Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: consuetudine

Your search found 215 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 195-198:


195. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 147 | Paragraph | Section]

Quod si haec in illis tam ampla tamque summa extitere, in te vero neque mediocria sunt nec imparia, ut te cuilibet sapientissimo et diligentissimo haud vereor comparare. Quis enim te gubernandi scientiae doctior, quis diuturna exercitatior regendi consuetudine? Qui florente aetate, cum primum licuit, domesticum regimen assecutus ad haec usque tempora tenuisti, ut non tam alienis praeceptis imbutus, sed ipso rerum usu edoctus didiceris, quales qui praesunt esse deceat. Expletis itaque minoribus dignitatibus ad supremum abbatis gradum quam


196. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 147 | Paragraph | Section]

Verum qua ratione fieri potuit ut tertia vice eodem loco constituereris? Nonne hac antea inauditum, nonne a monachorum moribus alienum, nonne legibus vetitum? Quin a quonam constitutus es? An tuorum nutu et voluntate? Non ego rem tanti putarem: ii enim te probe norunt et ex diuturna regendi consuetudine virtutem tuam perspexere. An Ragusinorum civium suffragiis? At non magnopere mirarer: etenim licet privatis vita tua contineretur parietibus, nemo est nostrum qui tua gesta non perceperit quotidianis sermonibus relata. Mirum sane te ab eo qui procul abest, qui te nunquam viderat, qui


197. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 149 | Paragraph | Section]

libertatisque robur et praesidium jamdiu nobis est constituta. Quid sacris legibus et christianae morum disciplinae? Equidem doleo hanc optimo cuique civium quam bene morati ac sapientes viri saepe alibi deflere solent, hujus urbis calamitatem esse deplorandam, cum abjecta veteri vivendi consuetudine morumque severitate exterarum gentium nova vitia et pravos mores susceperit. Verum quid non movebis pro tua virtute atque animi fortitudine ut insita vetustate vitia obsolescant, aut ne saltem nova invehantur atque in dies magis invalescant. An ecclesiae juribus? Cum ecclesia plura


198. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 149 | Paragraph | Section]

etiam pietate imperantium et liberalitate accepta retineat; sarta tecta tueri ac conservare nonnullis propositis periculis atque laboribus umquam defatigabere. An perferes ut vis ulla, labes, injuria ecclesiastico ordini ab invidis improbisque inferatur hominibus? An indulgabis ut prava vivendi consuetudine cujuspiam, qui in eo sit constitutus ordine, decor nota inficiatur et macula? An male moratis, ignavis, quaeque muneris sint, scientia carentibus, ecclesiae munia quae virtuti sunt proposita, praemia conferes atque elargieris? An in judiciis partium studio, simultati, amicitiae favori


Bibliographia locorum inventorum

Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.