Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quae

Your search found 19388 occurrences

More search results (batches of 100)
First 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159 160 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 14970-15024:


14970. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xvii | Paragraph | Section]

CLARISSIMO VIRO AB INTERPRETE REDDITA. Tria sunt, Balthassar optime, atque optimarum artium amantissime, (te enim unum iterum affari, tibi uni hujus tuo jussu elucubratae interpretationis rationem reddere placet) tria, inquam, omnino sunt, quae ad omne opus, ut recte ac laudabiliter fiat, necessario requiruntur. Primum ut vere judicemus quid fieri oporteat, deinde ut id facere possimus, postremo ut velimus. Quorum trium, quanquam duo illa priora, si forte desint, nobis merito exprobrari non possunt, tertium potest; utpote quod in


14971. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xviii | Paragraph | Section]

facile adducor ut Horatio concedam, sine flagitio esse negligenti licebat: mihi tuo jussu, a quo singulari benevolentia et liberalitate essem provocatus, eadem interpretanti, certe non licebat. Itaque si quis defendere volet, alia me quavis potius quam ista ratione defendat. Dicat nimio ejus rei, quae mandata erat, exequendae studio plus aequo festinasse; dicat gravissimo, ac laboriosissimo instituendae juventutis muneri addictum, ac verentem, ne quid privatis studiis de opera publica detraherem, ad omnia, quemadmodum cupiebam, limanda et perpolienda non satis otii habuisse;


14972. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xix | Paragraph | Section]

exequendae studio plus aequo festinasse; dicat gravissimo, ac laboriosissimo instituendae juventutis muneri addictum, ac verentem, ne quid privatis studiis de opera publica detraherem, ad omnia, quemadmodum cupiebam, limanda et perpolienda non satis otii habuisse; dicat carmina, quae ab Ovidio non nisi animo sereno deducta provenire dicuntur, scripsisse temporibus turbulentis, animo anxio, atque sollicito; dicat postremo, quidquid libuerit, modo hoc firmum, fixumque maneat, me non oscitanter meo munere functum esse, atque ibi etiam, ubi quod agebam parum


14973. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xix | Paragraph | Section]

scripsisse temporibus turbulentis, animo anxio, atque sollicito; dicat postremo, quidquid libuerit, modo hoc firmum, fixumque maneat, me non oscitanter meo munere functum esse, atque ibi etiam, ubi quod agebam parum successit, tamen sedulo fecisse, quod potuerim. Satis, opinor, intelligis ex his, quae dixi, me adhuc non tam de versibus, quam de moribus meis tibi probandis esse sollicitum, nec tam laborare, ut bonus interpres, quam ut bonus vir esse existimer. Boni enim viri officium definitur hac una, quam mihi praesto fuisse dico, sedula studiosaque voluntate; boni interpretis, non item.


14974. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xix | Paragraph | Section]

atque praeclara, sic etiam ad bene interpretandum permultum momenti. opus enim natura sua implexum, ac perdifficile bene fieri non potest, nisi fiat sedulo, ac diligenter: verumtamen omnis sedulitas, quantacunque fuerit, ac diligentia frustra erit, nisi interpres adhibuerit praeterea illa duo, quae a me initio sunt posita, judicium, quo vere statuerit, quid fieri opus esset, ac facultatem, qua id efficere potuerit, quod optimum esse judicarit. Quamobrem, siquidem tibi non modo me, sed opus etiam meum probari velim, ostendam necesse est, horum neutrum mihi defuisse. Quod quidem facere


14975. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xix | Paragraph | Section]

fidenter, et sine ullo erroris metu affirmare non dubitem, genus interpretandi, quo sum usus, optimum esse: quod autem pertinet ad meam in eo genere facultatem, dicam aliquid timide, ac pedetentim, nihil tam metuens, quam arrogantiae reprehensionem, a quo me vitio cum in omni vita, tum in iis, quae scribo, profiteor abesse quam longissime. Primum igitur sic habeto: duo esse interpretandi genera, duas veluti scholas, sectasque interpretum. altera est eorum, qui verbum e verbo convertunt, singulas voces religiose,


