Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: uita

Your search found 864 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 547-558:


547. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

fidei christianae sunt, partim uera esse sibi persuadet, partim dubitat. Interim licet uirtutum cumulandarum studio multum incumbat et in finem usque uitae in eo perseueret seque plurimum profecisse existimet et iam ad capienda beatitudinis praemia iturum confidat, postquam tamen uita ista defunctus ad alteram transmigrauerit, uehementer se deceptum animaduertit seroque eum poenitet cuncta, quae ab Ecclesia recepta sunt, non perfecte credidisse. Integra enim fides praestat uirtutibus aeternae remunerationis meritum, non ea, quae aliquo dubietatis scrupulo


548. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nullum uitae discrimen adire recusabat. Cunque tam ardenter amaret, non poterat non etiam omnes conseruos suos diligere. Vnumquenque fratris loco habuit, quem una secum regi seruire cognouit. Denique, quicquid agebat, totum eo dirigere libuit, ut domino suo gratificaretur. Vnus ille sibi uita charior erat. Pro illius gloria si milies mori posset, milies mori uellet. Rex igitur tantam erga se fidem, tam singularem beniuolentiam remunerare uolens, primum ei post se dignitatis locum tribuit, caeteris ipsum praeferens, a quo plus quam a caeteris diligi se intellexit. Talis


549. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

postea uerae beatitudinis bonis felicitet sine fine. Quis ergo usque adeo rationis inops est, qui non potius eligat Deo seruire, ut pro breui labore felicitatis aeternae praemia capiat, quam diabolo ancillari, ut pro breuibus deliciis nunquam finienda subeat supplicia? Quid hac uita breuius? Quid aeternitate prolixius? Et tamen--- o, humanarum mentium caecitas!--- quam multi reperiuntur, qui sibi praeoptent breuem uoluptatem cum infinitis cruciatibus quam breuem laborem cum quiete sempiterna. Malunt hic parumper gaudere et illic postea in inferno


550. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quanuis Deo non minus obsequens sit, nondum tamen pro Dei amore aliorum etiam imperio se subdidit. Sed in eo adhuc manet, ut, quanuis castitatem seruet, non tamen ita, ne connubio illam, si uelit, mutare sibi liceat. Quanuis etiam pauper uiuat, non tamen ea lege, ne unquam in uita diues esse possit, neque ea conditione, ut, quantulumcunque possidet, commune cum aliis sit, si nolit. Quisquis ergo tuorum operum huberiorem fructum percipere concupiscis, desine esse tuus, totum te patri trade Deo, nihil in te reserua, quod mundus dicere possit esse suum.


551. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

regi tandem redditis supplicium sumptum est. Illis autem, qui cum uictoriae laude rediere, triumphus datus et cum rege simul considendi et conuiuendi locus. Haec parabola nos omnes respicit. Quibus in hac uita assidue pugnandum est et, ut uincere ualeamus, nunquam conquiescendum. Qui semper fortes sunt, semper uincunt uirtutumque armis muniti nullum in se uitio locum relinquunt. Qui prostrati resurgunt, hi sunt quos peccati poenitet, et post lapsum cautiores facti


552. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

insectationi repugnare, qui neminem uincit nisi uinci uolentem. Ex his qui, cum multo tempore constanter ac strenue decertassent, postremo succubuere, illos intelligimus, qui, cum uitam bene laudabiliterque instituissent, non usque in finem perseuerauerunt. Et quoniam militia est uita hominis super terram, fortibus post modici temporis labores quies aeternae beatitudinis in caelo confertur. Ignauis uero et luxuriae deditis post breuissimas huius mundi uoluptates tormenta ignis inextinguibilis irrogantur. O, quanto igitur, quandiu hic uiuimus, praeferendus


553. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sanior erat, semper futura, quae nullo fine concluduntur, meditantes, omnium prorsus praesentium rerum delectatione abstinebant. Erant eo loci duo scribae. Quorum alter probitates omnium, alter uitia conscribebant. Rex igitur quotidie aliquem de turba illa ad se euocatum, quid in uita egisset, inquirebat. Aderant scribae. Pro illo stabat, qui benefacta eius conscripserat. Sed qui peccata notauerat, acriter accusabat. Tunc homo ille aut premium aut exilium ex sententia regis accipiebat. Parabolae huius intelligentia haec est. Rex et iudex noster est


554. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uitae foetorem exalant. Canibus lepores inuadunt, qui procacis linguae latratibus innocentiam aliorum laedunt. Nidulos aucupantur, quos inanis gloriae cupiditas tenet, dum honores ambiunt et caeteris praeesse affectant. Aurum in terra quaerunt et eluduntur, qui, cum multas opes congregauerint, uita defuncti eas relinquere coguntur. Longum foret singulorum enumerare uitia. Omnis eorum uoluptas lubrica est, teneri non potest, cito elabitur et moerorem suis relinquit amatoribus sempiternum. Mox enim illi priuati omnibus ad inferna rapiuntur et a feris ignem spirantibus


555. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Atque ipsum arctius amplexa nihilominus ferre coepit. Tunc ad eam filius: Indigna res est, o mater, ut, quo absente tristabare, eo praesente gaudere uel saltem non dolere nolle. Haec parabola innuit ridiculos esse, qui suos uita decedentes nimis immoderate deplorant, cum ipsi incessanter post illos gradu inreuocabili properent, cum omni spe citius fato compellente eos, quos lugent, assequantur, cum denique, si paria utrorunque merita sunt, eodem loci quam celerrime conueniant. Praeter haec,


556. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

receptum et in deliciis aeque ac caetera habitum. Haec parabola liquido ostendit eos, qui caelestis mensae uasa effici cupiunt, oportere ut omni prorsus expurgentur peccatorum spurcicia utque nihil in animo residui sit, quod maiestatis diuinae conspectum offendat. Quicunque igitur ex hac uita non satis emaculatus emundatusque decesserit, ardentibus purgatorii carbonibus tradetur excoquendus, si tamen, priusquam decederet, dolendo supplicandoque impetrauit, ne poena aeterna dignus sit. Cum autem omni penitus animi labe ablata omni auro purior euaserit, ad regis regum


557. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Trinitas, Deus unus, Pater in Filio et Filius in Patre, et cum utroque Spiritus Sanctus, non in aenygmate per speculum, sed facie ad faciem. Ad quem psalmista ait: Adimplebis me laetitia cum uultu tuo. Etenim, quia Deus lux est, illic angelos hominesque sua illuminat claritate. Et quia uita est, omnibus illic immortalitatem incorruptionemque impartit. Et quia charitas est, omnes unum Ecclesiae corpus efficit. Et quia denique bonorum omnium fons est, bonis omnibus illos, quos ad se recipit, implet, ita ut nihil maius optent, nihil suauius gustent,


558. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ait, in ipsis septuaginta anni. Sed uitae nostrae finis hodie esse potest aut cras aut postridie. Ideo dictum est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! Et si usque ad decrepitam profertur aetatem, nihilominus aduentat, currit, uolat, iam in ianuis est. Quotidie ad finem suum uita nostra properat et ad uitam illam, quae non habet finem, transmigrare nos cogit atque compellit. Pigritamus tamen et cunctamur, et uirtutum uiatica praeparare nobis negligimus. Quae certe nisi nobiscum tulerimus, deficiemus in uia: nunquam ad montem Domini et domum Dei Iacob perueniemus. Hoc


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.