Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: poterit

Your search found 658 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 161-221:


161. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Denique Deo ipso frui licebit, cum Dei iussa peregerimus, eius-que perpetuo gaudebimus conspectu, qui sua luce omnia illustrat, sua sapientia omnia gubernat, sua potentia omnia sustentat. Nihil nobis ad perfectam consummatam-que felicitatem deesse poterit, cum ab ipsius maiestate atque gloria, quam eloqui uel excogitare nemo potest, recepti atque assumpti fuerimus. Vt igitur ad tam immensum et incomprehensibile bonum peruenire tandem ualeamus, Veteris Noui-que instrumenti, quorum Deus


162. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non diaboli synagogę. cum dei filius dicat: Omnis plantatio, quam non plantauit Pater meus cęlestis eradicabitur. hoc est omnis religio, omne dogma, quod alio pręterquam Deo autore inductum fuerit, diu stare non poterit. De ecclesia fide fundata. Caput VI Per hanc ergo fidem diuinitus nobis reuelatam ędificata est Ecclesia supra firmissimam petram Christum, Dei


163. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et leuam aurem habent, qua ea quę carnis sunt auidissime auriant , et sinistram linguam, qua uel nugas garriant | uel alios infament uel proximo maledicant. Quod nisi tandem ad Christum adduci se permiserint, qui labefactata solo uerbo instaurat, quis eos curare poterit? De istis (ut reor) prophetauit Apostolus cum diceret: Ad Timo. scda. 4 Sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desyderia coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus et a ueritate quidem auditum


164. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nequiter commisimus purgari cupimus, modis omnibus caueamus, ne in eodem relabamur luto. alioquin per inconstantię uitium | nec satis creduli esse arguemur | nec ipsa quę intra nos est, sanari filia poterit. Est autem constantis animi repugnare cupiditatibus, a bono instituto nunquam deflecti, et cum semel ad colendam ęqui honesti-que uirtutem conuersus fueris, nusquam ab ea discedere uelle. Profecto qui sic sibi constiterit,


165. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipsa, quę salutaribus uitę monitis reluctantur atque obsistunt | et quicquid probe laudabiliter-que ędificatum fuerit, destruere festinant. Ab his quidem quicunque se illęsum incontaminatum-que custodierit, hic uere Christi discipulus erit. cui idem Dominus iure ac merito dicere poterit: Matth16 Tu es Petrus et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam. Ille enim uere petra est supra petram, qui dum Christi uestigiis innititur, in his in finem usque fixus perseuerat | et in Domino


166. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

atque idem nec sedere | nec stare diu potest. multiplex, uarius, discors est, secum pugnans sibi-que-met contrarius | nec in uerbis nec in factis idem. Profecto qui talis est, nunquam aliquo honestioris uitę studio proficere poterit. immo cum in seculi huius pelago uela faciens frequenter naufragetur, mergendum tandem in profundo inferni facile coniici potest. Nunquam enim sic respicit , ut non cras deterior quam hodie sit. Nos ergo


167. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

diligit. Imbecillus item es, quando alterum dolo seducere contendis. ab iniustitię enim uitio superaris, quoties alios fraude aliqua supplantare moliris. Non poterit in eo pectore habitare Christus, in quo domicilium sibi fecit dolus. Nam ipse de eiusmodi homine dixit: Matth8 Vulpes foueas habent et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Non habet


168. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| a Domino ideo commodatum ut rediens exigat illud cum foenore. et si hac lege talentum istud accipimus, quomodo restituemus, si lucri nihil fecerimus? Postremo qui animo imbecillo est, ne fidelis quidem esse poterit. Semper enim dubius pendet | et dum errare metuit errat. diuersarum gentium diuersas consyderat sectas | et cui earum adhęrendum sit, incertus fluctuat. Cum nulla uerior credibilior-que religio sit | quam quę Deo


169. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inquit et uendit uniuersa quę habet, et emit agrum illum . Renunciat enim omnibus carnis uoluptatibus qui perfectus est, ut uoluptate spiritus, quę in Deo habetur, frui possit. Quanto tamen perfectior fuerit, tanto minus latere poterit. Non potest abscondi ciuitas in monte posita | neque lucerna super candelabrum lucens. Quanuis in solitudine et in montibus ferarum petat cubilia ab humano cultu semotus, Deo tamen uolente proditur, ut alii suo exemplo ad calcandam mundi gloriam cęlestium amore


170. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in solitudine et in montibus ferarum petat cubilia ab humano cultu semotus, Deo tamen uolente proditur, ut alii suo exemplo ad calcandam mundi gloriam cęlestium amore accendantur. Solus ergo in Domino gloriari poterit, qui uanitatis humanę pompam honores-que contempserit. Sic enim et Apostolus gloriatus est dicens: Gal6 Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus


171. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

manibus et ore sumere mos est? Tam igitur mente quam corpore mundus castus-que sit, qui ad eiusmodi ministerium se nouerit esse electum. Imprimis tamen fidelem esse conuenit. Quid enim castitas aut aliqua alia uirtus ei prodesse poterit, siqua orthodoxę fidei pars in illo labascere coeperit? Fide igitur opus est, ut reliqua recte prospere-que succedant. Matth24 Quis est, inquit, fidelis seruus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det


172. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cauendum | quam diabolus astutus ad nocendum, neque blanditiis eius capietur | neque uim formidabit. Vt autem cautus et circumspectus fiat sacerdos, necessariam sibi esse Scripturarum scientiam nouerit | intelligentiam-que mysteriorum. sine qua neque se ab aduersario tueri commode poterit | neque alios uitę doctrinis recte instruere | aut ad uirtutem apte exhortari. In Aggeo scriptum est: Agg2 Interroga sacerdotes Legem et in Ezechiele de sacerdotibus


173. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in Deum pietatem, in proximos charitatem | pręstabit-que in dubiis consilium, in periculis opem, in tentationum certamine uictoriam. Quis hoc tibi Tullius, quis Demosthenes, quis Socrates, quis Aristoteles, aut si ad poetas respicis, quis Homerus uel Vergilius conferre poterit? Quandoquidem nec sibi ipsis quicquam prodesse potuerunt, ueritatis nobis diuinitus reuelatę penitus ignari. Porro cum experiri coeperis uoluptatem atque fructum quem tibi lectio suggeret diuina,


174. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tibi hodie, non supra te est, neque procul positum, nec in cęlo situm, ut possis dicere: Quis nostrum ualet in cęlum ascendere, ut deferat illud ad nos, ut audiamus atque opere compleamus? Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: Quis e nobis poterit mare transfretare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod pręceptum est? Sed iuxta te est sermo ualde, in ore tuo et corde tuo, ut facias illum. Quid ergo, quod supra nos non est, amplecti recusamus?


175. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

a suppliciis hominem liberat, sed eidem duplicat eorum grauitatem. Leuiora sunt enim, quę fragilitate naturę peccamus quam quę animi malicia credere nolendo committimus. Igitur siue quis credit | siue non credit, si aliter ac omnibus pręceptum est uixerit, saluus esse non poterit. quia longe est a peccatoribus salus. Mandati transgressio primos homines Adam et Euam eiecit de paradiso. Angelos de cęlo pręcipitauit | Et tu eiusdem fortasse delicti reus illo ascendere speras? Fallet


176. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

partem noctis suo uendicant labori, ut, quo plus operis confecerint, plus lucri consequantur. Quod ergo illis pro adipiscenda pecunia non est iniocundum, sępe enim cantant dum exercentur, hoc tibi molestum esse poterit pro lucranda cęlesti gloria? Nimium delicatus es, ne dicam stultus, si tantum boni tibi parare posse speras tota nocte stertendo. Illis tantum et nocte et die dormire satius esse, de quibus dicitur:


177. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut uidelicet et lingua sermonem resonet et mens circa ea, quę dicuntur, intenta sit. Parum diligens est precator, qui alio uerba, alio cogitationes dirigit, et cum corpore in ecclesia sit, animo uagatur foras per urbis loca uel secessus ruris. Quando hic cum Apostolo dicere poterit: Conuersatio nostra in cęlis est, si ne ibi quidem, ubi est, se esse noscit? Nec semel orasse sufficit. Instandum est, ut impetres, quod postulas. Eędem preces frequenter replicandę et in his, quę ad


178. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ideo peccatoris humilitas meruit ueniam, iusti superbia damnationem, Domino de utroque sententiam ferente, cum diceret: Amen dico uobis, descendit hic iustificatus in domum suam prę illo . Quod si tantum potest humilitas adhibita peccato, quanto plus poterit innocentię probe-que factis copulata? Sunt, qui nimis negligenter orant. summis labiis uerba murmurant | nec satis quid dicant attendunt, non dissimiles illis, qui per quietem somniantes loquuntur, quos per


179. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ille, qui nondum satis credulus uisu recepto quasi per caliginem cernebat uidebantur-que ei homines (ut Marcus ait) tanquam arborum effigies incedentium, deinde plena fide Christum suscipiens iterum-que ab illo contactus clare uidere coepit omnia. Ita nunquam perfecte illuminari poterit, cuius non erit ex omni parte poenitentia perfecta. de qua perfectione inferius, quantum Dominus nostras quoque tenebras illustrare dignabitur, dicemus. Interim reliqua poenitentię bona cursim prosequamur!


180. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

oporteat esse poenitentiam Caput XII Ex arbitrii uoluntate proficiscatur oportet, quicquid operis uel poenam meretur uel pręmium. Poenitentia igitur nisi uoluntaria fuerit, Dei aduersus peccatorem iram placare non poterit. Libertas ista in illa duorum filiorum parabola manifesta apparet, qui a patre iussi, ut uineam cultum irent, alter negauit se iturum, et poenitentia motus iuit. alter iubenti quidem assensit, sed mutato proposito ire noluit.


181. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dum cernuus orat | indignum-que se iudicat in cęlum suspicere, Christo testante rediit iustificatus, cęli ciuis futurus, qui peccati seruus fuerat. Sed si ne iustus quidem, nisi se humiliauerit exaudietur , quanto minus peccator ueniam impetrare poterit, nisi simul et poeniteat et humilietur? Hoc ipsum Dominus a nobis exigens clamat: Iohel. 2 Conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio et fletu et planctu, et scindite corda uestra, et non


182. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Graue est inquis peccatum meum. nunquid grauius quam istorum, quorum modo mentionem fecimus? quibus tamen quod nequiter deliquerant, clementer dimissum constat. Nunquid etiam grauius est peccatum tuum quam cęlum, quam terra quam mare? sed qui potuit creare ista, non poterit sceleris tui pondus eleuare | et ubi abundauit delictum, ibi gratiam abundare facere? Nonne ille quoque qui dicebat: Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super


183. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quo Deum offendisti, non doleas, cares charitate, sine qua teste Paulo apostolo, in quo Christus locutus est | nec corpus tradere ut ardeat, nec facultates in cibos pauperum distribuere | nec hominum angelorum-que linguis loqui | nec fide montes transferre | quicquam prodesse poterit. Poenitentiam itaque agere oportet | et illa non omittere. Quicquid enim pie sancte-que agitur, appendix poenitentię est | et pro culpa satisfactio, ut purgatorii poena uel breuior sit | uel nulla, si plene in uita


184. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Palestinus est; qui in gulam male affectam mittere non metuit, in templo Dagon illud collocat. Corruet igitur ipse et confringetur, truncum fiet inutile capite ac manibus carens, quoniam neque cogitare neque facere poterit quod ei prodesse queat ad salutem. Et cum ad bene agendum nihil sibi supererit uirium, cum Azothiis ęgrotabit, donec agat poenitentiam | se-que restituat sibi | et pro crimine satisfacere incipiat, quoniam


185. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suggestione superatus maturauit scelerate perficere, quod impie cogitarat. et qui Dominicam coenam ore sacrilego delibare pręsumpsit, factus est Domini proditor. Hunc si imitari in gustando sacramento perges, nonne etiam tibi dicere poterit Dominus: Ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. et vę homini illi per quem Filius hominis tradetur ? Tradidit illum Iudas impiis Iudeis, tu eundem tradis tibi impuro.


186. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et obscoenam corporis uoluptatem luxum-que uitę cito finiendę. Quicquid tamen futurum sit, hoc nobis relinquitur solatii quod licet urbes regna-que destruantur, ipsa Christi religio nullis hominum uiribus poterit aboleri. Quanuis cuncta defecerint, illa cui neque portę inferni pręualere queunt, non deficiet. et hęc est uictoria quę uincit mundum fides nostra. Quę si obteri unquam potuisset, prius (ut equidem reor) pedibus multorum qui pręsunt, quam eorum qui persequuntur,


187. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illuc titubantibus uestigiis uacillare proprium peccatorum est. Non simus igitur sicut lunaticus ille de Euangelio, nunc cadens in ignem, nunc in aquam, sed simus templi sancti columna Iachin, quę interpretatur firmitas . Qui enim sic stabilitus fuerit, poterit dicere cum constantissimo uiro Iob: Donec deficiam non recedam ab innocentia mea. Pręterea meminerimus pręceptum esse: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris! Infestet


188. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

igitur Ioachin iste, quia capi uoluit, de Hierusalem transfertur in Babylonem, de uirtutibus ad uitia. Itaque nisi nostra sponte manum dederimus diabolo | et eius malignę suggestioni consenserimus, oppugnare quidem arcem animę nostrę poterit, expugnare non poterit. Et hęc sane sunt publicę potestatis magis insignia nomina, quibus illum dignum non sua merita, sed hominum peccata fecerunt. ueniamus ad priuata.


189. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quia capi uoluit, de Hierusalem transfertur in Babylonem, de uirtutibus ad uitia. Itaque nisi nostra sponte manum dederimus diabolo | et eius malignę suggestioni consenserimus, oppugnare quidem arcem animę nostrę poterit, expugnare non poterit. Et hęc sane sunt publicę potestatis magis insignia nomina, quibus illum dignum non sua merita, sed hominum peccata fecerunt. ueniamus ad priuata. De


190. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

committas | aut a fide alienum | aut ab honestate diuersum | aut uoto castitatis contrarium | neque ut susceptum pro amore Dei uitę perfectioris propositum uanis inimici terroribus agitatus derelinquas. Nihil tibi diabolus nocere poterit, quamdiu tu cum Deo tuo constanter ambulaueris dicens: Dominus mihi adiutor, et ego despiciam inimicos meos. Fortior cunctis demonibus est, qui innocentiam seruat et in Deo confidit. li. 15 notandum


191. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ita ille diuinę erga nos miserationis constringitur freno, ut nocere nisi permissus nequeat. Matth. VIII Nam si expulsus ab homine intrandi in porcos non habuit potestatem, donec concessit ipse cuius iussu pellebatur, quanto minus offendere poterit hominem nisi Deus uoluerit. Bono igitur animo simus | et certissima uincendi spe ad pugnam accingamur. Dominus noster non sinet nos tentari supra id quod


192. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

142 Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus. Erripe me de inimicis meis. ad te confugi. doce me facere uoluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Quod si sanctus Propheta sic orabat, quomodo peccator poterit resistere, nisi et ipse instanter orauerit? Igitur quanto uiolentiorem motum intra se senseris, tanto ardentius auxilium inuoca. Iosaphat ab inimicis circumdatus clamauit ad Dominum, et illis protinus auersis liberatus est.


193. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui carnis cupiditatibus ultro se subiicit. euenit-que ei quod dictum est per prophetam: Iohel. i. Residuum erucę comedit locusta, residuum locustę comedit bruchus, residuum bruchi comedit rubigo. aut quid boni in illo remanere poterit, cui uitia dominantur? Strenuis autem et accinctis | assidue-que contra improbę uoluptatis illecebras luctantibus tuta sunt omnia. Neque enim superseminantur zizania in medio tritici, nisi cum ocio dediti dormimus | et a custodia bonę


194. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

flectitur. Quod si cum tali conuersari te delectauerit, mores quoque diligere incipias necesse est. Alioquin ipsa uitę diuersitas cito uestram dirimet societatem | et ubi dissimilis intercesserit uoluntas, conuictus concors esse non poterit. XXII In Prouerbiis dicitur: Noli esse amicus homini iracundo | neque ambules cum uiro furioso, ne forte discas semitas eius | et sumas scandalum animę tuę.


195. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eius alta mente contemplatur | et cęlestium meditationum fruitur iocunditate. Sed nisi cum magis discedere curaueris ab Herode | et illos comitari, illis adhęrere studueris, quorum uitę splendor et sanctimonię claritudo tibi dux esse poterit usque ad Christum, neque manus digne lauare | neque altare Domini commode poteris amplecti. Audi ipsum ad discipulos dicentem: Matth. X In quamcunque ciuitatem | aut castellum


196. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

magis infideles tyranni sęuiebant, tanto mirabilius credentium numerus augebatur. Creuit ergo Christi Ecclesia non diuitiis, non potentia hominum defensa, sed sola ui diuina protecta | et nunc seruari non poterit, nisi opulenti fuerint | nisi locupletes atque potentes extiterint | qui ei pręsunt? Quid est autem quod Propheta clamat: ps. 34 Omnia ossa mea dicent: Domine quis similis tui


197. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de his quę templo offeruntur. Omnis enim rerum utendarum oblatio pauperum census est, non eorum quibus sua satis sunt. Cum autem omnia defuerint, tunc demum manum suam porriget Deus | et qui mundo quoque seruientes alit, sibi seruientibus deese non poterit. Matth. VI Ideo: Respicite, inquit, uolatilia cęli, quę non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater uester cęlestis pascit illa. nonne uos pluris estis illis? Deinde considerare nos iubet lilia agri


198. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prima 3 Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. Vt autem cuncta pie recte-que facta atque cogitata prosint, charitate fundata sint. ea absente nulla prodesse poterit uirtus, nulla iuuare operatio. et beneficia, quę proximis pręstamus, ab illa quam Deo debemus dilectione proficisci debent. Ista quidem uirum bonum efficiunt. quem eundem propter futurę beatitudinis expectationem non incertam


199. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

permanens. Cęteri etiam apostoli apostolici-que uiri uasa electa fuere, uasa magnę domus, alii quidem aurea alii uero argentea. Ad quos propheta: Esa. 52 Mundamini inquit qui fertis uasa Domini. neque poterit esse uas Domini qui ab omnibus nequitię sordibus non fuerit emundatus. Etenim peccator quoque uas est, sed in contumeliam factum non in honorem, uas impurum, uas non Dei sed diaboli. Quisquis igitur et Spiritus Sancti habitaculum | et uas


200. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne uideat malum, iste habitat in excelsis. Igitur qui in his non ambulat, non est iustus, et qui non est iustus, habitare in excelsis non poterit. Iustum autem per eundem prophetam consolatur Dominus | et promissis remunerationis allicit dicens: Esa. III Dicite iusto quoniam bene, quoniam fructum adinuentionum


201. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

immicos uestros, et corruent coram uobis. persequentur quinque de uestris centum alienos, et centum de uobis decem milia. Si enim sensus nostri pręceptis diuinis muniti fuerint, uitiorum multitudo aduersum illos pręualere non poterit. Cadent a latere eorum mille et decem milia ad eos autem non appropinquabunt. Non oculorum munditiem inquinabit uisa mulier, non aures demulcebit


202. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tactus Omnibus autem aduersariis istis eorum-que similibus uiam tactus patefaciens, quicquid per alios sensus affectauit, id per se tandem opere complere maturabit. et tunc demum animus ipse perditę uitę conscientia pulsatus cum Hieremia queri poterit | flens-que ac lugens exclamare: Hier. 9 Mors ascendit per fenestras nostras, ingressa est domos nostras | disperdere paruulos de foris, iuuenes de plateis. Vitiis enim


203. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

te prouehent | quam si absque his mandata tantum obseruasses. Felix igitur illa uirginitas, illa castitas, illa paupertas, illa senioribus exhibita obedientia, quę cum earum uirtutum comitatu quę iussę sunt, cęlesti sponso poterit occurrere. Felix, inquam, illa uirgo, quę non sola pudicicię laude contenta, sed etiam omnibus necessariis monilibus ornata sponsi sui pręstolabitur aduentum. De


204. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et concupierit, iam mechatus est eam in corde suo. Bonum est mulierem non tangere, quia qui tangit picem, inquinabitur ab ea. Quod si in solitudine degentium mentes foedis cogitationibus interdum solicitentur, quomodo ibi castitas esse poterit secura, ubi uir et mulier uel eodem usi fuerint contubernio | uel si locis disseparantur, congressibus non abstineant? Siquando tamen necesse erit conuenire | et utriusque pręsentiam res exegerit, tales testes arbitri-que


205. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Spiritu Sancto, loquentes uobismetipsis in psalmis hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus uestris Domino. Qui ergo talia legere uel audire neglexerit, Spiritu Sancto impleri non poterit. Et quomodo castitatem seruare ualebit, si Spiritus Sancti auxilio fuerit destitutus? Porro quid iocundius | aut quid optabilius | quam Dei sapientiam in Scripturis audire loquentem


206. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| quod-que profuturum censent impendunt, non quod noxium ęger poposcerit. Ita et tu quantum hominis egestas requirit | et quod honestę sustentationi sufficit uel non petenti prębe. Quicquid ultra necessitatem est, quicquid obesse poterit, ne prębeas etiam si flagitarit. Quod si tibi grandis rerum suppetit copia, da multa sed multis. Nam si uni dederis, licet ille acceptis non male utatur, tu tamen unum diligere uideberis, alios odisse. Christus autem non


207. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quanquam illos magis respicit, quos magis miserabiles inopiosos-que uidet. Veruntamen si tibi quoque non ita ampla est res familiaris, tantum indigentibus eroga quantum uictui tuo superesse poterit, ne et ipse egere incipias. Ita enim Apostolus Corinthiis consulens ait: secunda. 8. Si uoluntas prompta est secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis


208. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut ostendant | nolle se omnino possidere opes perituras, sed illas quę perire nequeunt, in thesauris reconditas ęternitatis. His autem fruituros pauperum sustentatores nemo negare poterit, nisi qui Scripturarum repugnare uoluerit ueritati, malens damnari cum infidelibus | quam cum fidelibus saluari. Vt igitur cęlestes ęternas-que opes capiamus, primo ueritatis cognitione opus est | ueri-que confessione, deinde ut


209. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vt igitur cęlestes ęternas-que opes capiamus, primo ueritatis cognitione opus est | ueri-que confessione, deinde ut delicta nostra expientur, et qui prius peccatis grauabamur, bonis actionibus proficiamus. Hęc autem omnia pręstare poterit fidelis ac syncerę mentis elemosina. act. 10 Cornelius Cornelio centurioni ab angelo de cęlo in terras lapso est dictum: Orationes tuę et elemosinę tuę ascenderunt in memoriam in


210. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

duxi, non possum uenire, habe me excusatum. Itaque indignum se pręstat perenni bono ad quod uocatur, dum pluris ęstimat fragilia et caduca, quę illum de pręsentibus deliciis ad futura transferent supplicia, unde iam neque diuitiis redimi poterit | nec potentia uirium suarum liberari. Ideo illi per prophetam dicitur: Esa. 57 Cum clamaueris liberent te congregati tui. hoc est nummi, quos tam anxie parasti. omnes eos inquit auferet uentus, tollet


211. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Magnificum est mensę diuinę esse conuiuam, sed magnificentius ab ipso mensę domino dignum iudicari, ut sis conuiuarum inuitator et ad Sponsi nuptias conuocator multorum atque collector. Cui hoc fuerit concessum, dici de illo poterit quod de Ioanne Baptista fuit dictum: Luc. 1 Et tu puer propheta Altissimi uocaberis; pręibis enim ante faciem Domini parare uias eius, ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum.


212. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nisi enim scripsissent illi, quibus datum fuit nosse mysterium regni Dei, quis nunc quę uera sunt disceret? quis doceret? A prophetis, ab apostolis, a reliquis Ecclesię sanctę magistris didicimus, quę nunc docemus. Ipsorum profecto qui discipulus non fuerit, non poterit esse utilis pręceptor aliorum. De corporis manvvmqve labore. Caput XIX Quoniam uero prędicandi ac docendi exercitatio ad eruditos tantum pertinet, simplicibus et


213. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

possederunt terram, et brachium eorum non saluauit eos, sed dextera tua et brachium tuum | et illuminatio faciei tuę. ps. 75 Nunquid igitur qui dare potuit, non poterit auferre cum uoluerit? Nunquid quisquam ualebit resistere illi terribili, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrę? Esa. 1 Erit inquit Esaias | fortitudo uestra ut fauilla stuppę, et opus uestrum quasi


214. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

date illi tormentum et luctum! Et cum hęc ita sint, nonne fidelissimo cuique ab arrogantia fastu atque superbia maxime abhorrendum sit | et enitendum, ut humilitatem mansuetudinem humanitatem-que sequatur? Id demum ita seruare poterit, si in omnibus ei qui omnibus pręsidet parebit. Quam rem ut impensius pręstet, nunc de ipsa obedientię uirtute Spiritu Sancto fauente aggrediemur . De


215. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

potius filius Patri ęterno perpetua charitate deuinctus. Atque ideo qui uoluntarie seruit, sponte obtemperat, nihil in quo Deo gratificari se censet, agit inuitus. Hic certe cum psalmista sancto concinere poterit: ps. 39 Vt faciam uoluntatem tuam Deus meus uolui. Tunc demum uera perfecta-que obedientia est, cum nostra uoluntas ex Dei pendet uoluntate. cum uidelicet quod ipse


216. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 134r | Paragraph | SubSect | Section]

De patientia Calumnię. Caput XIII Profecto si humiles, si obedientes fuerimus, erimus etiam in omnibus patientes. Nihil erit quod illius turbare mentem poterit, qui se totum diuinę subdiderit uoluntati. Non igitur incongruum erit, si nunc de patientię uirtute uerba fecerimus. Patientia est animi quędam constantia, quam nec iniurię irritare


217. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in cęlis est. Qui ergo parum patiens fuerit, qui odientem non dilexerit, qui denique pro iniuria beneficium beniuolentiam-que non reddiderit, Patris cęlestis filius esse non poterit. Ille solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, ut doceat te omnes diligere, neminem lędere, nullam appetere uindictam cum offensus fueris, sed potius offensa te dignum iudicare. Hęc


218. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

raptorem irrites | et tuam in Domino conturbes quietem. ps. 9 Patientia enim pauperum (ut in psalmo habetur) non peribit in fine . Si tamen sine lite reparari res poterit, non prohiberis exigere, immo debes, non tam tua quam eius qui rapuit causa. ne uidelicet ille alienum iniuste possidendo pereat. Tob. 9 Nam et Tobias in Deum pientissimus pecuniam sub


219. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod si milites suos rex ipse cęlestis non in delicias et uoluptates huius seculi, sed in conflictum et certamen sęuientium persecutionum destinabat, ut uincentibus inęstimabilis boni donatiuum distribueret, profecto ad militiam eius nullo modo pertinere poterit, qui non ita se subiecerit, ut pro tuenda ueritate nec supplicia nec mortem subire recuset. Is demum Christo militat, qui sępe mundi turbinibus quatitur, et nunquam superatur. dicente ipso Domino: 16.


220. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

impatientis furentem iracundiam: Prouerb. 27 Graue est saxum inquit | et onerosa harena, sed ira stulti utroque grauior. et prosequitur dicens: Ira non habet misericordiam | nec erumpens furor, et impetum concitati quis ferre poterit? Quid autem infelicius quam carere misericordia et dilectione, sine qua beatitudinem consequi nequimus? Iccirco impatientia ipsa, quia charitati contraria est, Deo etiam qui


221. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Omnes fere Pauli epistolę sic finiuntur, ut eis ad quos directę sunt, gratiam precentur et pacem, non huius mundi pacem uel gratiam, sed Dei Patris et Domini nostri Iesu Christi et Spiritus Sancti. Nihil ei deesse poterit, quem ubique Dei gratia comitabitur. Qui autem linguam suam ad benedicendum assuefecerit, hic uere Christi seruus habebitur, illorum in cęlo copulandus consortio, quorum morem in terra fuerit emulatus.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.