Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quamvis

Your search found 970 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 191-245:


191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 752 | Paragraph | SubSect | Section]

vel credere, qui nesciunt eos, et in aliis ista didicerunt. Quos tamen Tropos qui noverunt, agnoscunt in literis Sanctis: eorumque scientia, ad eas intelligendas, aliquantum adiuvantur. Sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem Grammaticam docere videamur. Extra sane ut discantur admoneo: quamvis iam superius id admonuerim, in secundo libro, ubi de Linguarum necessaria cognitione disserui. Nam literae, a quibus ipsa Grammatica nomen accepit ( γράμματα enim Graeci literas vocant) signa utique sonorum sunt, ad articulatam vocem, qua


192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 802 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ultra allegoriam finxerunt Anagogen, quae transferret rem ad caelestia. ut, Hierusalem Historice urbem eius nominis, Tropologice Remp. bene constitutam, Allegorice Ecclesiam, Anagogice vitam aeternam seu caelestem. Et hoc modo omnes versus prodigiosa metam orphosi quadrifariam inter pretabantur: quamvis interdum dictum aliquod repugnaret illi metamorphosi. Caeterum nos meminerimus, unam quandam ac certam et simplicem sententiam ubique quaerendam esse, iuxta praecepta Grammaticae, Dialecticae et Rhetoricae. Nam oratio quae non habet tinam ac simplicem sententiam, nihil certi


193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 806 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

id est figuratam locutionem vel modum, sed etiam vitam moresque hominis: tamen receptissima consuetudine figuratam locutionem auditoribus repraesentat, ut nomine τροπολογε orationem intelligant, in qua vox occurrit a nativa significatione deflexa. Quamvis Apostonis Paulus, quae ad vitam moresque componendos colliguntur, mavult (quemadmodum Capite praecedenti ostendimus) notari nominibus institutionis et correctionis. Utilis est, inquit, Scriptura ad institutionem, et ad correctionem. Quin vero Paulum optimum docendi interpretandique


194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 807 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

de qua nobis sermo est, ab his paululum distinguere, atque concisius crassiusque definire. Allegoria ergo est, interpretatio Scripturarum, petita aliquanto longius, et vel propter utilitatem, vel propter neces, itatem post interpretationem Grammaticam ac moralem, opportune adiuncta: et quamvis a verborum quidem sententia nonnihil remota sit, attamen rerum quae conferuntur aptam retinet similitudinem: semper autem doctrinae fidei est analoga, atque ad audientium institutionem comparata. Cuius sane interpretationis exempla apud scriptores Ecclesiasticos frequentia obveniunt.


195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 808 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non per allegoriam, sed potius per typum dicta esse. Quod ante nos sapienter annotavit in Commentariis ad eandem epistolam Chrysostomus, dicens, Allegoriae vocabulum ibi pro typo usurpatum. Vidit quippe doctissimus Scripturarum interpres, allegoriam et typum vehementer discrepare. Quamvis dissimulari non potest, allegoriam quoque statim aspergi, ubi Apostolus Hierosolymam interpretatur matrem nostram: intelligens haud dubie Ecclesiam ex gentilibus collectam, quae sterilis semper fuit existimata, sed foecundior effecta est quam Synagoga ladaeorum. Qua de re Hieronymus in


196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 808 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

expediat adhibere, demonstremus. Certe locus postremus iis dabitur, nec prius licebit ad Allegorias descendere, quam excussa fuerint, primum quae ad sensum Grammaticum, deinde quae ad moralem, sive (ut Apostolus loquitur) πρὸς παιδείαν spectant. Quamvis nec semper, nec temere: sed tunc tantum, cum vel cogit aliqua orationis necessitas, vel suadet singularis auditorum utilitas. Utrunque quomodo contingat, ostendamus. Necessitas quidem exponendi per allegoriam, tribus ex causis provenit. Prima: quando Scripturae, nisi tropum


197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 809 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Deo tribuentium humana membra et adfectus: cum nollent locutiones illas de Deo iam Scripturis usitatas, iuxta tropum, quem ad modum decet, accipere. Similiter errarunt Euchitae, semper orandum esse, stolide contendentes: qui in Evangelio dicitur, Oportet semper orare, et nunquam intermittere. Quamvis hic Synecdoche potius occurritur errori, quam allegoria. Sed illorum error crassior, minusque tolerabilis, qui seipsos castraverunt: quod in Evangelio praedicentur beati, qui seipsos castraverint propter regnum Dei. Liquet igitur, necessitatem interdum imperare, ut allegoricae