14976. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xx | Paragraph | Section]

aspernantur. Hi, si eos vertant scriptores, qui rerum, non verborum, gratia expetuntur, possunt profecto non solum ferri, sed etiam probari, et consequi primum hanc laudem, ut ejus linguae, ex qua verterint, periti, ejus, in quam verterint, non imperiti fuisse existimentur; deinde etiam illam, quae multo est major, ut putentur minime aberrasse a veritate, et rerum notitias, quae fere unae in hujusmodi scriptoribus quaeruntur, maxime sinceras, atque incorruptas suo illo simplici, quamvis inculto, atque horrido sermone conservasse. Verumtamen hoc vertendi genus, quo in aliis plerisque


14977. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xx | Paragraph | Section]

possunt profecto non solum ferri, sed etiam probari, et consequi primum hanc laudem, ut ejus linguae, ex qua verterint, periti, ejus, in quam verterint, non imperiti fuisse existimentur; deinde etiam illam, quae multo est major, ut putentur minime aberrasse a veritate, et rerum notitias, quae fere unae in hujusmodi scriptoribus quaeruntur, maxime sinceras, atque incorruptas suo illo simplici, quamvis inculto, atque horrido sermone conservasse. Verumtamen hoc vertendi genus, quo in aliis plerisque contenti esse possumus, si quis transferat ad oratores, aut ad poëtas, qui non magis


14978. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxi | Paragraph | Section]

dicere, parum fortasse probabiliter, sed, ut arbitror, vere: nullos mihi interpretes minus fideles videri, quam eos, qui in oratoribus, ac poëtis de sua fide maxime gloriantur, eamque sibi, non sua scribentibus, sed aliena vertentibus, non solum praecipue, sed etiam unice cordi fusse affirmant. Quae enim, malum, est ista fides, quae poëtam exhibet sui dissimillimum, omni poëtico instrumento, ac supellectili spoliatum, ex grandi exilem, ex numeroso absonum, ex puro inquinatum, ex dulci insuavem, ex vehementi et concitato, segnem ac remissum; poëtam denique, ut brevi omnia complectar,


14979. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxi | Paragraph | Section]

sed, ut arbitror, vere: nullos mihi interpretes minus fideles videri, quam eos, qui in oratoribus, ac poëtis de sua fide maxime gloriantur, eamque sibi, non sua scribentibus, sed aliena vertentibus, non solum praecipue, sed etiam unice cordi fusse affirmant. Quae enim, malum, est ista fides, quae poëtam exhibet sui dissimillimum, omni poëtico instrumento, ac supellectili spoliatum, ex grandi exilem, ex numeroso absonum, ex puro inquinatum, ex dulci insuavem, ex vehementi et concitato, segnem ac remissum; poëtam denique, ut brevi omnia complectar, non suo, sed alieno more loquentem?


14980. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxi | Paragraph | Section]

fidus interpres, qui ab archetypi virtutibus minime aberrarit; qui sive oratorem, sive poëtam ita fuerit interpretatus, ut non solum eadem, sed etiam eodem modo dixerit, Demonsthenica, ut ita loquar, Demonsthenice, Homerica Homerice. Atque hoc est alterum ex duobus illis, quae supra dixi, genus interpretandi, praeclarum sane, atque magnificum, verum adeo difficile, atque impeditum, ut multo sit minus operosum sua scribere, quam aliena hoc pacto interpretari. Verumtamen sic judico, aut abstinendum ab hujusmodi scriptoribus aliena lingua explicandis,


