Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: poterit Your search found 658 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 341-344:341. Auctores varii. Epistolae Siscienses, versio... [page 318 | Paragraph | Section] lenteque admodum procedit, figulis vero nostris desunt ingenia huiusmodi laboribus.
Vini parum habebimus. Reverendae dominationes vestrae tempestive nobis provideant de vino Bukovczensi, ut illo Scisciense unum vas corrigamus, hoc est admisceamus Scisciensi decimae; forsitan sic bibi poterit. Alioquin vina talia erunt tamquam vilia, ut palati pene pellem detrahant etc.
Cum his reverendas dominationes vestras felicissime valere optamus.
deditissimam commendationem.
Pro certo passam nudius tertius in Koztanicza fuisse habemus, qui si illic adhuc moretur aut quid moliatur, nos latet. Verendum tamen est ne nobis futuras nundinas, ut alias plerumque hostis facere solitus fuerat, interturbet, quod facile tentare poterit. Nam Colapis, qui hoc anno maior non fuit, certis in locis passim transitum patitur et admittit. Ob id consultum videretur ut reverendae dominationes vestrae ad duos tresve ad summum dies unam centuriam pixidiariorum huc expediant ut et nundinis securitatem et vadis praesidium adferant.
nobis colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum commendationem.
Attestacionem quam exigi iusserant reverendae dominationes vestrae fideliter ac sub nostris sigillis factam transmittimus. Vestris reverendis dominationibus erit examinare an quispiam Paulus obtinere poterit nec ne, qui ante aliquot annos ob ingratitudinis vitium una cum uxore ab ipso bonorum aquisitore sit poenitus exclusus ab omnibus aquisitis. Iusticia si quid contrarium fecerit, id reverendis dominationibus vestris pro eorunndem prudentia et industria discutiendum commendamus.
Transcolapianum fossatum, quod tamen necessarium est ut magna pars salutis tocius illius tractus, qui colitur ultra Colapim. Ac si tantilla latitudine quanta nunc existit amplietur, sane eo facto nil melius, quod solius comitatus Zagrabiensis opera et labore 15 diebus confici poterit. Qua re obtenta semper nos profundam atque stagnantem propter adiectam piscinam habituros esse noverint aquam, quam facile aut eques sine alto ponte aut pedester nisi humeris tenus luto demersus transire non possunt.
Novozel Michael cum fratre contumacia ducti neque per se neque
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.