198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 810 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

interpretationes in medium producendas. Mirum in modum labefactat ea audacia Scripturarum authoritatem. Statim enim suspicantur iuditores, nihil certi Scripturam in se habere: et liberum esse, ad quemvis locum quamvis assuere interpretationem. Quam ob causam Porphyrius nostrae religionis doctores irridebat: Iulianus itidem invidiosissime nostris exprobrabat. Semper revera oportet dispicere, quemadmodum diximus, ubi fieti illud postulet necessitas, vel suadeat utilitas. Si ulla in re, certe in hac,


199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 810 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

suae particeps esse debeat. Idem Apostolus ad Ephesios quinto, quae de institutione coniugii, deque mutua dilectione viri et mulieris coeperat, eleganter persequitur, exponens de Christo et Ecclesia: Mysterium, inquit, magnum est, verum ego loquor de Christo et de Ecclesia. Qua interpretatione, quamvis brevi, coniuges ad officium vehementer excitat, et matrimonium magnifice extollit. Christus Matthaei decimo sexto, iubens discipulos cavere sibi a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum, utitur succincta allegoria de fermento. Historia de Moyse velante faciem suam, ex libro Exodi, capite


200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 811 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

protinus, modicum aut nihil in ea esse solidae doctrinae, nec non quam in partem libuerit pro disceptantium adfectu posse pertrahi. Quo nomine Porphyrius et Iulianus, religionis nostrae doctrinam universam conati sunt per calumniam in contemptum adducere. Et apud doctos passim male audit Origenes, quamvis in figurandis allegoriis minime durus. Reprehensionem incurrit etiam Ambrosius, quem apparet alicubi oblique perstringi ab Hieronymo, quod scribens in Lucam, Petri negationem violenter et per allegoriam excusare studuerit. Scio (inquit in Commentariis ad Matthaei caput 26 ) quosdam pii


201. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 816 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Tandem eiusdem Darii anno 32, murus civitatis omni ex parte perfectus est, Nehemia curante. Nehemiae 5 et 6. Qui deinceps in nova Republica duces sive principes ex tribu Iuda et familia Davidis extiterint, ex Matth. 1. Luc. 3, et Machabaeorum historia licet cognoscere: quamvis annorum summa desideratur. Itaque eam petere oportet ex Philone, aut Iosepho, rerum Iudaicarum scriptoribus. Caeterum nos, qui a Scripturarum tramite non libenter digredimur, ad Danielis confugiemus vaticinium, in quo tempus ab exaedificata civitate ad IESU Christi Messiae nostri adventum


202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 816 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

candidatos candide admonendos, quo ipsi facilius, rectiusque de omnibus valeant iudicare. 10 Reliquum est, de ratione supputandi per Olympiades paucula adnotemus. Graeci quidem hoc pacto, per Olympiades inquam, annos digerunt. quod, si Plutarcho credimus, primus fecit Hippias Elaeus: quamvis nullo admodum subnixus, ut idem Plutarchus meminit, necessario ad fidem argumento. Significat autem apud eos Olympias, spacium annorum 4. hac nimirum de causa, quod eo intervallo recurrente receptum olim fuerit publica in Olympiis certamina, ad quae tota Graecia avidissime confluebat, edi.


203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 821 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

signatos. 10 Praecipua autem opera in id poni debet, ut primum Psalmorum propositionem principalem recte constituas: deinde et partes scite distribuas. Quod quidem haud magno is efficiet negocio, qui, quemadmodum supra admonuimus, observare assueverit artificium Dialecticum et Rhetoricum. Quamvis eo maior quoque diligentia in Psalmorum lectione requiritur, quo plus artificii non ex Dialecticorum argutiis, vel Rhetorum flosculis modo, verum etiam ex vatum felici ubertate in illis admixtum novimus. Scatent enim Psalmi omnis generis elegantiis: si quidem nusquam adfectus, praesertim


204. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 823 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

verbis tantum fiat mutatio, nunquam sine commoditate abit ea diligentia: merito admonendos candidos Lectores censui. Quo autem commodius collatio talis fieret, Eusebius elegantes concinnavit Canones, qui certo monstrant, qui Evangelistae singuli vel soli, vel cum aliis de re quacunque retulerint. Quamvis non mediocriter etiam adiuvant, quas ad marginem librorum asscriptas videmus, vulgo vocatae Concordantiae. 8 Quia vero in quibusdam narrationibus dissidere Evangelistae videntur; ideo videndum est, tum ne id credimus, nosve offendat, tum ut veram eorum concordationem quaeramus.


205. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 824 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

medium, an LXX interpretum authoritas. Certum namque est, illam semper anteponendam, nec non momenti plurimum afferre. Quocirca ubi plerunque validiores atque ex verbis sumptae argumentationes contexuntur, ibi veritatis Hebraicae prima cura est. Persaepe vero Apostoli translationem LXX usurparunt. Quamvis nominatim de Matthaeo testatur Hieronymus in eius vita, quod ubicunque sive ex persona sua, sive ex persona Domini salvatoris, veteris scripturae testimoniis utitur, non sequatur LXX interpretum authoritatem, sed Hebraicam. 17 Equidem Apostolos iudico voluisse accommodare se


206. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 826 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

enim: Patres qui ex Aegypto migrarunt, fuisse quidem baptizatos, fuisse item refectos cibo ac potu spirituali, perinde atque nos: attamen quando a peccatis sibi non temperarunt, graviter a Deo punitos, atque internecione deletos. Eorum igitur exemplis vult Apostolus omnes Christianos admonitos, ut quamvis baptizati sunt, atque corporis sanguinisque Christi spirituali cibo refecti, non tamen id satis esse ad salutem ducant: sed desiderari insuper, ut vitam pie innocenterque deinceps transigant. quod ni faciant, aeque atque priscos illos perituros. Porro doctrina


207. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 831 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

propter auditores qui non omnes potuerunt eas linguas perdidicisse, praelegantur plerunque Latinae versiones: interest sane ipsius doctoris, eam eligere et usurpare, quae de multis sit optima, fidelissima, et quam proxime ad veritatem Hebraicam in Testamento veteri, vel Graecam in Novo accedens. Quamvis ipse suo marte, quod aiunt, Latina cum Hebraeis et Graecis diligenter conferet: et si quid in versione, qua uti decrevit, obscurius vel minus apte redditum, vel sententiam perturbans, offenderit, clarius id reddet, ratione etiam auditoribus exposita. Id inquam primo perficere loco decet.


208. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 832 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

atque investigant quousque conveniat praesenti causae: diligenter etiam pensitatis iis quae ibi tum antecedunt, tum sequuntur. Quod si historia occurit ex Lege vel Prophetis, eadem dilucidius recitabitur adiunctis nonnullis antecedentibus et sequentibus, ut usus eius certius pervideri queat. Quamvis dispicere etiam convenit, num in historia typus aliquis de Christo vel Ecclesia, de Lege vel Evangelio sit reconditus. 4 Iam quarto loco nonnulli in more habent, adiicere quandam vel sententiae quae exposita est, vel interpretationis confirmationem. Hanc autem parant ex


209. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 837 | Paragraph | SubSect | Section]

numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis dictum ab Apostolo accipere: Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelavit. Idem in Epistola ad Fortunatum: Non debetur par reverentia canonicis scripturis, et expositionibus earum. Can. 10. Neque quorumlibet disputationes, quamvis catholicorum et laudatorum hominum, veluti scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat salva honorificentia, quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scripturis improbare atque respuere: si forte inveniremus quod aliter senserint quam veritas habet, divino adiutorio vel


210. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 837 | Paragraph | SubSect | Section]

ut ad exemplaria praecedentia recurratur, si quam dubitationem attulerit Latinorum interpretum infinita varietas: quanquam et Hebraea verba non interpretata saepe inveniamus in libris, sicut Amen, Alleluia, et Racha, et Osanna, et si qua sunt alia. quorum partim propter sanctiorem autoritatem, quamvis interpretari potuissent, servata est antiquitas, sicut est Amen et Alleluia: partim vero in aliam linguam transferri non potuisse dicuntur, sicut alia duo quae posuimus. Sunt enim quaedam verba certarum linguarum, quae in usum alterius linguae per interpretationem transire non possunt. Et


211. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 838 | Paragraph | SubSect | Section]

introducentes, quod non sicut scripta sunt, sed alia ratione intelligenda, et quod ea quae de terra de his quae in caelis sunt dicta esse arbitrandum sit: nisi humilitate et congruenti nobis sermonum familiaritate beatus Moses usus foret, Spiritu sancto linguam eius movente, quo non excidissent? Quamvis sacra Scriptura, cum nos tale quiddam docere vult, seipsam exponit, de auditorem errare non sinit. Sed quia plerique, non ut commodi quippiam ex sacris Literis aucupentur, sed voluptatis gratia aures accommodent his qui demonstrata narrant: et propterea non eos qui magis prosunt, sed qui


212. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 840 | Paragraph | SubSect | Section]

rationabile, nihil esse perfectum, volentes ea quae a se dicantur, sola esse erudita, et doctrinae suae prudentia expolita: stulti, Deo negantes, quae assumere ipsi sibi audent. Nec mirum est, si irreligiose de eis opinantur: quorum pecuniae hebetudinis modo intelligentiam non consequuntur. Verum quamvis in eo sermone, quem superius habuimus, hi qui sapientiam Dei sequuntur, cognitam dictorum caelestium perfectionem existiment, nihilque eorum esse quod non consummatum atque omni ex parte perfectum sit. Ibidem: Causam vero amplitudinis suae docet, dicens: Quia mandata tua per


213. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 842 | Paragraph | SubSect | Section]

quos tropos qui ex Grammatica noverunt, ad intelligendum Scripturas plurimum adiuvantur. sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem grammaticam docere videamur. Istorum troporum non solum exempla, sed quorundam etiam nomina in divinis libris leguntur: sicut allegoria, aenigma, parabola, quamvis pene omnes hi tropi qui literali arte dicuntur cognosci, etiam in eorum reperiantur locutionibus, qui nullos grammaticos audierunt, contenti sermone quo vulgus utitur. Sunt aut Tropicae locutionis species: Ironia, antiphrasis, hyperbole, metaphora, et id genus alia multa. Ironia,


214. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 843 | Paragraph | SubSect | Section]

loquitur de diabolo et ecclesia eius, tanquam de una persona, intelligatur quid capiti diabolo, et quid corpori eius ecclesiae malignantium sit attribuendum. Hae quidem omnes regulae diligenter observatae, plurimum quidem adiuvant ad penetranda obscura, seu tecta divinorum librorum eloquia: quamvis non omnia (inquit Augustinus) quae in divinis libris ita scripta sunt, ut non facile intelligantur, possunt his regulis inveniri: sed aliis modis plurimis, usque adeo, ut etiam ipse Ticonius multa exponat obscura, in quibus nullam harum adhibet regularum. Et proinde ipse supra quam debuit,


215. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 846 | Paragraph | SubSect | Section]

diversitates accipimus, ut modo nuda nos pascat historia, modo sub textu literae velata medullitus nos reficiat moralis allegoria, modo ad altiora suspendat contemplatio, in praesentis vitae tenebris iam de lumine aeternitatis intermicans. Eiusdem lib. 20, cap. 29. Quamvis omnem scientiam atque doctrinam Scriptura sacra sine aliqua comparatione transcendat, ut taceam quod vera praedicat, quod ad caelestem patriam vocat, quod a terrenis desideriis ad superna amplectenda cor legentis immutat, quod dictis obscurioribus exercet fortes, de parvulis humili sermone


216. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 847 | Paragraph | SubSect | Section]

in loquendo. Locutiones quaedam in sacris Literis inusitatae nobis, magis videntur proprietatem lingua, unde translatae sunt, repraesentare, quam altiorem sensum continere. Augustinus de doctrina Christiana libro 2. cap. 13.

EXPLICATIO. Quamvis iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, non tamen eruenda sunt undecunque mysteria, cum praesertim suas unaquaeque lingua proprietates habeat, quibus nulla subsunt mysteria. In quam rem nonnihil offendunt parum eruditi concionatores. Huius exemplum sit, quod adversarii in dicto


217. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 848 | Paragraph | SubSect | Section]

nostis quia mulier appellata est. et, Formavit eam in mulierem. Unde ergo fratres, cognati Mariae, fratres Domini? De quolibet gradu cognati. unde probamus? Ex ipsa Scriptura, nam fratres non eos solos appellare consuevit, qui nascuntur ex eodem viro et femina, aut eodem utero, aut ex eodem patre, quamvis diversis matribus: aut certe ex eodem gradu, velut compatrueles aut consobrinos. Locus hic, quem exempli causa attulit August. locupletissime a divino Hieronymo explicatur, contra Helvidium, et in Matth. cap. 12. lege Regulam 193. Scripturae sacrae si defenduntur


218. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 852 | Paragraph | SubSect | Section]

namque virtutes et ornamenta eloquentia esse in Sacris literis, monstrare se posse, dicit August. 4. de Doctrina Christiana, cap. 6. 7.