14981. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxii | Paragraph | Section]

scribendo male, ex
Grecis bonis Latinas fecit non bonas. Itaque dum inconsulto, ac praeter modum boni interpretes haberi volunt, hoc assequuntur, ut mali scriptores, ac de pulcherrimis aliorum scriptorum, quae corruperint, operibus, male omnino meriti deprehendantur. Quanto rectius, quantoque consultius facerent, si ejus operae, quam totam in bene vertendo, hoc est in verbis Latinis ad verba Graeca accommodandis consumunt, partem seponerent, atque in bene scribendo, hoc est in omnibus, quibus


14982. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxii | Paragraph | Section]

sani hac in re praecipientium, fatuitatem, atque ineptias contemnerent, veteres illius aurei saeculi scriptores audirent, atque imitarentur? quos, quum et utriusque linguae naturam haberent plane perspectam atque cognitam, et judicio essent acerrimo, profecto credibile est, ut in ceteris artibus, quae ad humanitatem pertinent, sic etiam in hoc interpretandi negotio, vidisse omnium optime quid fieri oporteret. Verum hoc tempore tantum est fastidium vetustatis, tanta novitatis veluti prurigo, ut multi a proposito sibi fine aberrare turpiter malint, quam usitatis antiquorum


14983. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiv | Paragraph | Section]

diligentissime servari oportebat, incuria, vel periere, vel, quod sperare fas est, alicubi abditae in pulvere, atque in tenebris delitescunt. Cujus tamen jacturae incommodum sarciunt aliqua ex parte pauca illa verba, quibus idem ipse Tullius exponit rationem, qua est usus in iis convertendis. Quae sane verba si rite intelligantur, omnem mihi videntur hujus rei doctrinam continere. Converti , inquit, non ut interpres, sed ut orator . Quid ais, M. Tulli? convertisse te illas orationes affirmas, ut interpretem convertisse negas? quid est aliud convertere, quam


14984. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

In sententiis nihil arbitrio loci esse credidit. Jure id quidem. non enim aliae sententiae verae sunt apud Graecos, aliae apud Latinos; non aliae sententiarum formae, quibus Athenis, aliae quibus Romae, vel res demonstretur, vel animi hominum aut concitentur, aut leniantur; ut quae Atticus orator, exempli gratia, interrogando extulerit, ea Romanum oratorem efferre oporteat affirmando. nec vero, mutatis sententiis, illa jam conversa ex Aeschine, atque ex Demosthene, sed ab ipso potius Tullio excogitata, jure dicerentur. Age, qui in sententiis conservandis fuit summa


14985. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

affirmando. nec vero, mutatis sententiis, illa jam conversa ex Aeschine, atque ex Demosthene, sed ab ipso potius Tullio excogitata, jure dicerentur. Age, qui in sententiis conservandis fuit summa religione, qualis fuerit in verbis audiamus. Verbis ad nostram consuetudinem aptis : quae videlicet, vel singula, vel plura inter se nexa et copulata, nihil haberent insolens, et odiosum, sed essent haec Romanorum, aeque ac illa erant Atticorum auribus accommodata. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere . Imo vero id nequaquam facere necesse habuisti,


14986. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

illa erant Atticorum auribus accommodata. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere . Imo vero id nequaquam facere necesse habuisti, siquidem insolentiam orationis, quam ambo illi oratores, sed Demosthenes praesertim, omni opere vitabant, effugere volebas, eaque afferre, quae tuorum civium consuetudo minime repudiaret. Vidit hoc sane vir prudentissimus, atque omnis ad orationem pertinentis artificii scientissimus. Quid ergo fecit? singula verba servare non potuit: Sed genus , inquit, omnium verborum vimque servavi . Usus sum verbis,


14987. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

Addit caussam, cur id fecerit: Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tanquam appendere . Praeclare, nihil enim refert, totidem ne, an pluribus, an paucioribus verbis Graeca verba converteris; neque id quaerunt lectores, si modo aliquid sapiunt; sed illud potius: quae Latine scripta sunt, Graecisne sint leviora, an vero pari, ut ita dicam, momento, et iis, quarum in oratoria dictione ratio habetur, virtutibus aeque ponderosa. Atque hoc quidem de numero verborum ab iis velim diligenter animadverti, qui, ubi aliquid serviliter, sive, ut ipsi


