreto principatum


866. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

neque reginae indigebat suffragatione, et eius procacitate ac petulantia, quibus illa regem sibi conciliare conabatur, uehementer offendebatur. Nimirum pudore ac modestia, praecipuis mulierum bonis, uiri maxime capiuntur. Accedit huc quod haec mulier, uel si caeterae dotes eam satis commendarent, sterilitate ac paterno genere (satis enim constat Ferdinandum Neapolitanum regem, patrem Beatricis, aut supposititium, aut ex incesto natum fuisse) indigna Vuladislaui coniugio


867. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

quod uulgo bonbardam nominant, ante fossam arcis constituunt, obiecto, ut fit, ualidarum trabium suspenso ac mobili, ut mos Sarmatarum est, pluteo, qui neque emissioni pilae, quae e tormento excuti solet, obstaret, et a missilibus hostium tormentum ipsum protegeret. Dum haec oppugnatio paratur, regina, ut undique ac eodem tempore hostibus metus iniceretur, castellum quod incolae Visegradum uocant, ubi regium diadema asseruatur, mittit oppugnatum, attributo hoc seorsum suo exercitui negotio. Iam reguli animum infregerant res


868. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

nunquam Hungaros ab offitio discessuros tibi est uerendum. Equidem a teneris annis in Coruina aula uersatus, bonis simul et malis meis, Hungarorum mores perdidici. Cuique genti, Vuladislaue, sicuti sua lingua est attributa, ita et proprios mores inesse satis constat. Nec profecto haec morum diuersitas nationibus solum, uerum singulis fere hominibus euenit, atque his etiam, qui iisdem parentibus sunt procreati. Vnde alium alio teneri studio, aliisque uti moribus passim uidemus. Quo fit ut quaedam nationes rectorum humanitate in offitio contineantur, alios non nisi


869. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

mores atque in tuam regiam transmarinum transferas exemplar. Enimuero si me audieris, et ab Hungaris summam inibis gratiam, quippe maxima curarum parte eos liberabis, et te a pestifero contagio reddes conseruatum. Laeto animo haec a rege oratio accepta: itaque quum meritas Iano egisset gratias, affirmauit se eius consilium secuturum. Ianus D. Francisci ordinem amplexus Vuladislauo Volphangum quendam pro praesulatu commendat; rex, illum uerbis suis


870. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

imperium, non minus ab his regendus quam eos recturus sum: nam uel qui armis uincuntur, eos si domare prorsus uolueris, interuallo opus est. Velim igitur te hanc exuere mentem, et quod salua religione fieri potest, hoc statue amicitiae esse tribuendum. Ad haec presul, nihil sane regis oratione ab eo, quod animo destinarat, dimotus, in hanc sententiam respondit: Nihil est, Vuladislaue, in rebus humanis tam exoptandum, modo id sit amicitiae tribuendum, quod tuae gratiae mihi praeferendum censeo. Hoc autem


871. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

quam si uictor pugnando extitisses, domum reportabis, atque non modo a fratre, ab omnibusque Hungaris summam inibis gratiam, sed etiam ab uniuerso Christiano nomine maximam feres laudem, nec demum Hungaris, qui in te iam concitantur, suas persequendi iniurias necessitatem impones. Ad haec Alemanis, qui iam instructi intentique sunt ad ulciscendas iniurias a Matthia Chugniade illatas, Turcisque, communibus omnium Christianorum hostibus, ne quid noui occasione fraeti incipiant, metum inicies. Qui sane, si incoepto non destiteris, fraternum certamen erectis animis


872. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

― inde enim Boëmi ac Poloni originem ducunt ― bona ex parte superarunt. Nam quicquid Illyrici intra Drilonem, Sauum, et Vrpanum amneis iacet, id totum in ditione Turcarum est. Quare, si salubre pati potes consilium, haec arma, quibus bellum Hungaris minaris, in Turcas conuerte. Qua profecto in expeditione fratris quoque ac Hungarorum bona opera es usurus. Satis amice suaserat, ni mens, ira et imperii cupiditate in praeceps data, sanum consilium fuisset auersata. Itaque Alberthus nil


873. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

Ludouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber tertius Maximilianus Austriacus de bello Hungaris inferendo cogitat, militem scribit, Austriae ciuitates in fidem recipit. Dum haec in Hungaria geruntur, Maximilianus Friderici Augusti filius ratus, ut erat, recuperandae Austriae tempus aduenisse, eo quod et Alberthus regnum Hungariae non mediocriter turbauerat, bonamque suarum uirium partem


874. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

ut erat, recuperandae Austriae tempus aduenisse, eo quod et Alberthus regnum Hungariae non mediocriter turbauerat, bonamque suarum uirium partem eo conuertere Hungaros cogebat, et quod ipsi Hungari maximis inter se seditionibus agitati extra regnum posita tueri non poterant. Ad haec ex regni petitione ac repulsae ignominia odio incensus de bello Hungaris inferendo coepit cogitare. Communicato igitur cum amicis consilio, ad quos de magnis rebus referre solebat, ex omnium fere sententia bellum aduersus Hungaros


875. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

auxilia mittenda hortatur. Ad solicitandas Austriae urbeis, ut in fidem Ostricii imperii redirent, clam quosdam summittit, cum immunitate defectionis quoque ad Hungaros impunitatem ciuitatibus, Viannae maxime, quae regionis caput est, polliceri iubet. Desciuerat autem haec urbs ad Matthiam Chugniadem Coruinum, clarissimum omnium post Attilam Hungarorum regum (si necessaria, fame urgente, deditio defectio dicenda sit) cum obsidionis impatientia, tum odio Friderici imperatoris, qui, ut ante dictum est, quum nollet


876. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

priusquam exercitum in Austriam induceret, quo miles in hostem, qui non paruo omnibus accolis terrori paulo ante fuerat, alacrior proficisceretur, hoc modo suos allocutus esse dicitur: Vereor, uiri Alemani, ne cuiquam uestrum haec expeditio, utpote aduersum paulo ante uictores ac potentissimam gentem, temere suscepta uideatur: solet enim etiam ignaui hostis felicitas uictis esse formidolosa. Quapropter edocendos uos esse existimaui Hungaros non sua uirtute, sed, uenia patriae maiestatis dixerim,


877. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

imminuta est, neque Alemanis quicquam uirium accessit, nisi quod illi abutentes uestra discordia, quod quidem aliquando serui in dominos fecere, conantur iugum belli iure a uobis impositum, temere quidem, sed non impune, si uos uiri eritis, excutere. Nec putetis me secus quam haec oratio indicat esse animatum: nam re ipsa mox comprobabo me uerbis, ut quibusdam forsan uidetur, magnificis spem nequaquam simulasse. Posonio enim (quippe eo iam conquisitores a me missi exercitum e Boëmia euocatum contraxerunt) opportune reuertar,


878. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

non modo hostium spes ac nostri opprimendi fiducia uana euadat, sed etiam Hungarorum discordia, qua hostes fraeti in nos impetum faciunt, omnino comprimatur. Nec demum terreat quempiam uestrum, aut natura timidum, aut consilii mei belliue euentus ignarum, haec mea, forte similis fugae, salutaris tamen profectio. Certum habete hoc consilium neccessario captum ingentem Maximiliano metum incussurum, uobisque unicam salutis uiam apertum iri. Nam simul ac me Boëmorum manu succintum


879. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

ac perfidia tument, statim decident, modo uos, ut decet uiros, firmi interim ac interriti steteritis, moxque uidebitis Deo fauente sub reditum meum utrumque hostem, aut turpi fuga, aut magno accaepto incommodo, datisque dignis temeritate poenis, Hungariam relinquentem. Haec quidem Vuladislauus, suo an alieno ingenio composita, incertum, ubi magno ac elato animo praeter omnium spem disseruit, magisque ob ingenitam eius socordiam ac stuporem amicis admirationem insperata peperit oratione quam imminentis periculi dempsit metum ― nempe qui prope mutus, atque


880. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

deditionem, molli primum oratione pelliceret, oppugnationem deinde atque ea tandem, quae captae urbes iure belli pati solent, ni ocius imperio obtemperent, Budenses passuros denunciaret, diceretque se uerum esse Hungarorum regem, atque a Deo constitutum. Ad haec addit (nam hostium res aduersas facile quisque ad suam trahit felicitatem) se haudquaquam potuisse tanta aduersum paulo ante uictores agere, nisi Deus sibi regnum Hungariae dudum destinasset. Caduceatori principes Hungari respondent sibi haud esse integrum Budam Maximiliano


881. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

esse affirmant. Proinde desistat Maximilianus, inquiunt, eiusmodi minis Hungaros, Martiam gentem, territare, qui pro fide sua et regis salute ac gloria, si ita usu uenerit, ultima essent subituri, neque unquam permissuri regem aliquid suis rebus deperdere. Adiecit ad haec quidam procerum, superbiae Alemanicae infensus, nec ignauiae eorum ignarus, uerba et feroci Hungarorum ingenio et postulatis Alemani insolentibus congruentia: non debere Maximilianum in Flamengorum delitiis enutritum (ita Morinos uulgo appellant) Vesprimio ac Alba Regia


882. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

uirtutis beneficio assequimur, ita interdum nullo nostro merito, sed insperato quodam euentu incidimus in infamiam. Ioannes Dalmata, sculptor illustris, regia munificentia eluditur. Erat in Hungaria, quo tempore haec gerebantur, Ioannes Dalmata, illustris sua aetate scalptor. Hunc rex Matthias Coruinus, quum ei, ex quibusdam eximiis operibus iussu ipsius factis, multum auri deberet, castello quodam ad Sauum amnem posito, una cum agro satis lato,


883. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

Rasciani fortitudo et audacia. Albertus uero Hungaros ad se, uelut ad regem in Pestanis comitiis dictum populique clamoribus fere confirmatum, transituros existimans, lacessere hostem nolebat. In quam quidem opinionem ubi frustra se coniectum animaduertit, ad haec suorum paucitati diffisus, sub ipsum pene concursum uelamento, quod inducias prae se ferret, de more sublato, utroque exercitu uehementer admirante, inermis ad fratrem accessit, haud sane tam sua causa quam fraterno confisus ingenio, utpote ad pacem et concordiam promptissimo. Itaque, ut sunt


884. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

in se concitaret. Quin etiam desineret Hungarorum iudicio ac studiis impedimento esse, caueretque, ne eorum libertati in constituendo rege moram frustra afferendo suam labefactaret libertatem, nec putaret ui agendum esse cum Hungaris, quippe qui peruicacibus maxime obluctari solent. Ad haec non sineret suis irritis conatibus Turcas, communes Christianorum hostes, crescere. Hoc demum exploratum haberet Hungaros regem consensu omnium creatum confirmatumque imperio nunquam abdicaturos. Alberthus hac obiurgatione, tametsi infestior quam antea fuerat, esset


885. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

Porro hic lacus magnitudine sua et natura aquae, piscibusque, quos suauissimi diuersique ab aliis fert saporis, est memorabilis. Nam quum, quod in tota Hungaria humoris est, per hyemem gelu astringatur, haec sola aqua raro admodum congelascens, continuis ferme anni temporibus pisces subministrat. Campi ei adiacentes sicut frugibus sunt foecundi, ita et colles ripis eius imminentes gignendis uuis huberrimi, caeterisque uarii generis


886. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

qui ita Turcarum contunderet ferociam, atque ab incursionibus eos deterreret. Alemani, postea quam cognouerunt neque stipendium, neque ullum aliud auxilii genus a Maximiliano mitti obsessis, ingentemque hostium exercitum Albae circumfusum animaduertunt, longa ad haec obsidione famem etiam pertimescendam esse censerent, ultro colloquium petunt Hungarorum, ad id neccessario recurrentes, quod paulo ante inani spe inflati contempserant. Itaque pacti, ut cum armis et caeteris suis rebus, ex Alemania scilicet exportatis, non autem quas in


887. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

Exulibus Hungaris, qui apud se essent, reditus in patriam permittendus, bonaque restituenda. Postremo, ne quid insolentiae deesset, petit ut, si rex Vuladislauus nullis post se liberis relictis e uita cessisset, Hungari alium regem praeter se substituendi ius non haberent. Haec Maximiliani plena temeritatis ac inconsultae arrogantiae uerba, ne dicam deliramenta, tametsi legati uix risum comprimentes audiuere, utpote satis certi eum, etiam cum Albertho et omnibus fere uicinis gentibus coniunctum, Hungaris bello haud quaquam parem fore, ut paulo ante dixi,


888. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

misit. Totidem Strigoniensis pontifex; Colociensis ducentos galeatos, additis centum leuis armaturae, Agrianus quadringentos. Parem fere numerum Transiluanus, Vaciensis circiter centum. Sigismundus Chanzares, Quinque Ecclesiarum praesul, paucissimos dedit, tametsi eo tempore, quo haec gerebantur, praeter maximas praesulatus sui opes, adeo pecunia abundauerit, ut iustum exercitum suo sumptu alere potuerit. Verum quum esset genere Alemanus, specie quidem reipublicae Hungaricae studebat, caeterum animo Alemanis erat deditus. Quare pacato mox regno


889. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

inimicorum instinctu a rege mulctatus est. Satis enim constat ei erepta tunc fuisse ducenta et octuaginta millia nummum aureorum, quam quidem summam, quoad usque persolueret, in custodia est habitus. Vnde autem tantam uim pecuniae hic sacerdos habuerit, et ipse miror, nec dubito, si quis haec legerit, non modo miraturum, sed etiam me haud satis explorata scripsisse existimaturum. Attamen ita se rem habere certum est: nam praeterquam, quod ex commodis sacerdotii uiginti fere millia nummum aureorum annua percipiebat, ex quibus maiorem partem singulis


890. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

quae ex his opulentiora erant loca, eo tempore haud fere ab legitimis administrabantur rectoribus, sed ab his, qui pecuniae duntaxat student, obtinebantur. Ad auxilia militaria etiam clerus Hungariae regi cur et unde teneatur. Haec quidem auxilia sacerdotes antiquo debita instituto ad bellum contra Polonos misere. Ad haec autem munia iccirco legibus adstricti sunt, eo quod praedia et commoda regni Hungariae a diuo Stephano, quem primum regem ab Hungaris appellatum


891. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

ab his, qui pecuniae duntaxat student, obtinebantur. Ad auxilia militaria etiam clerus Hungariae regi cur et unde teneatur. Haec quidem auxilia sacerdotes antiquo debita instituto ad bellum contra Polonos misere. Ad haec autem munia iccirco legibus adstricti sunt, eo quod praedia et commoda regni Hungariae a diuo Stephano, quem primum regem ab Hungaris appellatum supra demonstrauimus, trifariam fere diuisa sunt. Quorum unam partem, et eam quidem potiorem, sacerdotes


892. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

Stephano, quem primum regem ab Hungaris appellatum supra demonstrauimus, trifariam fere diuisa sunt. Quorum unam partem, et eam quidem potiorem, sacerdotes administrant, aliam nobilitas possidet, tertiam, una cum publicis uectigalibus ac colonorum tributis, rex ipse obtinet. Haec enim regibus et ad pacis ornamenta et ad belli subsidia tribui neccesse est. Atque quum totum regnum ex duobus et septuaginta conuentibus seu ciuitatibus, ut supra dictum est, constet, omnes in quatuordecim dioceses distributae sunt, quibus singulis suus praeest pontifex. Qui sane


893. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

refectis ex itinere militibus, per triduum leuibus certaminibus suorum ac hostium animos periclitatus est, copias deinde in aciem eduxit, hoc modo prius suos adhortatus: Quantum detrimenti, comilitones, regi nostro regnoque Hungariae, Alberthi iniquitas atque haec tam improba regnandi intulerit spes, non est neccesse me uobis iam proelio instante narrare, quum pręsertim neminem uestrum ea fugiant, quae uniuersam fere Europam fama peruasere. Quis enim ambigat, quicquid damni, quicquid ignominiae post regis Matthiae obitum huic regno infixum


894. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

accersitum in regnum collocastis, uos educastis, uos felicibus auspiciis in Hungariam misistis. Atque iccirco non Hungarorum magis quam uestrę gloriae adscribetur, si hodie profligatus hostis uiolati federis ac impietatis suae in fratrem meritas dederit poenas. Haec ubi furens ira apud suos dixit palatinus, animaduertissetque non modo Hungaros, sed etiam Boëmos ea accensos oratione, aciem e uestigio instruxit. Boëmorum equitum praefectum Ianum Chugbitium in dextero locat cornu, Stephanum Botherem cum leui armatura sinistrum


895. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

in patriam reuerti non tentata eius belli fortuna, quod ipse ultro intulisset. Alberthi ad suos oratio. Itaque prius quam praelium committeretur, huiuscemodi uerba apud suos fecisse dicitur: Etsi, milites, haec terra, quam nunc Hungariam dicunt, natura ipsa, quę quidem singulis fere gentibus suas atribuit regiones, antiqua nostrae nationis patria est ― Hungari nempe, ignobilis gens Scythiae Asiaticae, depulsis olim partim Dacis, partim Pannoniis atque Illyricis,


896. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

sinite, uiri Poloni, Italae mulierculae astu iudicium Hungaricę euerti nobilitatis, et turpissimam largitionem atque ambitum, omnium fontem corruptionum, publicis praeualere decretis. Si uicerimus, opulentissimi regni fortunae praemium uictoriae erunt. Haec est enim illa regio, fortissimi uiri, quam mediam Danubius, tot fluuiorum confluxu incolis percommodus, intersecat, quaeque uniuersi pene orbis felicitatem complectitur. Est enim optimis feracissima fructibus, uinetis ― quae profecto nostris regionibus coeli intemperie natura omnino


897. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

― et quorum fructu nihil suauius, speciosissima equis, et caetero omnis prope generis pecore affatim abundans, auri atque argenti, multorumque praeterea metallorum ditissima, omnibus denique rebus, quae non modo ad uitae usum spectant, sed et luxum possint ministrare instructissima. Haec itaque praemia nos, milites, si uictores fuerimus, manent. Sin autem pulsi terga hosti dederimus, effugium in hostili terra nusquam patebit. Spes reliqua salutis, si praelio cesserimus, nulla est futura. Quae enim uenia sperari potest ab hoste iniuria lacessito, et eo natura ipsa crudelissimo?


898. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

parte non sit particeps, felicemque sibi huius regni administrationem uestra beneuolentia demandatam fore arbitratur tali ciuium suorum uoluntate. Quid enim amplius cuilibet imperio contingere potest quam ciuium animi uno consensu communis boni studiosi? Nimirum haec sola res imperia et firma facit et magnopere auget. Sed nec tali studio, uiri fortissimi, a uobis rex uincitur, quin immo amore publicae utilitatis ita flagrat, ut nullum bellum pro ea, nullos labores, nulla pericula, nec ipsam denique famae ac gloriae iacturam, quam sane quisque


899. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

factum est, tametsi id pro non adiecto foederi Hungari haberent, propterea quod iusiurandum pactioque praesentis senatus Hungarici insequentium quoque optimatum fidem in creando rege ― ut plerique Hungarorum, parum recte, ut arbitror, censent ― haud solet obstringere. Haec quidem mortuo Matthia Chugniade, quem Coruinum appellatum esse diximus, duobus annis ― tot enim ab eius morte usque ad pacem cum Albertho ac Maximiliano factam intercessere ― in Hungaria gesta sunt.


900. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

dignitate exaequari uoluisset, auctoritatem ex dimidia parte deperditurum. Hoc consilio a rege comprobato spargitur ex composito fama regem uniuersis regionum ac locorum praepositis collegas additurum, idque quibusdam in locis extemplo effectum est, ne scilicet Stephanus Bother haec in se potissimum a rege excogitata esse suspicaretur. Thomas igitur Stephanum regio decreto haud mediocriter commotum adit, blando alloquitur sermone, aegrum animi ficta consolatur oratione. Demum homini, utpote amicum simulans, persuadet, uti mallet sese praefectura ad tempus abdicare


901. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

apud regem aetatem acturum. Stephanus deposita praefectura ubi tandem resciuit Thomae fraudem, unius, ut fit, culpa omnibus sacerdotibus coepit succensere, iniuriam ferre aegerrime, atque de lege in sacerdotes, quo dictum est modo, ferenda consilia uolutare. Vuladislauus, quum haec palam in uulgus ferrentur, consilio magis quam ui, utpote nondum in regno stabilitus, agendum censuit. Itaque et ipse ad consilium uocatus, quo scilicet senatus consulta simul honestiora uiderentur, simul regis praesentia, quasi auctoritate eius interposita, rata forent, ire quidem per se


902. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

satis intelligens nihil magis quam ocium noua humanis mentibus consilia subicere, paucis interiectis diebus edixit, uti omnes principes profani, pariterque religione sacri, Budam conuenirent. Atque ne haec concilii indictio cuiquam suspecta foret, sparsit in uulgus se de expeditione in Turcas suscipienda in conuentu nobilitatis consulturum, tametsi, ut rei quoque exitus ostendit, eo duntaxat praetextu dilatio et mora sanandis Hungarorum mentibus sit quaesita, propterea quod, quum esset


903. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam arbitrantur, ereptae per fraudem praefecturae, nihil noui tunc in sacerdotes decretum est. Nam quum multos dies in conuentu per speciem uerae expeditionis agitatum esset, quonam modo arma in Turcas moueri possent, ut scilicet nobilitatis animi a nouo consilio abducerentur, tandem haec simulata expeditio omnium consensu delata est, quoad totum regnum singulas recognoscendo regiones rex perlustraret, ut scilicet uirium peritior suarum cum potentissimo hoste arma conferret.


904. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

non modo tributariam fecit, sed etiam in Turcaicam seruitutem pene redegit. Cumque usu uenire solet, ut qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem et ipse superetur, nec multo peius uictori quam uicto accidat. Atqui haec seruitus quamquam Rhacusanorum animos infregit, attamen quantum a dignitate dempsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in omnibus publicis actionibus metum inde in consilio habent, ac


905. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

caedem effugerant, et quia uisi sunt uix pręlio commisso terga hosti uertisse, et quia, quod imprimis odium accendit, ea strage nobilitas Choruatica fere deleta est, agri uero abacto pecore una cum agricultoribus paene deserti. Maxime autem haec clades trium clarissimorum uirorum casu insignis fuit, morte Ioannis Fregepanis Zethinensium principis, Georgii Vulatcouii nobilis adolescentis e Narisio agro oriundi interitu, captiuitate ipsius praefecti. E quibus Ioannes Fregepanis, animaduertens equos suos (quod sane


906. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

pecunia domino soluta redemit, Rhacusamque secum adduxit. Vbi quum Turcae praecium, quo mercatori satisfacerent, non inuenirent, petunt ad suos dimitti, affirmantes iureiurando se ad certam diem pecuniam allaturos. Oblatis igitur dextris, pignore fidei praecipuo, domum abeunt. Ipse ni haec uidissem, referenti fidem forsan haud quaquam haberem: Turcae ad praestitutam diem reuersi non solum debitam pecuniam non abnegarunt, sed etiam mercatori cumulate satis fecerunt. Quorum alter, quum ex parte non esset soluendo, sese mercatori, ne fidem falleret, ultro in


907. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

ex impudenter conficta sponsaliorum causa, Vuladislauum regem defert Pontifici. Hac coniuratione hunc in modum compressa, perturbationis quoque, quam his scriptis memoriae prodidimus, iam fere exitus fuisset, ni Beatricis reginae importunae obstitissent nuptiae. Haec enim foemina, decoris ad matronam spectantis penitus oblita, nulla etiam primi coniugis inclyti regis Matthiae Coruini generisque clarissimi habita ratione ― fuit enim Ferdinandi, Neapolitani regis, uiri in administrando regno longe omnium praestantissimi filia ― ad hoc immemor


908. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 105 | Paragraph | SubSect | Section]

eam filiam habebat, opilionis uoluntati statim assentitur. Verum quum non explorato prius puellae animo res perfici nequiret, mater ad se filiam uocat, indicatque ei quem admodum esset a patre opilioni desponsata. Puella, utpote cuius animus Rhacusano dudum addictus erat, statim ubi haec audiuit obortis lachrymis coepit capillos genasque unguibus lacerare, seque alterius uiri sponsam esse asseuerare. Parentes puellae, rati dandum esse puellari spatium perturbationi, haud asperius filia obiurgata opilionem dimittunt, inito cum eo consilio, ut puellam nactus rei agendae


909. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

suorum aliquando remittendum, atque etiam possessis decedendum ― qui beneficio prouocatus remuneratione in quempiam utitur, is quidem grati solummodo hominis sibi nomen adsciscit, at qui ultro confert commoda, is demum beneficus ac liberalis merito ab omnibus appellatur. Haec enim uirtus diuinae imitatrix naturae nihil sua causa agit, sed eius gratia, in quem suo duntaxat delectata officio utitur beneficentia. Atqui haud ab re tua futurum est, Vuladislaue, si Alberthus cognouerit non magis senatus sui studio quam tua uoluntate regnum


910. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

suspitio tolli potest, ubi aliquando inter reges maxime offensa intercessit. Caeterum Alberthus uictoria recenti elatus ― bis enim post acceptum regnum cum Thataris (gens Scytharum est Tauricae Cherroneso accola) praelio comisso prospere pugnauerat ― iam in Moldouiam, qua haec regio Rhoxolanos attingit, cum ingentibus copiis ingressus erat, per speciem quidem bellum confestim cum Turcis gesturus, re uero Getas, quos Moldouios uocant, imperio suo adiuncturus, quibus scilicet in ditionem redactis de proximo bellum Turcis inferret. Sed nihil diu


911. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

― Moncastrum alterum, alterum Celias incolae uocant ― utrumque autem in Getico agro ipsius Istri ripis impositum est. Igitur Alberthus, ut dictum est, simulans amicum se Getis esse, atque aduersus Turcas propugnatorem defensoremque futurum, pollicitus erat, ante quam quicquam rei gereret, haec castella oppugnatum ire, recaeptaque Moldouiis restituere. Sed quum animo proposuisset, prius quam Turcas aggrederetur, Moldouiam in potestatem redigere, quo, praeter quam quod Geticae fidei parum credendum putabat ― differunt


912. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

mihi parent, licet et ipsi tibi sint deditissimi, malunt tamen uoluntario officio pacem a Polonis redimere quam bello uicti iugum accipere, atque imperium pati. Scito autem Alberthum haud ea spe in nos impetum fecisse, quo scilicet abactis duntaxat nostris pecoribus ― haec enim iniuria solum praeter libertatem nobis ab externo hoste inferri potest ― ad suas sedes reddita nobis pace reuertatur. Etenim nobis exploratum est illum tanta animo concepisse, quanta quiuis maximi animi atque imperii rex concupiscere


913. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

mea feceris, si precibus meis admissis confestim dederis operam, ut quam primum sciant Romani ritus Christiani te non modo inuictum, sed ne leui quidem iniuriae esse opportunum. Quo facto et mihi, tutelę tuae commisso, e dignitate tua consultum erit, et imperio tuo maxime cauebis. Haec Geta, secutus sane consilium nec Christiano homini satis honestum, nec imperio suo in posterum satis tutum. Nam ut apud Dalmatas in prouerbio est: quodcunque solum Turcae equorum suorum ungulis contigerint, illud de caetero ne uernis quidem imbribus reuirescere aut herbis


914. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

Salentinis paucis ante mensibus Mechmethis Magni auspiciis expugnarat, atroxque regi Neapolitano Ferdinando bellum conflauerat. Bis itaque comisso praelio Gemius tandem profligatur, fugaque in Cariam, mox Alicarnassum delatus est. Inde tuto accessu impetrato Rhodum sese recepit. Insula haec Liciae adiacet, urbemque nobilem eodem nomine uocitatam habet. Eam sacerdotes, qui et equites Rhodii dicuntur, imperio obtinent. Diuum Ioannem, eum quem nostri Baptistam nuncupant, patronum habent, ac tanquam tutelarem Deum colunt, cuius et imaginem in


915. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

pecorum obrui? Quo cessit ille animus, uiri Turcae, quo transmisso Hellesponto Europae imperium concupistis? An iccirco hucusque progressi sumus, ut Bulgaricae genti, nostra ignominia, decus et gloria paretur? Non haec ducum adhortatio modo, sed etiam, ut saepe fit, salutis desperatio pectora Turcarum accendit. Itaque resumptis animis multo acriorem priore pugnam redintegrant, et sese iterato clamore in hostem inferunt. Quod ubi uidit


916. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

eius sepulto, dederunt. Mechmetes I rex, post hunc Hysladimirus, Amurathes tandem II regnat, quo mortuo Mechmeti II regnum cessit, qui Constantinopolim aliasque plurimas in suam potestatem redegit. Postridie eius diei, quo haec gesta sunt, Bazethis filium absentem, Mehmetem Primum, qui eo tempore Prusae erat, omnium consensu regem dicunt, constituto prius praefecto, qui per absentiam regis exercitui praeesset, et regiam in eos haberet potestatem, atque interim de controuersiis inter eos exortis


917. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

ad gloriam augendam maiorum nobilitatem nemo desiderat. Hospitalitatem adeo sanctam habent, ut cum quo semel cibum sumpsere, eum uel hostem factum atque in acie occurrentem uiolare nefas putent, existimantes etiam in quolibet dissidio ius amicitiae haud esse spernendum. Ad haec fidem plerique et ius iurandum tanti faciunt, quanti non modo fortunas omnes, sed et ipsam uitam. Fama satis constans est raro unquam Turcam inuentum esse, qui amotis etiam arbitris, atque sub nullo scripto, sibi creditam abnegaret pecuniam, et qui id sceleris commiserit, eum


918. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

sit, quam qua pater filium in regni maxime spem genitum possit afficere, et quod libido magis Mechmethis Angeli quam matrimonium uiolatum esse uidebatur, quia cum singuli Turcarum plures habeant uxores, nullam fere pro iusta ac legitima obtinent. Vbi haec res ad regem ab his delata est, qui Mechmethi Angelo gloriam ac tantam fortunam, ut fere fit in regum aulis, inuidebant, ceterisque indiciis deprehensa, rex domestico simul moerore, simul satrapis scelere permotus, ei mortem, multis ante quam inferret diebus, propalam minatus


919. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

inferret diebus, propalam minatus est. Amici, quos regis animus in Mechmethem Angelum haud latebat, lachrymantes subinde orare, suadere, ut imminentem pestem fuga euitaret, seseque uiae comites, quacunque pergeret, libenti animo offerre, periculum suum consilio adicientes. Ad haec satrapes, Immortales , inquit, uobis gratias habeo amici, quod mei magis quam uestri memores fortunam meam ruentem, non secus ac stantem incredibili fide prosequimini. Sed meum non est turpem transfugae una uobiscum subire notam, et amicorum charissimis tanti


920. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

fluminibus atque paludibus transitis, montibus asperrimis superatis, et quod his non minus graue est, uastis terribili solitudine campis peragratis, regnum Alberthi prope confecti itinere commeatusque inopia attigimus. Quid uero ibi tuis auspiciis gesserimus, quantumue tibi gloriae fructusque haec expeditio pepererit, uelim ipse per te me tacente reputes, ne ea parum prudenter iactare uideamur, quae sane tuae magis fortunae quam nostrę uirtuti tribui debent. Ea nimirum conditione omnes tuos natura in lucem aedidit, ut quicquid decoris uirtute sua, industria, uigiliis, labore parare


921. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

me, ut ita dicam, iam segetibus maturis, ab eo deturbet agro, in quem uacuum primus ipse ueni, quem antehac intactum meo proscidi aratro, in quem denique semina manu propria ieci. Vnde licet, quicquid rex constituerit, exequendum sit ― regi enim perinde ac Deo parendum est ― si haec mihi optio tua benignitate daretur, malim nutu tuo uitam mihi eripi quam aduersariorum obtrectatione ea prouincia immerito spoliari. Quam sane tua fretus fortuna ita euastaui, ita attriui, ut iam nihil magis quam te Turcarumque arma illa gens extimescat. Postea


922. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

inuidiae simul et suspitioni esse coepissent, productis falsis testibus contemptae Machomethanae religionis (quod quidem apud Turcas capitale habetur) accusatus est, atque in carcerem coniectus. Sed, quia talem uirum occidere inconsulto rege ueritus, praetor, ad quem haec cognitio spectabat, quid facto opus esset consulit regem. Bazethes, alioqui rex iustissimus, diuitis rei, ut quidam credidere, auro religionis praetextu potiri cupiens, mandat praetori uti re diligenter inquisita, si Mauerdinus sceleris conuictus fuerit, lege in eum uteretur, ni spreta


923. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

uirtutes, tum propter hoc maxime laudibus effertur, quod nunquam ullis testibus in caput cuiusquam suae ditionis hominis credendum esse censebat, cuius maxime spectata esset integritas. Propterea quod falsi testes, cuius quidem generis hominibus haec corruptissima ętas maxime abundat, facile precio parari possunt. Num credis, prudentissime praetor, accusatorem meum hos difficulter inuenisse, qui nullo periurii respectu in meum testantur caput? Certe paruo conducti sunt precio, et si uerum uis audire, ipsi sese accusatori


924. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

bona quam propriam amplecti salutem. Si fortunae meae magnitudine forte sua uobis suspectae petuntur, auferte eas, libens his cedo, sit in tuto religio, et quam Christo debeo fides. Nec putetis me, cui sane iam ingrauescente aetate fatum lege naturae diutius differri nequit, mortis metu haec dicere, quae quidem Christiano uiro longe felicior quam ipsa uita est, praesertim ei, qui ne a uera desciscat religione occumbit, sed uestrae dumtaxat aestimationis, et gloriae causa. Nam damnatione mea procul dubio perpetuam subituri estis labem,


925. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

ex suis, partim ex amicorum militibus ac clientibus coacto, hostium fines ingressus agros late populatus est, nihilque crudelitatis in hosteis, quos casus obtulit, praetermissum, non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pepercit. Caeterum haec Turcarum in Milonem fraus haud mediocrem regi Wladislauo conflauit inuidiam, posteaquam res et uulgi rumore, ut fit, et ipsius Milonis querelis per Hungariam dissipata est. Fremebant passim plebs principesque, uoces regia indignae maiestate audiebantur, quippe iam


926. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

populationes, spolia, raptus exerceant, nihil tuti arma deponentibus relinquant, quippe queis nihil ueri, nihil sancti, nulla prorsus iurisiurandi religio inesset. Haec aut his similia, prout dolor animi iratis uerba suppeditabat, ab Hungaris tum in Vuladislauum, tum in Turcas merito iactabantur. Nam sicut Turcae priuatim fidem egregie colunt, ita ubi publica affulsit utilitas, omne ius fasque prae ea contemnitur. Tantum


927. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

ad defectionem deesse. Habebant autem in potestate Veneti praeter quaedam ignobilia in Illyrico oppida Naupliam, Methonem, et Coronem in Peloponeso, in Aetolia Naupactum, Corciram quoque insulam Epeiro adiacentem. Ad haec accedebat suspicio aduersus ipsos Venetos nuper exorta: audiuerat enim Bazethes eos cum Gallis pace facta nouum foedus percussisse, atque Lodouici Sfortiae odio, per quem sane stetit, ne Veneti Pisis (ea est Ethruriae urbs) potirentur, Lodouicum Genebium seu Aurelianensem, Francorum


928. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

non autem intulisse uideri uolebat. Nam Turcae semper fraudi honestatem praetexunt, simulationeque omnes fere mortales superant. Caeterum Achimathes Cossicius (et ipse enim colloquio intererat) cognito regis animo ad oratorem conuersus, Quae est , inquit, haec insolentia, Veneti, a rege omnium maximo suarum actionum ac consiliorum rationes exquirere, quum uobis satius sit uel quacunque conditione pacem cum Bazethe habere, modo liceat uobis mercaturam uestram exercere, quam ei nequicquam, et cum maximo uestro obluctari detrimento? Nam si ei


929. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

expectabat. Itaque Bazethes designato classis praefecto Thaude Cossicio imperauit naues soluere, atque Hellesponto educi, Euboiamque, inde in sinum Saronicum contendere. Constabat autem haec classis ex centum triremibus, centum et quadraginta dierotis, additis quinquaginta uarii generis turritis nauibus, quas inter rarae una magnitudinis erat, utpote quatuor millium amphorarum capax. In hanc praeter commeatum, ingentem


930. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

praecipitare. Cyparissius portus a Turcis capitur; Massiliensis classis se Venetae coniungit; Gallicus praefectus Grimano Veneto suam ignauiam exprobrat. Dum haec geruntur, reliqua Turcarum classis Cyparissium absque ullo tumultu coepit portum (abest a Methone duodecim millia passuum, Iuncum uulgo dicunt). Veneti quoque Turcas ex tuto insecuti, pone insulam, cuius obiectu portus, in quem hostes sese receperant, efficitur, trium millium passuum


931. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

quosdam occidere, aliquot etiam uiuos coepere. Albanesiorum origo, lingua et sedes exponuntur; Turcae horrenda fame uexantur. Haec natio ualde bellicosa est, a Scodra et Olchinio, Dalmatiae oppidis, in orientem porrecta Macedoniae, Epiri et Graecie montana incolit, lingua neque Greca neque Illyrica utitur, quamuis ex utroque sermone quaedam accepta,


932. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

tum ne coeptum interrumperet iter, tum fame, ut dictum est, urgente, coniectos in fugam hostes nequaquam est persecutus. Ferrandinus Venetorum ope Gallos Neapolitano regno exuit; Carolus Gallorum rex obit. Dum haec geruntur Ferrandinus, nepos senioris Ferrandi, reuocantibus eum Neapolitanis, qui iam simul sua leuitate ― est enim solemne Neapolitani regni principibus praesentis regis impatientia nouis rebus studere,


933. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc consilio tantum facinus Alexandro Sexto Romano pontifice annuente admisisse, ne scilicet a Francorum regno Armoricae ciuitates, quas gentes nunc Brithones uocant, ad imperium et ius Annae, uxoris Caroli, spectantes deficerent, si illa alium uirum sibi matrimonio adiungeret. Haec enim mulier nulla in domo paterna uirili sobole superstite Brithonum regionem hereditario iure obtinebat. Nec mirum si tales nuptiae ab Alexandro Sexto Romano pontifice permissae sunt, quum et ipse Alexander filiam suam ex quadam adultera susceptam, atque cum principe


934. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

maritimisque Graeciae ac Illyrici locis, ad quae ex Apulia et Calabria breuis transitus esset, caederent, ut scilicet Gallorum rex, si forte subacto Neapolitano regno uellet traicere in Graeciam, Turcarum praesidiis per illius orae loca dispositis facilius ab aditu arceretur; ad haec, quo Turcae nacti aliquando Italicae expeditionis opportunitatem commodius ac tutius ad occupandam Italiam copias traducerent, nullo hostili loco in Graecia, Macedonia atque Illyria relicto. Etenim praeterquam quod haec gens proferendis


935. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

ab aditu arceretur; ad haec, quo Turcae nacti aliquando Italicae expeditionis opportunitatem commodius ac tutius ad occupandam Italiam copias traducerent, nullo hostili loco in Graecia, Macedonia atque Illyria relicto. Etenim praeterquam quod haec gens proferendis imperii finibus semper studet, malebat cum Gallis in Italia quam in Graecia rem gerere, propterea quod in aliena terra et uictoriam gloriosiorem esse, et uinci minus periculosum censebat, ubi scilicet uicti non regionis, sed militum detrimentum essent accepturi. Et


936. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

Crimano inuidiam moueret, quocum sane non sine publico detrimento priuatam habebat simultatem, tum ne inbellem inglorius gereret magistratum, atque eo magis ut hostibus, apud quos Veneti contemptui erant, ostenderet se quoque armatos esse atque ad uim inferendam haud imparatos. Iacet haec insula in Ionio mari, fauces Rhii uno latere prospectans, hinc ab Acarnania, inde a Peloponeso pari fere spatio submota: trecenta enim circiter et uiginti stadia ab utroque distat litore. Circuitu patet centum et quadraginta millia passuum,


937. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

Veneti mercatorum ritu solo lucro, ut alio loco diximus, omnia metiuntur, nec animaduertunt, rei bellicae prorsus ignari, etiam peritissimis militiae ducibus, nedum e mercaturae officina ad regendum exercitum assumptis, haud semper in bello euentus respondere. Praeter haec nihil ferme dignum memoratu a Turcis Venetisque per hyemem actum, nisi quod Turcae ad Sasonem insulam, quae ab Orico octo fere millia passuum abest, non minore astu quam audacia Istricam triremem expugnatam, tribus Venetis longis nauibus prope inspectantibus, Aulonem auexerunt. Allatum


938. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

se conuolutis rapido amnis cursu arenis, simul et marinis fluctibus ad ostium actis arenaeque effluenti occurentibus os amnis exaggeretur, nec fit nauibus peruium, nisi quum unda ad summas excreuit ripas. Ad haec accedebat Turcis ad Aulonem alia quoque haud minor his difficultas, quae eos quominus e flumine exirent, seque cum suis coniungerent prohibebat, propterea quod Veneti, ut est ea gens ad occurendum consiliis hostium solers, obiectis sex partim onerariis, partim longis nauibus ostio


939. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

in fossam erant, egerere, nihil, quod defensioni opportunum uidebatur, omittere, sese mutuis adhortationibus excitare suis satis uiribus confidere, nec tamen diuinam opem non implorare; interdum, ut fit, ingeniorum leuitate probra etiam in hostem iacere. Dum haec aguntur, nouus Venetae classis imperator, Benedictus Pisauriensis, in Trauisani suffectus locum, ad Strophades insulas cum omnibus nauibus rei exitum opperiebatur. Itaque ueritus ne, si oppidum terra simul et mari, ut accidit, oppugnari coeptum esset, manus


940. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

copiae Christianos, qui intra oppidum erant, numero longe superarent, tamen haud quaquam plures hostium urbem oppugnare poterant, quam Christianorum defendere, et quemadmodum illi abunde superante multitudine, ita et isti suppetiis aucti fessis ac sauciis integros substituere poterant. Sed haec quoque, ut plaeraque, dictu quam re faciliora. Quibus Methonem proficisci imperatum erat, eo enixius dicto paruerunt, propterea quod, quum urbem satis omnibus rebus ad /202/ repugnandum hosti instructam expugnatum iri haud arbitrarentur, non modo tuto in eam se ituros


941. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

erat ditione. Hoc autem bello exorto eius oppidi ciues Turcarum auersati tyrannidem sese Venetis tradiderunt, quum Christianorum classe ac maritimis auxiliis fraeti, tum insita Albanesiis temeritate atque in Turcas odio. Porro haec loca licet Illyricae sint regionis, tamen magna ex parte ab his, quos uulgo Albanesios uocant, incoluntur. Veneti permunito Lysso praesidioque firmato statuunt a Cathareno atque Antibarensi agro,


942. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

firmato statuunt a Cathareno atque Antibarensi agro, honoratioribus sociis magis consulentes, praedones Turcas eo auertere. His enim maxime ciuitatibus Turcae Scodra excurrentes agrosque uastantes permolesti erant. Itaque quum haec cura intentos Venetorum animos haberet, Albanesios, qui eum tractum incolebant, Lyssi defectione haud parum erectos sibi conciliant. Verum dux rei incipiendae idoneus deerat, qui profecto, si minus opibus rem eorum iuuare


943. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

ex parte stipendium militibus suppeditabant neruique Venetae rei constabant, per bellum magnopere impediebantur, quae res opes etiam illorum uehementer attriuerat, nec ullis fere Christianorum regum auxiliis, praeterquam solo nomine ac fama Hungaricae magnitudinis adiuuabantur. Ad haec cura Italicarum rerum ipsos a Turcis auertebat. Iam enim Lodouicus Aureliensis Duodecimus, Francorum rex, Italia Circumpadana atque Mediolanensi imperio occupato, diuiserat cum Ferdinando Hispano rege, ut supra diximus, regnum Neapolitanum, eiecto inde Friderico, Alfonsi


944. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

fugientes auecturae, paratae erant, quum Veneti, nullo socialis fidei respectu ― erant enim cum Gallo rege tunc foedere iuncti ― aduersus Francos clam mittunt nauibus ad Consaluum cum commeatu ac stipendio sexingentos circiter Heluetios milites, quos haec aetas Suizaros appellat, rati Venetae reipublicae haud expedire Gallos ad Mediolanense imperium Neapolitanum regnum sibi adiungere. Consaluus hoc auxilio a Venetis adiutus, abiecto fugae consilio, coepit crebris ex oppido eruptionibus Gallos in dies magis magisque uexare, nec


945. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

Quum hic rerum status ad Lyrim esset, Franciscus Gonzaga, marchio Mantuanus, iussu Galli regis ad exercitum uenit. Quem quum inuenisset soluto imperio inertem, imbecillem, commeatus ac omnium rerum necessariarum inopia laborantem, licentia ac lasciuia corruptum, ad haec graui ualetudine tentatum, eo quod castra sicut nulla munitione tuta erant, ita nec in loco salubri inscitia ac negligentia ducum posita, conuocatis principibus acerba eos oratione increpuit. Galli praeterquam quod externi hominis imperium insita genti superbia aspernabantur,


946. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

dimidiam eius partem iure prioris foederis obtineret, alteram partem dotis nomine ita possideret, ut singulis annis quinquaginta millia nummum aureorum regi Francorum penderet. Adiecta insuper haec conditio est, ut, si ex hoc matrimonio filius susceptus esset, totum regnum Neapolitanum illi cederet. Sin autem rex Hispanus nihil liberorum ex hoc connubio relinquens decessisset, ad regnum ipsum nihil obstante priore foedere Francorum rex perueniret. Pace, quo diximus modo, inter


947. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

spectabat, ploratibus ac lamentis sonabat. Illustres constuprabantur foeminae, uirgines, pueri ingenui rapiebantur, cuncta cruore, fuga, libidine, auaritia, omni denique scelerum genere foeda erant. Cumque aliquot annis haec pestis atque immanis bellua ita grassata esset, seque apud omnes fere gentes scelerum magnitudine insignem fecisset, nec sumptui rapinae sufficerent (erat enim cum aliarum rerum, tum maxime pecuniae


948. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

uini in lagenam imprudens adicit, uim ueneni magna ex parte mitigarat. Virus in inferenda morte efficax prima potione solus pontifex hausit, quo intra duodecim dies extincto caeteri conuiuae, una cum pontificis filio, haud graui adeo morbo paulo post afflicti periculum euasere. Haec aegritudo non minus quam pontificis mors res Caesaris funditus euertit: nam morbo implicitus nihil negocii per sese obire potuit, quum res sua ipsius non modo opera, sed et praesentia indigeret. Itaque intra paucos dies urbes Ecclesiae Romanae uectigales, partim antiquum imperium


949. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

rex minus imperare in animum induxerit. Omnibus uictoria tua grata erit, si insolentia caruerit. Nemo non bene praecabitur tibi, nulli tuum imperium graue futurum est, si non quantum fortuna suadebit, sed quantum aequitas permiserit et ipse pontifex annuerit, tibi assumpseris. Haec apostolicus legatus. Contra rex (tametsi intelligebat, qua mente pontifex modestiam ei suaderet: nempe, ut demonstrauimus, pontificis consilium erat Venetorum spiritus submitti, non autem Francorum uires in Italia augeri) se primas huius belli partes libenter sumpturum respondet,


950. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

scito Francorum regem nihil de Venetis aut temere credere, aut aduersus eos inconsulte facturum. Satis enim compertum habet, qua religione amicitiam ac societatem foedere iunctam coluistis, nec praeterea eum latet Venetos opibus beatos esse, et auro mercaturis quaesito abundare. Sed haec parua imperii uestri munimenta fore putat, nisi uos ferrum texerit, praesertim aduersus eos hosteis, apud quos tanti estis, ut fortunis uestris citra ullum periculum se potituros arbitrentur. Proinde opus uobis est aut pari robore, aut obsequio in


951. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

bellum Venetis indixerat, Mediolanum ad regem est reuersus, rex in Cremonensem agrum confestim contendit, qui dum eo iter faceret, audiens Triuilium, Rhipaltamque, Glareabduani agri oppida ab hostibus recoepta atque incensa ― haec enim oppida indicto Venetis bello ad regem defecerant ― Cassianum aduolauit. Ibi re prius ad consilium ducum suorum relata Abduam ponte iunxit, copiasque hoste prohibere non auso traicit, seque illic sub fragoribus hostilium tormentorum, metum simulans, ne hostes praelium


952. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

imperatorem Romanum pertinere fassus iussit Maximiliani de se arbitrium expectare. Quo facto Francorum rex non minorem modestiae laudem quam uictoriae tulit, tametsi hac animi moderatione totum uictoriae fructum pene effuderit. Nam tunc haec ferebatur opinio: si cum uictore exercitu Mestrim progressus esset, respublica Veneta ultimum fuisset passura, propterea quod illius ciuitatis plebs, quae magna ex parte ex conuenis et externis hominibus constat, Slauenis, Albanesiis, Graecis et Circumpadanis Italis,


953. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

testantur morum eius gentis periti meliorem ac sapientiorem, et reipublicae studiosiorem apud Venetos haberi, qui inter consultandum docuisset nefaria, modo magnitudo utilitatis quaeratur. Nolim autem petulantior in scribendo uideri, quod ita Venetorum mores nudarim: nulla mihi iniuria haec gens cognita est. Ipse autem, quum Christianus sim, odio neminem habeo: ut rerum qualiscunque scriptor, quae in meam aetatem incidere narro, plaeraque, ne uerbis quidem immutatis, uti accepta sunt transcribens. Iulius pontifex


954. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

regis ignauia; Veneti in Dalmatia plebem concitant, quae optimatum armis sopitur; Verona et Patauium imperatori, sed Germanis mox pulsis Patauium iterum cedit Venetis; pacis conditiones Maximilianus reicit; Patauium frustra obsessum deserit. Dum haec in Veneto agro geruntur, Iulii Secundi Romani pontificis exercitus Rauennam accessit, ciuibusque eam dedentibus recaepit, centesimo et quadragesimo fere anno posteaquam Polentanis fide interposita in uincula coniectis eam Veneti occupauerant. Inde Ceruiam, Fauentiam, Cesenam,


955. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

Hispanos rupto foedere in Gallos concitat. Iulius Secundus, pontifex Romanus, uidens totam profligati Veneti gloriam penes Lodouicum Duodecimum, Francorum regem, haud immerito esse, simul Ligustico ingenio, unde originem ducebat, quietis impatiens, ad haec aegre ferens, sibique ac Ecclesiae Romanae metuens si externi et maximi regum armis opprimeretur Italia, satis gnarus pontificiam maiestatem magis opibus ac Christianorum regum stultitia quam religione aut uitae sanctimonia stare, caepit animo uolutare, quemadmodum


956. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

non posse. Nam nihil aliud est externos milites conducere quam tyrannos ac dominos propria mercede paratos habere. Baiazethi Turcarum imperatori Achmetes filius in regno subrogatur; Sophiarum in Asia seditio. Dum haec inter Christianos Iulii Secundi, pontificis Romani, imprimis instinctu, qui, ut diximus, huiusce dissidii auctor concitatorque extitit, geruntur, Bazethes Ottomanus, Turcarum rex, senio simul et aegritudine prope confectus, intelligens se neque regendo imperio iam parem esse,


957. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

filioque suo atributa, Sarmatas Chersonessi accolas, quos nunc Thataros dicunt, sibi amicitia, affinitate cum his contracta, iungit: nam filiam Thatari regis filio suo in uxorem accaepit. Itaque ex illis gentibus ipsius regis uoluntate ad tria millia armatorum facile confecit, licet haec natio, ferox illa quidem, sed ad pugnam cominus ineundam nullius fere usus sit, utpote sagittis emissis magis terga uertere quam gladio rem gerere assueta. Quibus suis copiis adiunctis nauibusque impositis contendit, qua Ister


958. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

confestim mouit Constatinopolim uersus, ne leuibus ingeniis nouorum consiliorum occasionem praeberet, simul quo Asiae propinquior Sophiacae factioni maiorem incuteret terrorem; ad haec, ut si Selynes in pertinacia persisteret, copiis suis Achimathi attributis potius fratres inter se de regno dimicarent, quam ipse senecta simul et morbo inualidus bellum gerere cogeretur, atque aetate per summam quietem acta sub extremum uitae tempus manum cum filio, quod infelicissimum


959. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

Bazethe sedem ei auitam occupandam permissuros. Corguthes Turcaicum regnum ambit; praetoriani Selynem Constantinopolim deducunt; Baiazethes Dymam secedit; ueneno sibi a filio proditione immisso in itinere uita priuatur. Dum haec cum praetorianis Selynes agit, Corcuthes ratus, quum odium praetorianorum in Achimathem, tum Selynis hostilem in communem parentem animum gradum sibi ad imperium fecisse materiamque crescendi praebuisse, una solum biremi, quo inuidia euitata commiserationem magis moueret, simul ut ostenderet


960. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque ubi omnes fidei pignore obligati sunt, quam mox nefaria proditione fefellerunt, militibus adscripti sunt; dux in cohortem etiam amicorum recaeptus. Quo tempore haec in Asia gerebantur, erat apud Selynem uir dignitate primus Mustaphas nomine, Macedo natione, auaritiae ita deditus, ut nihil fere esset apud ullam gentem tam sanctum, quod ille oblato precio non contemneret. Qui quum animaduertisset Selynem his ualde infensum esse, qui in


961. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

radices) imperare, ueritus, ne quod ipse multis annis malis etiam artibus congessisset, unius hore spatio una cum uita amitteret, uir cautus et satis prudens uictus auaritia temerarium ac sibi perniciosum capit consilium, ut Selyne dolo necato Achimathem in regnum uocaret. Consilii autem exequendi haec illi obuenit occasio. Audierat Selynem dedisse quibusdam ex suis negocium, ut puerum elegantem tonsoriae artis peritum quaererent, cuius ministerio ipse esset usurus. Itaque ratus tonsoris operam ad Selynem necandum peridoneam fore, dat ad Achimathem Othomanum literas cuidam ex intimis


962. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

uixit, aeque ac res incognitae Turcis parum probabantur, eo magis quia bellicosae genti hae uirtutes ignauiae proximę uidebantur esse. Amissi Bazethis mores nunc uehementer desiderantur. Iam didicerunt Turcae ex collatione utriusque regis, quantum inter crudelitatem et clementiam distaret. Haec immanis bellua, fratris, amicorum ac propinquorum caede efferata, ita occursu uisuque terribilis effecta est, ut omnes existiment Turcarum nihil interesse, utrum sub hoc rege uiuant, an pestilentia et quotidianis funeribus absumantur. Scito igitur, si copias tuas Prusam


963. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

liberis praelatum regem designarat. Cuius profecto interitu, ut saepe alias declaratum est, innocentiam laudari quidem, audaciam uero ac celeritatem rebus gerendis aptissimam esse. Iulius II pontifex moritur. Dum haec apud Turcas geruntur, anno humanae salutis quingentesimo decimo tertio supra millesimum Iulius Secundus, pontifex Romanus, moritur, quum decem annos in pontificatu uixisset. Qui ubi sensit se supremis appropinquare, iamque mortalitatem expleturum, conuocatis cardinalibus, qui id


964. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

eques satis strenuus agit ― est autem id oppidum in confluentibus Saui et Danubii, ut supra demonstratum est, situm, Nanderalbam aetas nostra appellat ― forte una Turcarum equitum turma Samandria egressa praedandi studio agrum Taurunensem ingreditur. Distant autem haec duo inter se oppida uiginti circiter millia passuum, atque utrunque in ripis Danubii conditum, alterum Turcaicos limites, alterum Hungaricos finit: nam quicquid agri in medio iacet cultoribus uacuum solitudo obtinet. Hungari, qui in praesidio Tauruni oppidi erant, conspicati


965. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

Vnde plebs fraeta sua coitione ac multitudine, perinde ac equus domitis fraenis sessorem contemnens, arma in Turcas parata aduersus principes suos conuertit auctore, ut dictum est, Georgio Scytha; quamquam omnes fere plebei generis antistites haec coniuratio infamia asperserit, eo quod rustici illos, utpote sui corporis homines, nulla iniuria ac maleficio affecerant, quum e contrario nobilitati maxime iniurii extitissent. Qui quidem Scytha, ubi animaduertit multitudinis animum in nobilitatem accensum, addit ultro effraenatis


966. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

seruitus sit constituta, nulli mortalium maius scelus suscipiunt, quam qui propria auctoritate abutentes suae praesertim nationis homines inclementi ac dura affligunt seruitute. Quid enim refert seruilibus operibus praemi et seruum esse aere paratum, aut bello captum? Nempe fortuna haudquaquam haec inter se differunt, quamuis nomine tantum distinguantur. Neque enim Hungarica nobilitas uos, colonos suos, ciuium loco habet, sed ut mancipiis dominatur, aeque ac belli iure liceret, in uos hostilia exercet. Immo uix luce ista, qua promiscue homines cum pecoribus utuntur, uos dignos


967. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

scelesti homines sine uestra pernicie utuntur. Si uero pecuniae, cuius mortales auidissimi sunt, student, de uestro rapiendo arcas suas replent, uestrisque spoliis magni atque opulenti incedunt, laudem maximam inter suos ferentes, qui plura colonis suis per nefas ademerunt. Quousque haec tam indigna patiemini, uiri Hungari? Ideone uos Attila, rex ille clarissimus et uictor Europae, ab Hyperboreis montibus eduxit, ut paucorum superbiae ludibrio essetis, ut seruitute et erumnis uestris auarissimis hominum opes ac nobilitas quaereretur, ut scelestissimis ciuium uestrorum


968. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare cauendum est uobis, ne Deo irato hanc rei gerendae facultatem omittatis. Nulla inconsulta formido audaciam uestram minuat, uana spes ueniae animos uestros non decipiat. Nec sperate poenitentiae incoepti clementiores uos aduersarios habituros: uel innoxia haec deliberatio et coitio fraudi uobis futura est. Existimabit nobilitas uos diu animis uolutasse hanc fortuitam ac diuino instinctu factam coniurationem, et ob id perinde ac initi aduersus nobilitatem consilii ac sceleris


969. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

seditiosis rex promulgatur; Stephanum Bathorium uincit; mox tamen ipse a Iohanne Scepusiense uulneratur et capitur; agrestes ingentem stragem patiuntur; de Georgio horrendum supplicium sumitur; nobiles quidam a rusticis crudeliter interempti commemorantur. Vix haec finierat nefarius homo, quum uniuersi simul clamore ingenti sublato regem eum appellarunt. Ille uero hoc nomine insignitus statim multitudinem, quo facilius regi posset atque imperata facere, in ordines distinxit, cuique ordini sua signa attribuens. Et quia uetus miles erat,


970. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

quique, ubi aequo campo collatis signis dimicare coeperitis, facile decreturus sit, Turca, an Armenius bello sit praestantior. Alioqui si in pugnam prodire non audes, induc in animum meliori parere ac stipendium pendere. Ad haec Sophenus subridens respondit se non eo, quo hostis uocaret, sed quo ipse constituisset uenturum: Ismahelem enim solere suo ipsius arbitratu ac consilio, non alieno praescripto omnia agere, nec se praelium detrectare, sed


971. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

temporis iisdem in regionibus regulus quidam, Alaudolam populares uocabant, qui sicut caeteros circa regulos opibus, ita et animo superabat. Qui quidem uocatus Selynem adire renuit, confisus tum asperitate locorum, quae incolebat, tum copiis suis ad iustum fere exercitum accedentibus. Ad haec non audebat Turcaicae fidei salutem suam committere, propterea quod, dum Selynes iter ad Euphratem haberet, Turcaicis commeatibus infestus extiterat, seu praedae cupidine, seu Ismahelis partes aperte fouens. Neque enim dubitauerat Selynem eadem


972. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

sciret cedere, ac cum uictoribus instauraret certamen, spectante atque suos adhortante Turcae multo acrius essent pugnaturi. Itaque utrique regum uisum, priusquam totis uiribus in aciem descenderent, e stationibus procursando leuibus certaminibus animos suorum periclitari. Haec certamina, licet essent haud satis digna dictu, Cercassorum animos mirum in modum auxere. Nam aliquoties comminus turmatim congressi Turcarum ferociam, militaribus meditationibus assueti, non sine pernicie hostium facile eludebant. Qua re Selynes animaduersa, ne suorum


973. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

parato animo pugnaueritis, propterea quod liberatores nos Machomethani nominis omnia secula laudibus ferent, si grauissimum Cercassorum iugum Aegipto et Syriae dempserimus. Nulla enim unquam gens saeuius, uiolentius, intemperantius, magisque impotenter in suos dominationem exercuit quam haec immanis natio in Machomethanos homines Syriam et Aegyptum incolentes exercet. Hae importunae belluae haud satis habent populos sibi subiectos bonis spoliare, sed insuper eos leuissima ex causa uerberant, uulnerant, occidunt, matres familias ac uirgines constuprant, omnia scelera in ciues suos,


974. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

tanto impetu excussorum ictus sustinere poterunt, subdite equis calcaria, et instate tergis fugientium, atque pauore attonitos ac dispersos uelut pecora trucidate. Neque enim uos magis ad dimicationem, quae ferme nulla futura est, quam ad caedem et stragem aedendam uoco. Haec adeo elato animo disseruit, ut omnes Selynem aeque ac procul dubio uictorem alacres intuerentur. Itaque prius quam signum pugnae daret, admonuit turmarum praefectos, ut suos quisque turmales doceret, ne iniussi in hostem procurrerent, sed quum ad teli coniectum cum hoste conuenissent, tubaque


975. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

alter auaritia ab honesto recessit, quamquam sunt, qui affirmant Thomam fide interposita ad Selynem perductum fidemque datam Selynem seruaturum fuisse, nisi rumor inter Caërenses temere uulgatus fuisset de reddendo Thomae imperio, Turcamque Aegypto relicta abiturum. Itaque quo haec fama aboleretur, Thomam cruci affigi Selynes propalam iussit, necatumque populo per aliquot dies conspiciendum praebuit, deinde sepeliri permisit, officio sepulturae testari cupiens se non odio, sed ob publicam quietem Thomam interfectum, tametsi


976. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

et commodis pro facultatibus instruunt. Auctor templi sepulchrum sibi in eodem templo constituit ac fato functus eo infertur, in aedibus uero templo appositis diuersoria simul et cibaria egenis perpetuo, ut dictum est, peregreque aduenientibus per triduum benigne exhibentur. Haec ubi decreuit, edixit, ut si cui essent bona a parentis sui procuratoribus inique erepta, etiamsi sint fisco illata, causa cognita restituerentur. Atque ita omnibus fere, quibus per iniuriam quicquam ablatum erat, magna omnium admiratione redditum. Nefas enim Turcae putant in


977. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

ut alio loco diximus, siue publicae utilitatis studium, siue erga reges gentis uitio adulatio. Sunt enim fere omnes, qui praesertim in aula Turcarum regis degunt, aut serui aut libertine conditionis, quorum proprium est assentari, atque in gratiam dominorum omnia et loqui et facere. Dum haec Salomon agit, literę e Syria ad eum afferuntur Iamberdinum, Damasci praefectum, defecisse et contracta haud parua eius regionis hominum manu Heliopolim Syriae oppugnare. Igitur eo confestim exercitus cum duce Perchato Dalmata, qui Iamberdini conatus comprimeret, missus.


978. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

coeterae gentes, quae cum Turcis pugnare ausae sunt, polliceantur fortunam. Sed nec magnifaciendos censeo regis Hungari cognatos et affines principes. Nunquam hi ulla fideli societate atque amicitia coire poterunt: modo eos ambitio, modo inuidia, modo odium disiungit. Ad haec nemo in alterius gratiam pecuniam suam, sine qua nullam expeditionem persequi possumus, absumere et militiae labores subire facile in animum inducit. Nam quae homines chara habent, his, ut ita dixerim, incumbunt, et in eroganda pecunia suae quisque rei potius quam amici rationem ducit.


979. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

ardente, scribens ita inquit: Nisi Deum timerem atque a caede hominum abhorrerem, non paterer Italiam a Longobardis uexari. Haud oblitus modestiae atque officii mei, pontificiaeue maiestatis, cuius sane auctoritate apud me nihil antiquius est, sed dolore amissi Tauruni haec de Romano pontifice liberius forsan, quam par esset, dixi. Ego enim ita opinor rem Christianam huius urbis amissione multo grauiorem fecisse iacturam, quam quae olim facta est Constantinopoli euersa, propterea quod harum altera urbs, antequam ab hoste caperetur, a Romana


980. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

interesse capta an tradita eorum urbs foret; quibus enim uiribus ipsi a rege suo destituti repugnaturi sint tantis hostium copiis; si igitur oppidum et sese tradidissent, liberos eos in libera patria aetatem acturos; sin malint inde migrare, incolumes cum rebus suis abituros. Haec ubi iureiurando a Turca confirmata Sumonienses audiuere, confestim animi eorum labare coeperunt, moxque defendendae urbis, utpote expugnatu facilis, consilio abiecto sese dediderunt. At Turca causatus eam deditionem haud uoluntariam fuisse, sed potius necessitate factam, spreta


981. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

* post foret exp. quippe ocium sicut in priuato, modo sit honestum, haud uituperandum, ita in principe ignauiae proximum, belloque assuetis ualde ingratum; ad haec quod delinquentium peccata eius socordia impunita essent, maximamque ob id infamiam subibat, tum quod ultimam fere pecuniae inopiam pateretur, quae res uel maxime principes multitudini uiles facit M: deest in


982. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

iniuriam inultam esse patiatur, suam operam aduersus communem inimicum, et foeda libidine pollutum, pollicentur; tandem spe pecuniae illecto, persuadent, uti a parente ad Turcas desciscat, patremque Turcarum incursionibus uexet. Ad haec, ne belli quidem iure seruato, licitati sunt hostis caput, pecunia percussori promissa. Nec altera parte Stephanus destitit externis auxiliis Rhacusanos oppugnare: pactus est enim cum Venetis, ut expugnata Venetorum ope urbe Rhacusa,


983. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

Quod quidem patrum nostrorum aetate, Illyricis, Thracibus, Macedonibus, et Graecis, his uero temporibus Italis euenit. Quoniam alii, dum Gallorum ope, alii Hispanorum, aduersarios suos oppugnant, omnes externum iugum subiere. Atque haec seruitus, quanquam Rhacusanorum animos infregit, attamen, quantum de dignitate demsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in omnibus publicis actionibus, metum inde consilio habentes, omisso


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.