EXPLICATIO. Ambrosius Epistolarum lib. 8, epistola sexagesimatertia: Scriptores, inquit, divinorum librorum, quamvis non secundum artem scripserint, sed secundum gratiam, quae supra omnem artem est: ii tamen qui de arte scripserunt, de eorum scriptis artem invenerunt, et contulerunt commenta artis et magisteria. In arte quippe requiruntur praecipue, ut sit αἴτιον, ὕλη,


219. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 852 | Paragraph | SubSect | Section]

Non sum dignus, et gracili voce sum, et tardiore lingua, quomodo me audiet Pharao? Vade, inquit Deus, et ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui. Interrogationes ergo illae in medio, et responsiones, habent sapientiae semina et theoriam. Gratum tamen est, quia ait, Ego ero tecum. Et quamvis dederit ei signa facere, tamen dubitanti iterum (ut scias, quia signa non credeatibus, promissum autem credentibus) respondit, ad infirmitatem vel meriti, vel voti: Ego aperiam es tuum, et instruam te quid debeas loqui. Perfectum ergo


220. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 855 | Paragraph | SubSect | Section]

Gregorius: Non malevolentiae voto dicitur in Psalmo, Effunde iram tuam, etc. quia prophetatio est, non optatio. Sicut de Iuda traditore, quae mala illi fuerunt pro suis meritis eventura, ita prophetata sunt in Psalmo, quasi optata sint. Quemadmodum enim propheta non imperat Christo, quamvis modo imperativo pronunciet, Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime: ita non optat, sed prophetat, qui dicit, Effunde iram tuam: et multa his similia. Mos sacri eloquii est, ut res semel dicta pro confirmatione replicetur. Gregorius 28. Mor. 16. cap.


221. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 856 | Paragraph | SubSect | Section]

editiones cum Septuaginta translatione contulerit, inveniet, ubi Testamentum scriptum est, non testamentum sonare, sed pactum, quod Hebraeo sermone dicitur ברית. In Testamento novo pene nulla in Evangelica aut Apostolica doctrina reperiuntur, quamvis [?:--na ] et divina praecepta et promissa, quae illis etiam veteribus desint. Augustinus primo Retract. capite 22.

EXPLICATIO. Quid est quod in sermone Evangelico in monte Dominus dicit, Audistis quia dictum est antiquis hoc? Ego autem dico


222. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 856 | Paragraph | SubSect | Section]

prophetata reperiuntur, quae sunt praesentata, vel expectantur praesentanda per Christum. Veruntamen propter quaedam praecepta non figurata, sed propria, quae non in veteri Testamento, sed in novo inveniuntur, cautius et moderatius diceretur, pene nulla quam ulla hic esse, quae non sunt in illis: quamvis et illic sint illa duo praecepta de dilectione Dei de proximi, quo rectissime omnia legitima et prophetica, Evangelica et Apostolica referuntur. Quanquam enim utrunque in utroque sit, praevalet tamen in veteri timor, amor in novo: quia ibi servitus, hic libertas ab Apostolis praedicatur.


223. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 858 | Paragraph | SubSect | Section]

EXPLANATIO. Cum sacra Scriptura dies seorsum commemoret, quibus Deus cuncta creavit, subiungit dicens: In die quo fecit Dominus Deus caelum et terram, et omne virgultum agri, et caetera. Quod idcirco dictum est, ut quomodo possemus, cogitaremus simul omnia Deum fecisse: quamvis superior sex dierum enumeratio, velut temporum intervalla ostendisse videretur. Male hic sensit Augustinus. Moris est scripturarum, obscuris manifesta subnectere: et quod prius sub aenigmate dixerint, aperta voce proferre. Hierony. in Esa. cap. 19, lib. 5 Comment.


224. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 865 | Paragraph | SubSect | Section]

enim Aegyptiorum non invenitur, quod habet iste psalmus: Et dedit aerugini fructus eorum. Illud etiam quod cum dixisset, Et tradidit grandini iumenta eorum, et possessionem eorum igni: de iumentis grandine occisis legitur in Exodo. Quod vero possessio eorum igne cremata sit, omnino non legimus, quamvis voces et grandines cum igne fierent, sicut tonitrua cum fulguribus: non tamen scriptum est, aliquid traditum igni, ut arderet. Denique mollia quae laedere grando non poterat, dicuntur non esse percussa, id est, duris ictibus laesa, quae postea comedit locusta. Item quod hic dicitur, Et


225. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 868 | Paragraph | SubSect | Section]

secularium hominum, quae simul cum bonis congregatur, quibus ut nascerentur, et apti fierent verbo divino, necessaria erat illa multitudo. Id agitur, ut spirituali amore per operationem ministrorum Dei separentur. Agitur enim nunc, ut non loco, sed affectu interim separentur boni a malis, quamvis simul in Ecclesiis, quantum attinet ad corporalem praesentiam, conversentur. Aliud autem erit tempus, quo vel frumenta in horrea, vel vina in cella segregentur. Frumenta, inquit, recondet in horreis, paleas autem comburet igni inextinguibili. Vina recondet in apothecis, vinacia vero


226. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 869 | Paragraph | SubSect | Section]

capti, velint habitare in ramis istis, in quibus non loquendi decor est, sed ratio vivendi. In divinis Scripturis vera aliquando tacentur, non mentiendo, sed tacendo. Augustinus contra mendacium ad Consentium, cap. 10.

EXPLICATIO. Quamvis enim omnis qui mentitur, velit celare quod verum est: non tamen omnis qui vult quod verum est celare, mentitur. Neque enim mentitus est Dominus, ubi ait: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Vera tacuit, non falsa locutus est. Quibus veris audiendis eos minus


227. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 872 | Paragraph | SubSect | Section]

scriptum est de me. Non Hieremiae, non Esaiae, sed in omni scriptura Sancta, quae unus liber appellatur. Et Augustinus in Psalmum 150: Sunt, inquit, qui universas omnino scripturas Canonicas, unum librum vocent, quod valde mirabili et divina unitate concordent. Moris est Scripturarum, quamvis plures libros si inter se non discrepent, et de eadem rescribuntur, unum volumen dicere. Hieron. in Ecclesiast. cap. ult.

EXPLICATIO. Siquidem et Evangelium et Lex Domini immaculata convertens animas, singulariter appellatur, cum plura


228. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 878 | Paragraph | SubSect | Section]

sacras: ut quod historice praedictum est, completum legitur in semine Abrahae secundum carnem, etiam in semine Abrahae secundum fidem, quod implendum allegorice significet, inquiratur in tantum, ut quibusdam visum sit, nihil esse in iisdem libris vel praenunciatum, vel effectum, vel non effectum, quamvis praenunciatum, quod non insinuet aliquid adsupernam civitatem Dei, eiusque filios, in hac vita peregrinos, figurata significatione referendum. Omnes Prophetarum repromissiones, quae excedunt mediocritatem illius temporis, ad Christi referamus adventum. Hieronymus in Esa.


229. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 881 | Paragraph | SubSect | Section]

verbum, ut intelligeremus non omnem blasphemiam, sed quandam: nec verbum omne, sed quoddam. Quid ergo dixerunt? Apud Marcum ita scriptum est: Amen dico vobis, quoniam omnia dimittuntur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverunt. Vide regulam 230. Evangelica narratio, quamvis verissima sit: non tamen omnia quae ibi dicuntur, vera esse creduntur. August. contra Priscillianistas, cap. 9.

EXPLICATIO. Multa a Iudaeis falsa et impia dicta esse, quae inserta sunt, verax Evangelii Scriptura testatur. Apostoli


230. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 882 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi. Ob quod et in epistolae exordio dixit: Debitor sum, ita quantum in me est paratus sum nobis quoque, qui Romae estis, evangelizare. Epistola ergo ad Romanos non caeteras omnes tempore praecessit, ut multorum fert opinio: eas quidem omnes quae Romae scriptae fuere, anteit: caeteras alias, quamvis non omnes, subsecuta est. Nam quae ad Corinthios scriptae sunt, ambae ante hanc scriptae fuere. Argumento sunt verba ea, quae ad huius epistolae finem adscripsit, ita loquens: Nunc aut proficiscor Hierosolymam ministrans sanctis. Visum est enim Macedoniae et Achaiae communicationem aliquam


231. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 883 | Paragraph | SubSect | Section]

et Orion et Pleiades in Iob: et caetera his similia, quae utique vocabula, Gentilium fabularum et causas et origines habent. Apostoli et Evangelistae aliquando veteris Testamenti adducunt testimonia, ut sensum, et non verba citent. Et tamen sermonum varietas spiritus unitate concordat, quamvis nec cum Septuaginta, neque cum Hebraeis verba conveniant. Hieronym. ad Pammachium de optimo genere interpretandi.