14988. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvi | Paragraph | Section]

de coma Berenices quum lego, eam sic probo, ut valde suspicer Graecum poëtam esse a Latino superatum. In qua tamen video summum interpretem hunc, quem dico, verborum ac versuum numerum, in quo minutuli interpretes magnopere occupantur, usque eo non curasse, ut illos versus, qui fere soli ex tota, quae intercidit, Callimachi elegia supersunt, atque apud Arati scholiasten leguntur, quatuor ille versibus convertere non dubitarit. Quum enim Graecus scripsisset:
†η με Κόνων ἔβλεψεν ἐν ἠέρι τὸν Βερενίκης


14989. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]

quem cunctis obtulit ilia deis. In quibus ipsis flavum illud addidi, vel ut versum explerem, vel ut ille cirrus lectori minus displiceret. Sed hunc omitto: redeo ad Tullium; cujus ratio in Graecis convertendis qualis fuerit, satis arbitror ex iis, quae dixi, perspici potuisse. Summus videlicet dicendi, et interpretandi magister duas Aeschinis et Demosthenis contrarias orationes, quod etiam Hieronymus, qui eas legerat, in epistola ad Pammachium testatur, sic transtulit, ut multa in illis praetermiserit, multa addiderit, multa


14990. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]

cultum, et ornamenta floridiora, et numeros accuratiores esse decet. Quarum rerum caussa quum oratori concedatur illa, quam dixi, libertas in verbis suo more deligendis, atque ad omnem rerum varietatem, ita ut linguae ratio postulat, accommodandis, multo est aequius eandem poëtae concedi. Quae quidem libertas nec anxia sit, nec meticulosa, sed justa, sed legitima, sed moderata; quae id, quod erit visum, addat, detrahat, mutet, faciat denique omnia quae velit, sed nihil velit non consentaneum rationi. Nam si ultra legem, ultra morem, ultra omne rationis praescriptum progredi


14991. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]

quum oratori concedatur illa, quam dixi, libertas in verbis suo more deligendis, atque ad omnem rerum varietatem, ita ut linguae ratio postulat, accommodandis, multo est aequius eandem poëtae concedi. Quae quidem libertas nec anxia sit, nec meticulosa, sed justa, sed legitima, sed moderata; quae id, quod erit visum, addat, detrahat, mutet, faciat denique omnia quae velit, sed nihil velit non consentaneum rationi. Nam si ultra legem, ultra morem, ultra omne rationis praescriptum progredi coeperit, illa jam erit, non libertas, sed, inani specie, falsoque nomine libertatis abutens,


14992. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]

deligendis, atque ad omnem rerum varietatem, ita ut linguae ratio postulat, accommodandis, multo est aequius eandem poëtae concedi. Quae quidem libertas nec anxia sit, nec meticulosa, sed justa, sed legitima, sed moderata; quae id, quod erit visum, addat, detrahat, mutet, faciat denique omnia quae velit, sed nihil velit non consentaneum rationi. Nam si ultra legem, ultra morem, ultra omne rationis praescriptum progredi coeperit, illa jam erit, non libertas, sed, inani specie, falsoque nomine libertatis abutens, licentia; qua nullum est in interprete vitium majus, et quo animi hominum


14993. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxix | Paragraph | Section]

illud Virgilii de ira Junonis, huic Achillis irae quam simillima:
Junonis gravis ira et inexsaturabile pectus. Irae videlicet magnitudinem, quae propter Latinae linguae egestatem uno verbo exprimi non poterat, pluribus verbis expressit. Vides igitur, me in primo Homeri versu, atque adeo in prima voce, nequaquam nimis liberum, sed fortasse nimis anxium fuisse. Eundem hunc versum Helius Eobanus Hessus ita convertit, ut mihi videatur,


