Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: scribendum

Your search found 51 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 39-41:


39. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

utrumque poëma intuenti summus ille Graecorum poëtarum princeps Homerus videatur voluisse nobis duo genera epici carminis ad imitandum proponere, alterum sublime ac magnificum, aequabile alterum ac temperatum. Quod et vidisse prius videtur et probasse Virgilius, qui cum semper ante oculos inter scribendum habuit Homeri carmina, tum suam ita partitus est Aeneidem, ut priores sex libri ex duodecim, quibus tota continetur, Odysseam referrent, posteriores Iliadem. Neque vero timuit vir divino ingenio praeditus atque arte maxima, ne cuiquam in mentem veniret, priores Aeneidis libros propterea


40. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

efferat. Ac proinde nemo non videt summa illi esse opus, praeter omne artificium ejus rei, qua de agitur, utriusque linguae et facultate et copia: quo instructus praesidio possit optime pervidere, quam vim quaeque habeat vox; sententiasque singulas, tamquam si auctor illa ipsa, quam tu ad scribendum selegeris, utatur lingua, liberaliter ac generose enunciare. Nihil in ulla parte servile, nihil hiulcum, nihil absonum, nihil per vim intrusum; omnia esse debent libera, omnia plena, omnia suavia, ac suo loco suoque in lumine collocata: color denique, ut ita dicam, atque habitus et


41. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

omnia haec debere illi inesse, et multo etiam plura censeo, ob eamque caussam jam me ipsum ferme imprudentiae ac temeritatis condemno. Age vero, ipsum Odysseae initium contemplare: facilene tibi esse negotium videtur, primos illos graecos versus latinis aeque elegantibus exprimere? At si stilum ad scribendum advertas, profecto longe majorem, quam suspicaris, difficultatem experiere. Herculi clavam facilius extorqueas, quam Homero versum, ajunt solitum fuisse dicere suis Virgilium obtrectatoribus: quod quam verum sit, tute ipse per te videas, volo. En primos Odysseae versus:


Bibliographia locorum inventorum

Homerus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1777], Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica (), 13633 versus, verborum 95,658, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [word count] [zamagnabodyssea].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.