Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tradidit

Your search found 222 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 48-66:


48. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_290 | Paragraph | Section]

hominis est, hoc supra hominem. Sed nec Leonardus, natione Gallus, silentio est prętermittendus. Qui inter aulicos regis primo loco habitus relicta regia dilargitisque facultatibus religioni se tradidit monasticisque sacris initiatus in Aquitaniam est profectus atque operam prędicationibus dedit, haud dubie stabiliorem amplioremque seruitii sui mercedem a cęlesti domino accepturus quam receperat a terreno.


49. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_301 | Paragraph | SubSect | Section]

configuratum corpori claritatis suę. Sed quid de Paulino, Nolanę urbis episcopo, dicam? Qui depopulata Campania Vandalorum excursionibus, cum in redimendis captiuis cuncta consumpsisset, seipsum quoque in elemosinam tradidit. Profectus enim in Aphricam uicaria seruitute redemit uiduę Nolanę filium. Holitoremque se fecit barbari domini, ut matrem unici amissione consternatam eo recuperato consolaretur. Iactent se, qui uolunt, facultates


50. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_342 | Paragraph | SubSect | Section]

accedens quidam Longobardus latro frustraque, ne aliena raparet, monitus sacrilegas apibus intulit manus. Sed sicut Esaias ait: Vę qui prędaris! Nonne et ipse prędaberis? Continuo sceleris ultor Deus raptorem tradidit Sathanę uexarique permisit. Indoluit autem Mennas inimici casum. Sciebat enim et inimicos diligere, ut obediret Christo. Indoluit ergo, ita ut uellet nec apes habuisse. Et cum decretum ei fuisset nihil in uita


51. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_408 | Paragraph | SubSect | Section]

Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo... Ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. O felicem seruum, cui Dominus quinque tradidit talenta, ut, quibus ille perditum redemit mundum, hic labentem repararet Ecclesiam! Nunc, quę foeminis in meditando miracula contigere, ut instituti nostri ordo seruetur, referamus.


52. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_415 | Paragraph | SubSect | Section]

desyderat. Bernardinus, cuius prędicationibus Fratrum Minorum collegium creuit, primum quidem pontificii iuris disciplinis operam dedit. Postquam autem ad theologiam animum applicuit, ei studio se prorsus totum tradidit adeoque ipsum delectauit de Deo sermo, ut mox relicto seculo religionem sit ingressus. Itaque iuris peritia uirum quidem bonum constituit, sed theologię ratio etiam perfectum reddit. Altera neminem offendere docet,


53. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_431 | Paragraph | SubSect | Section]

ab apostoli latere discedere non audebat, nequid grauius a demonibus pateretur, donec baculo eius accepto abiit securus, plus iam confidens apostoli ligno quam ueneficiis suis. Conuersus igitur maleficę artis libros flammis tradidit, et se fidei Christi, satis expertus nihil ea neque uerius neque fortius mortalibus datum. Ad Taurinum, Aurelianensem episcopum, magos Cambisem et Zamrim cum discipulis irruisse legimus, ut eum interimerent, quoniam


54. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_438 | Paragraph | SubSect | Section]

synceritatem paulo plenius didicisset, usque adeo approbauit, ut et ipse correctus crederet et credere denuentem puniret. Magnum ea etiam res indubitatę fidei testimonium fuit, quam Cyrillus coram se Hierosolymis ita actam tradidit. Post diui Hieronymi obitum heresiarcha quidam Sabinianus opusculum execrandi dogmatis a se confectum, quo errori suo adscisceret autoritatem, a Hieronymo editum asseuerabat. Eum autem falsitatis palam arguens


55. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_450 | Paragraph | SubSect | Section]

sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis. Hinc apostolus Paulus: Si Deus pro nobis, inquit, quis contra nos? Qui etiam proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Hinc idem alibi Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis eum appellat. Et rursum alio loco dicit: Cum autem benignitas et humanitas apparuit Saluatoris nostri Dei, non ex operibus


56. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_376 | Paragraph | Section]

neci. Vtque cęteris constantis animi perpetuęque in Deum obseruantię exemplum fieret, extrema pati maluit quam quicquam prophani aut agere aut omnino egisse uideri. Itaque corpus carnifici crudelibus poenis conficiendum tradidit, ut spiritum absque labe comissi pariter suspectique sceleris conseruatum Deo offerret. Machabei quoque septem fratres neque ingentibus regis promissis corrupti sunt neque minis territi. Ad perferenda fortiter


57. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_390 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut teipsum. Quod si inuicem mordetis et comeditis, uidete, ne inuicem consumamini. Alibi quoque ait: Estote imitatores Dei sicut filii charissimi. Et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suauitatis. Iterum alibi: Mementote- inquit- uinctorum tanquam simul uincti et laborantium tanquam et ipsi in corpore morantes.


58. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_406 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi petiit et ante abatissam illi impetrauit. Othiliam uirginem pater occidere in animo habebat, solo corporis uitio offensus, quia cęca nata fuerat. Mater autem periculo subtractam monasterio tradidit. Hinc ipsa uirtutibus proficiens defectumque oculorum mentis perspicacitate supplens pro eo patre, quem sibi tam indigne capitali odio infensum nouerat, feruenter orando effecit, ut et uiuens poenitentiam delicti


59. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_571 | Paragraph | SubSect | Section]

rupe deposuit et rursum se errigens persecutorem impediuit. At neque miraculo mollitus, omni silice durior pater tandiu per deserta latitantem quęsiuit, donec inuenit. Tunc per capillos tractam Martiano pręsidi torquendam tradidit. Quam Martianus post multos cruciatus et utranque auulsam papillam ignominię causa nudam per urbis fora duci iussit. Exhorruit nuditatem uirgo, quam non terruerant supplicia. Et cum Dominum orasset, extemplo affuit


60. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_581 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod quanquam amore erga ipsam summo agebatur, illa tamen indignans et castitate metuens, rebus occulte nauigio impositis, cum filia in Aegyptum nauigauit. Et in Thebaidem perueniens, filiam monasterio tradidit, quę secum tulerat, pauperibus erogauit piisque ipsa operibus incumbent castitatis propositum nunquam dereliquit. Cumque abbatissa, cui filiam commendauerat, in quiete uidisset Antigonum in paradiso fulgentem a Domino


61. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_400 | Paragraph | SubSect | Section]

tulit, sed tacita tantum subrisit, gaudens se ab hominibus despici, ut placeret Deo. Quamobrem quędam ultro etiam quęsiere, ubi huiuscemodi patientię uirtutem exercerent. Sicuti illa nobilis Alexandrię matrona, quę (ut tradidit Cassianus) Athanasium episcopum adiens petiit sibi dari unam ex uiduis, quę Ecclesię impensis alebantur, cui ipsa benefacere posset. Cęterum, cum petenti optima concessa esset, queri deinde coepit non ex animi sui


62. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_429 | Paragraph | SubSect | Section]

intonuit, terra tremuit, deorum simulachra corruerunt, territus Diocletianus fugit. Vitum angelus inde sublatum longius transportauit, ubi ille, cum orasset Dominum suum, ut iam de terris euocatus in ipso requiesceret, tradidit spiritum. Glorietur nunc proteruę potestatis uanus imperator Diocletianus maximę orbis parti se imperasse, ualidissimas quondam gentes suę subegisse ditioni, si uni puero Christum colenti imperare nequiuit, si ipse


63. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_450 | Paragraph | SubSect | Section]

Pręfectus ergo se ludibrio a puella haberi ratus, iracunde hoc tulit omniaque in illam tormenta, quę furenti occurrere poterant, exercuit: alapas, equuleum, ignem, inediam, trapeta, bestias, gladium, quo tandem illa confossa tradidit spiritum. Igitur non sola uirginitate Christo placere desyderans, ultro se exposuit suppliciis, ut placeret et martyrio. Theodosia uirgo, Cęsareę, Palestinę oppido, passa, quia Christum aperte confitebatur,


64. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_507 | Paragraph | SubSect | Section]

Magdalena, Domini Iesu apostola, cum diem dormitionis suę iam proximum pręsciuisset, nolens quidem absque eucharistię sacramento decedere, a Maximino episcopo illud accepit et ante altare humiliter prostrata spiritum tradidit. Corpusculum odore perquam suaui fragrauit; anima ab angelis in cęlum sublata, pro laboribus, quos in terra sustinuerat, perpetuę quietis felicitate gaudere coepit. Et quę quondam lachrymis lauerat pedes Domini,


65. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_586 | Paragraph | SubSect | Section]

et fecit digna plagis, uapulabit paucis? Quomodo deniquę Iudę pęccatum maius dicitur Pilati peccato dicente ad Pilatum Domino: Non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi datum est desuper. Propterea, qui me tradidit tibi, maius peccatum habet. Quod autem aliud alio leuius sit minusque noxę habeat, Ioannes apostolus declarat dicens: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei uita


66. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_634 | Paragraph | SubSect | Section]

magis etiam timuerunt, cum mox conuenientis illuc turbę strepitum persensissent, et neminem uiderent. Represso deinde ambulantium fragore successit suauitas odoris, qui ibidem tandiu permansit, donec Romula spiritum tradidit. Tunc etiam ante ostium cęllulę eius psallentium cantus auditus. Haud dubium, quin ideo, ut palam fieret, dignam fuisse animam illam, quam hinc abeuntem angeli exultantes comitarentur et cum tripudio ad cęlum


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.