14994. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxx | Paragraph | Section]

de ira Achillis magnanimi, id est, ita acturum, ut illum in ira exercenda nusquam non magnanimum esse appareat. hoc enim suscipere ac polliceri videtur, si quidem illa vox magnanimi non est supervacanea, sed necessaria, cujusmodi esse debent omnes omnino voces, quae in rei, de qua dicturi sumus, propositione adhibentur. Quod si ita se res habet, necesse est unius voculae adjectione, facta eo loco, in quo nihil adjici fas erat, totam Homeri Iliadem mirifice corrumpi: quippe quum in ea multa occurrant, quae ad magnanimitatem referri non possunt, quaeque


14995. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxx | Paragraph | Section]

necessaria, cujusmodi esse debent omnes omnino voces, quae in rei, de qua dicturi sumus, propositione adhibentur. Quod si ita se res habet, necesse est unius voculae adjectione, facta eo loco, in quo nihil adjici fas erat, totam Homeri Iliadem mirifice corrumpi: quippe quum in ea multa occurrant, quae ad magnanimitatem referri non possunt, quaeque idcirco reticeri oportuisset ab illo, qui eam laudem, in poëmate exordiendo, heroi suo tanquam propriam tribuisset. Pelidae : cujus Pelidae? nam etiam Pyrrhus, is, qui apud Trojam Neoptolemi nomen invenit, atque ob eximiam virtutem cantari


14996. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxx | Paragraph | Section]

quaeque idcirco reticeri oportuisset ab illo, qui eam laudem, in poëmate exordiendo, heroi suo tanquam propriam tribuisset. Pelidae : cujus Pelidae? nam etiam Pyrrhus, is, qui apud Trojam Neoptolemi nomen invenit, atque ob eximiam virtutem cantari potuit, est Pelides; quae vox non magis Pelei filium, quam Pelei nepotem significat. Hanc ob caussam Homerus Achillis non modo genus, verum etiam nomen declarandum putavit. interpres cur genus expressit, nomen dissimulavit? cur scripsit


14997. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxi | Paragraph | Section]

qua qui laborant, mente capti perhibentur: sin autem furor non proprie dicitur, quaero qua ratione aut ego, aut alius quisquam possit divinare, quem potissimum furorem poëta, vel interpres velit intelligi. nulla est enim animi cupiditas impotens et effraenata, quae non aliquam habeat cum furore similitudinem, atque ob eam rem non interdum furor nominetur. multi enim mortales, quod Cicerones pueri (Att. lib. 6. epist. I.) de magistro suo Dionysio dicebant, furenter irascuntur ; multi furenter amant; sunt qui furenter aut doleant,


14998. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]

non μῆνιν, sed μανίαν derivari. deinde, quaecunque esset hujus vocabuli origo, Latinae linguae rationem haberi oportebat, neque in re, de qua esset agendum, proponenda, eam vocem adhiberi, quae si proprie diceretur, falsa esset; si non proprie, ambigua et perobscura. Satis, ut arbitror, ostendi Eobanum ea libertate, quae poëtae interpretanti conceditur, licenter abusum esse in primo versu. in quo quidem consisto, nec postulo, ut ex eo fiat conjectura de ceteris; nec usurpo


14999. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]

derivari. deinde, quaecunque esset hujus vocabuli origo, Latinae linguae rationem haberi oportebat, neque in re, de qua esset agendum, proponenda, eam vocem adhiberi, quae si proprie diceretur, falsa esset; si non proprie, ambigua et perobscura. Satis, ut arbitror, ostendi Eobanum ea libertate, quae poëtae interpretanti conceditur, licenter abusum esse in primo versu. in quo quidem consisto, nec postulo, ut ex eo fiat conjectura de ceteris; nec usurpo illa Ovidii (Fast. I.)
principiis omen inesse solet.
Ad primam


