Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: silentio

Your search found 130 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 49-59:


49. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

statui amicorum hortatu, quae temporibus meis memoratu digna euenere in hac maxime parte Europae, quam Pannonii et Turcae, eorumque accole ac finitimi incolunt, carptim assumpta literis mandare, quamquam aliarum quoque nationum res, ubicunque nos locus admonuerit, silentio non praetermittemus. Multa enim in Italia, Galiis, Hispaniisque nostra aetate gesta sunt, quae si qualicunque stylo memoriae proderem, opere precium me facturum putaui. Nempe ac si unquam alias, his


50. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

animum intenderat, filium regni successorem improuisa pręuentus morte reliquit, utpote Wladislauo, Andreae Casimiri filio, in locum eius ab Hungaris suffecto, quem Matthias, siue diuinans, siue coniectans ita futurum, maximo prosecutus est odio. Ipse autem rex Matthias, ne eius bona omnino silentio praeteream, quamquam in multis merito forsan male audiat, tante industriae fuit ad suam presertim gloriam excolendam, ut ausim affirmare eum uirtute quidem multis cedere, fama uero nemini. Nam ut taceam fortunam eius, quae quidem illum et e carcere ad regnum extulit ―


51. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Beatricem sibi deuinciret, simulantem) in uirum habere; quamuis non mediocri laudi futura, si memor primi matrimonii in uiduitate, quae quidem matronis decori est maximo, perseuerasset, nec talem animo cupiditatem unquam admisisset. Verum haec res auertendę suspitionis causa pro tempore silentio pressa est, ne uulgata eiusmodi officeret consilio: nam omnia munitiora Hungariae loca regis Matthiae filius praesidiis obtinebat. Qui quidem se regem fore haudquaquam desperabat, sed ui magis quam causa fretus paruam admodum gratiam apud optimates iniuerat, propterea quod licet


52. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

delicto suo loco memorabo. Demetrii et Stephani liberi, quos Iaxios cognominant, cum trecentis equitibus uenere. Milon Boemusius mille secum adduxit. Petrus Dotius centum, Berislaui ducentos. Caeterum multos procerum, qui non parua manu reipublicae operam nauare eo bello poterant, silentio praeteriui, qui scilicet aut res priuatas communibus praetulerant sumptibus propriis parcentes, aut hostibus adhaeserant, necdum in patriam redire ausi metu tacito per conscientiam scelerum animis insidente,


53. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

nec sane stetissent, ni rex Vuladislauus, siue id regno magis expedire putaret, siue honesti potius quam utilitatis memor iussisset Thomam praesulem asperos uulgi animos, tanquam procellam quandam, oratione sedare. Qui ut sibi etiam multitudinem placaret, in medio illo clamoris ardore silentio indicto, Mirum in modum gaudet, inquit, uiri Hungari, rex Vuladislauus hoc uestro in rempublicam studio, nec profecto minus sua quam uestra causa lętatur, quum uideat ita uos in patriam esse animatos. Nullum enim officium in eam conferre potestis,


54. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

illecti fortuna, regionem illam adorti sunt, sed non eadem felicitate usi plurimos ex suis praeda nequicquam tentata amiserunt. Et quoniam quidam Turcarum hac in expeditione a Dalmatis excepti sunt, factum memorabile duorum captiuorum Hallai et Mechmetis silentio non praeteribo, qui quamuis obscuro loco in Dardanis essent nati, nobilium tamen uirorum sunt imitati uirtutem, et quae Christianis etiam admirationi, simul et documento sit futura. Forte quidam mercator Rhacusanus, ubi illi in uinculis asseruabantur,


55. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

pecora in manus hostium una cum omnibus fortunis inciderunt. Clades regioni illatas, caedes hominum, rapinas, pagorum uastitatem, sacrarum aedium incendia, raptus uirginum ac puerorum, caeteraque quae praedones et foeda factu, et relatu haud honesta in captiuos ediderunt, silentio tegam, ne ea narrando eleuem, quae sane miserrima omnium aetate nostra euenere, quum ignauia, tum dissensionibus principum Christianorum, qui quidem dum quisque alienae inuidet gloriae, nulla prorsus queunt coire societate, aut in communem hostem opportune


56. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

alligatae stabant: distat autem ab hoc litore Sason insula circiter quatuor et uiginti stadiorum interuallo. Turcae igitur quum e signo ab Eremita dato Christianam nauim in proxima statione esse intellexissent, armis caeterisque rebus ad pugnam neccessariis expeditis, nocte intempesta silentio ad hostilem accedunt nauim. Vbi quum omnia neglecta atque ipsos quoque uigiles sopitos esse sensissent, horribili sonitu ac clamore sublato in Istricam transcedunt triremem, alios torpidos somno pauentesque ad necopinatum tumultum, alios in intima nauis


57. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

ueram censendam, et Christum, ut ipse recte affirmat, uiam, ueritatem et uitam esse. Quod ubi Thalysmanus dixit, extemplo rex, ut erat patriae religioni deditus, hominem comprehendi, atque in foribus templi crudelissime necari iussit, denuntiauitque rem silentio tegi, graui poena proposita, si quis efferret. Verum id coelari Deus haud quaquam permisit: nam quidam Turca Illyricae nationis eiusdem gentis Christiano homini omnia, uti gesta erant, narrauit. Quae quum multorum affirmatione, uera esse cognouissem, huic hystoriae inserenda censui.


58. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

mortuo deinde pontifice amiserat. Neque enim licet per leges uectigalem agrum auferri ab eo, qui conduxit, aut eius successore, quandiu uectigal pendatur. Et quoniam nos huius uiri mentio admonuit, quo sane nihil immanius aetas nostra tulit, naturam et mores eius non praeteribo silentio. Neque enim minus operae precium puto imitanda memorare, quam quae cauere decet. Caesar Borgias, Valentiniensium dux, homo scelestus; Alexander VI pontifex improuiso ueneno tollitur. Alexander Sextus,


59. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

concideret, repertis quibusdam Turcaicae linguae peritis, eos Turcaica item ueste indutos iubet, si forte custodias hostium fallere possent, cum naui onusta puluere accensibili per Danubium nocte in urbem irrumpere. Quod consilium per se quidem obsessis salutare futurum fuisset, si tegi silentio potuisset, uerum ad hostes delatum urbem procul dubio prodidit. Turcae enim re per quemdam transfugam Moesum enuntiata intentiorem custodiam adhibentes nauim coeperunt, obtruncatisque uectoribus puluere eo potiti sunt, pertinaciusque in obsidione perstiterunt, conicientes


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.