EXPLICATIO. In Matthaeo legimus Dominum praedicentem Apostolis fugam, et hoc ipsum Zachariae testimonio confirmantem: Scriptum est, ait,


232. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 944 | Paragraph | SubSect | Section]

Tali duplici specie grata et terribili solet pater liberos accedere. Sic duplici primum gravi plenaque maiestatis specie, postea contra tristi ac veluti supplici se proponit Philemoni, cum ait: Qua propter quamvis multam in Christo libertatem imperandi habeam tibi id quod tui muneris est: tamen propter charitatem potius precor, cum talis sim, nempe Paulus senex, nunc etiam vinctus Iesu Christi. Precor autem pro filio meo Onesimo, quem genui in vinculis meis. Sic pulchra et quasi conspicua Hypotyposis


233. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 962 | Paragraph | SubSect | Section]

res humanas ad Deos tanstulisse: rectius vero eum facturum fuisse, si divina ad homines transtulisset. De hoc igitur tropo multi multa annotant. Nos hic pauca quaedam, idque de aliorum atque adeo de communi sententia adscribemus. 1 ¶ Observetur igitur, quod sacra Scriptura Deo, quamvis longe supra hominis naturam posito, et nihil humani in se habenti, humana membra, ut oculos, aures, brachia, manus, pedes: deinde et actiones corporeas, quales sunt, stare, sedere, descendere, ascendere, ambulare: deindeque et affectus humanos, nempe iram, furorem, potentiam, admirationem,


234. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 962 | Paragraph | SubSect | Section]

nos fecisti in manu iniquitatis nostrae. 12 Loqui dicitur Deus, teste Augustino de Civitate Dei lib. 11. cap. 2. cum occulte mentibus nostris voluntatem suam insinuat. Sic locutus est ad Sanctos, et in cordibus sanctorum prophetarum, qui dixerunt: Haec dicit Dominus. Quamvis aliquando loquitur per creaturas, veluti quando locutus est Mosi de flamma ignis in arbore. Aliquando in somnis et per somnia quaedam indicat: item per angelos, ministros suos: per verbum, quod in libris Prophetarum propositum cernimus per quotidiana opera atque signa. 13


235. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 981 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est: id est, omnigenis commodis Aegypti fruemini. Genes. 7, Omne animal venit ad Noham: id est, de omnibus speciebus aliqua, omnis species animalium, non autem omne individuum. Huc recte referri possent duae quasi contrariae regulae iuris: Omnis comprehendit singula. Dictio, Omnis quamvis se extendat ad singula, non tamen ad ea, quae sunt penitus naturae alterius et iuris. Item: Omnis, Nullus, Quilibet, et indefinitae universalibus comparandae nunquam latius extenduntur, quam iuris et aequitatis ratio permittit. ff. de novi operis nunciat. l. in provinciali. Item: Oratio


236. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1011 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

exponit ille sua ocia,
Ille meas errare boves ut cernis, et ipsum,
Ludere quae vellem calamo permisit agresti. Denique eadem illa beata ocia prolixo floridoque stylo depingit:
Fortunate senex, ergo tua rura manebunt:
Et tibi magna satis: quamvis lapis omnia nudus,
Limososque palus obducat pascua iunco
Non insueta graveis tentabunt pabula foetas,
Nec mala vicini pecoris contagia laedent.
Fortunate senex, hic inter flumina nota,
Et fontes sacros frigus captabis opacum.
Hinc tibi


237. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1031 | Paragraph | SubSect | Section]

nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo IESU Domino nostro. Ad Galatas autem, quamvis tota ipsa epistola submisso dicendi genere scripta sit, nisi in extremis partibus, ubi est eloquium temperatum: tamen interponit quendam locum eo motu animi, ut sine ullis quidem talibus ornamentis, qualia sunt in iis quae modo posuimus, non posset tamen nisi granditer dici:


238. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1032 | Paragraph | SubSect | Section]

docere non itidem. Et Divus Augustinus ad Volusianum ait: Si quidem divinitus visum est, ut sacra oracula simplici et perspicuo exararentur dictionis genere, ne praetendere quisquam possit, nihil a se in illis intelligi. Modus ipse dicendi, inquit, quo sacra Scriptura contexitur, quamvis omnibus accessibilis, tamen paucissimis penetrabilis: ea quae aperta sunt, quasi amicus familiaris sine fuco ad cor loquitur indoctorum atque doctorum: ea vero quae in mysteriis occultat, nec ipse


239. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1044 | Paragraph | SubSect | Section]

dictum est. Ad hanc sermonis formam forte et illud referri potest, quod Ambrosius epistola sexagesimatertia, libro octavo dicit, in omni arte debere esse causam, materiam, et perfectionem, idque crebro in Scripturis reperiri. Verba eius haec sunt: Scriptores, inquit, divinorum librorum, quamvis non secundum artem scripserint, sed secundum gratiam, quae super omnem artem est: ii tamen qui de arte scripserunt, de eorum scriptis artem invenerunt, et contulerunt commenta artis ac magisteria. In arte quippe requiruntur praecipue, ut sit ἀίτιον, ὕλη,


240. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1044 | Paragraph | SubSect | Section]

ait Moyses: Non sum dignus, et gracili voce, sum et tardiore lingua: quomodo me audiet Pharao? Vade, et ego aperiam os tuum, et instruam te, quid debeas loqui. Interrogationes ergo illae in medio, et responsiones habent sapientiae semina et theoriam. Gratum tamen est, quia ait: Ego ero tecum. Et quamvis dederit ei signa facere, tamen dubitanti iterum (ut scias quia signa non credentibus, promissum autem credentibus) respondit ad infirmitatem vel meriti vel voti: Ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui. Perfectum ergo ἀποτέλεσμα


241. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1048 | Paragraph | SubSect | Section]

compositione verborum. habent enim domesticam gratiam effulgentem et pulchritudinem, quae dicunt, et illic post longam et indicibilem nugacitatem vix dignae aliquae sententiae venantibus occurrunt: hîc autem, ut scitis, etiam parva dictio saepe totum nobis sermonem contexit: propterea et heri, quamvis initia lectionis attigerimus, quia tamen tantum invenimus sensuum thesaurum, non potuimus ultra progredi, ut ne dictorum multitudine memoriam vestram obrueremus, et his dictis obessemus. Haec ille. Summa tum brevitas, tum energia sermonis divini consideretur in illo


242. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1064 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia illustrasset, nobis quidem ad finiendam hanc dissertionem, epilogi vicem abunde praestare poterunt. Quid igitur, inquit ille, an imperitus loquendi Paulus et elinguis, ut Hieronymus existimat? Imo vero Chrysostomum potius, et doctissimos quosque ex Graecis, ipsam denique rationem secutus. quamvis nativa illa et germana masculae facundiae ornamenta ei non defuerint: fateortamen illum fucatae illius Rhetorices pigmentis uti noluisse: nempe ut vi spiritus, hominum animos ad Christum raperet, non autem sermonis blanditiis, adulatorum more, alliceret. Sed cum orationis ipsius totam et


243. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1104 | Paragraph | SubSect | Section]

vertiginis nominat: et quidem si vel modicum eius admisceas verae doctrinae, nihilominus totam massam vitiat, utentemque laedit. Vulgo ignoratur in Germania, quod nam genus herbae sit, ac plerique putant quamvis adulterinam herbam seu alienam, si in frumento nascatur, sic vocari: verum est proprie ea, quae in Misnia et Saxonia vocatur Tzual, unde etiam verbum habent Tzualem, quod ferme delirare significat. Cum hordeo interdum, praesertim in Brunsuicensi solo crescit, unde si cerevisia sine


244. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1186 | Paragraph | SubSect | Section]

quam membranulis standum erat. (O' blasphemum os, Deus te increpet.) Sciebat item, traditiones et consuetudines religionis corrumpi et adulterari haudquaquam posse, quia religiose, sancte et accurrate servantur, suntque quotidie in usu et in oculis omnium. Tabulas autem et ipsos quamvis divinae authoritatis Codices, non modo ob multas et varias causas adulterari et corrumpi, sed etiam eorum verba atque sententias, per se licet integras et incorruptas, depravari tamen aliquando, ac pro hominum ingeniis institutis in utramque partem deflecti et contorqueri posse.


245. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1189 | Paragraph | SubSect | Section]

rei uxo. ac. l. una, in prin. de conse. di. 2. revera. et sententiam, quae nulla est, facit aliquam. 3. q. 6. haec quippe. Quia in iis quae vult, ei est pro ratione voluntas, Insti. de iure nati. §. sed quod princ. Nec est qui ei dicat, Cur ita facis? de poen. di. 3. §. ex persona aliâs est. c. quamvis. Ipse enim potest supra Ius dispensare. 1. de concess. praeben. proposuit. Idem de iniustitia potest facere iustitiam, corrigendo Iura, et mutando. 1. de ap. ut debitus. et 1. de consang. et affi. non debet. Et omnino plenitudinem obtinet potestatis. 2. q. 4. decreto. Quid,


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.