15000. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

putarit, ostendi; atque id quale esset, ipsius verbis cum propositis, tum etiam expositis, declaravi; idemque genus ob easdem caussas dixi adhibendum esse multo etiam magis in poëtis. Nec vero arbitror Tullium, si voluisset exponere quomodo convertisset aut Aratea, aut alia Graecorum carmina, quae in ejus libris leguntur, non aeque de his scripturum fuisse, quod scripsit de illis duabus a se conversis duorum Atticae eloquentiae principum orationibus: se videlicet ea convertisse, non ut interpretem, sed ut poëtam, servantem easdem sententias et earum formas;


15001. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

Latini sermonis consuetudinem accommodantem. Haec in poëtis ita, ut dico, ab illo esse facta, qui Graece sciunt facile perspicient, si ejus carmina cum eorum, quos interpretatus est, carminibus comparabunt: qui autem Graece nesciunt, idem tamen assequentur, si ea conferent cum interpretamentis, quae suo illo more, verbum verbo exprimentes, ac nullam literam, aut apicem negligentes, grammatici elaboraverunt. Id porro ubi fecerint, genus Tullianum, vel priscum potius; eo enim sunt usi omnes, qui aliquid sunt interpretati, prisci illi aurei saeculi scriptores, atque, ut me illos, eorum


15002. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiv | Paragraph | Section]

abstulerat,sensumque decori
Jupiter, offundens noctem caliginis atrae. hoc inquam, genus, ubi Latina cum Graecis contulerint, quale sit, certius judicabunt; mihique erunt, quemadmodum spero, multo aequiores, quum viderint, quorum vestigia presserim, quae mihi exempla proposita duxerim ad imitandum. Horum ego exemplorum, ne sim longior, cetera quidem, Balthassar eruditissime, tibi, atque aliis, si qui erunt tui similes, qui laborem minime fugiant, quaerenda, ubi sunt, et contemplanda relinquo. unum esse video, quod ab Homerico interprete, de


15003. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxvi | Paragraph | Section]

quem ipse Olympius misit in lucem,
Ex imo altari prolapsus, ad platanum concitatus perrexit:
Ibi erant passeris pulli pusilli nati,
Ramum super summum sub foliis latentes,
Octo; verum mater nona erat, quae pepererat natos: 15
Ibi ille hos miserabiliter voravit stridentes:
Mater vero circumvolabat lugens dilectos natos:
Hanc autem implicans ala prehendit valde clamitantem.
Sed postquam natos devoraverat


15004. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxvi | Paragraph | Section]

facti estis comantes Achivi? 25
Nobis quidem hoc ostendit signum magnum providus Jupiter,
Serum, seri exitus, cujus gloria nunquam peribit.
Ut hic natos devoravit passeris et ipsam,
Octo, ac mater nona erat, quae pepererat natos
Sic nos tot annos bellabimus ibi; 30
Decimo autem urbem capiemus spatiosas vias habentem.
Et ille quidem sic concionatus est: quae nunc omnia complentur.
Verum age, manete omnes, bene


15005. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxvi | Paragraph | Section]

natos devoravit passeris et ipsam,
Octo, ac mater nona erat, quae pepererat natos
Sic nos tot annos bellabimus ibi; 30
Decimo autem urbem capiemus spatiosas vias habentem.
Et ille quidem sic concionatus est: quae nunc omnia complentur.
Verum age, manete omnes, bene ocreati Achivi,
Heic, quousque urbem magnam Priami ceperimus,


15006. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxvii | Paragraph | Section]


Scire, ratos ne habeant, an vanos pectoris orsus:
Nanque omnes memori portentum mente retentant,
Qui non funestis liquerunt lumina fatis. 5
Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis,
Quae Priamo cladem, et Trojae, pestemque ferebant;
Nos circum latices gelidos, fumantibus aris,
Aurigeris divūm placantes numina tauris,
Sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai, 10
Vidimus immani


15007. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxviii | Paragraph | Section]

et sera nimis, sed fama ac laude perenni. 25
Nam quot aves tetro mactatas dente videtis,
Tot nos ad Trojam belli exantlabimus annos;
Quae decimo cadet, et poena satiabit Achivos.
Edidit haec Calchas; quae jam matura videtis.
Vides inter superiora illa et haec proxima


15008. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxviii | Paragraph | Section]

dente videtis,
Tot nos ad Trojam belli exantlabimus annos;
Quae decimo cadet, et poena satiabit Achivos.
Edidit haec Calchas; quae jam matura videtis.
Vides inter superiora illa et haec proxima quantum intersit: illa esse rudia et incondita, contexta, vel potius congesta verbis


15009. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxviii | Paragraph | Section]

linguae consuetudine utentem, ita orationem conformare, nihil ut in ea non appareat insolens et peregrinum; heic alterum interpretem, vel magis poëtam, illa eadem sic effari, ut credas te audire civem Romanum, in media urbe natum et educatum, illi advenae praecipientem, et ostendentem, ea, quae dixerit insolenter et perabsurde, quemadmodum dici oportuerit, ut Latinis auribus apta essent. id ut praestet, uti scienter praeclara illa et generosa libertate, quam saepe jam laudavi, et oratori oratorem, poëtae poëtam interpretanti necessariam esse dixi; sententias easdem retinere, verba,


15010. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxviii | Paragraph | Section]

poëtae poëtam interpretanti necessariam esse dixi; sententias easdem retinere, verba, ita ut res postulat ac ratio praescribit, commutare, addere, omittere, contrahere, dilatare; eorum vim ac pondus conservare, de multitudine vel paucitate nihil omnino laborare; postremo id assequi, ut, quae scribit, non advecta e Graecia, sed in Latio nata videantur; nec vero, nisi aliunde id constet, facile statui possit, ille ne Homerum, an eum Homerus converterit. Haec igitur carmina mihi decrevi optimi generis interpretandi tanquam exemplar et formam esse debere; haec quasi


15011. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxix | Paragraph | Section]

constet, facile statui possit, ille ne Homerum, an eum Homerus converterit. Haec igitur carmina mihi decrevi optimi generis interpretandi tanquam exemplar et formam esse debere; haec quasi regulam, ad quam referrem ea, quae ipse facerem; haec veluti mensuram, qua adhibita, intelligerem, concessa interpreti libertas quo impune progredi possit, quem ad finem, sine ulla reprehensione prudentium hoc in genere virorum, pervenire. Quem ego finem, errore atque inscientia, fortasse non raro sum transgressus, verum ut


15012. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xl | Paragraph | Section]


Passeris ut pullos octo, nonamque voravit
Ipsam etiam serpens matrem, sic Pergama circum
Et nobis totidem bellandum haec monstra per annos
Portendunt: urbem decimo vastabimus anno.
Haec vates: matura suo quae tempore jam jam 35
Omnia complentur, tantum perstate volenti
Heic alacres animo, bello quassata bilustri
Pergama dum noster subvertat denique Mavors. Mea haec si conferas cum Tullianis,


15013. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xli | Paragraph | Section]

agimus, tribus rebus definiri; utriusque linguae, Graecae ac Latinae, et poëtici artificii scientia: haec quanta sint in interprete, tantam esse interpretandi optimo illo genere facultatem. Jam de me ipse quid dicam? hoc primum, quod mihi videor sine ullius offensione posse dicere: me in illis, quae posui, quid possim nescire; scire hoc unum, ut possem aliquid, magnis meis laboribus, et diuturna multorum annorum exercitatione contendisse: deinde hoc etiam (quid enim loquens cum homine amicissimo quidquam dissimulem?) meam hoc in genere facultatem, quantulacunque est, mihi videri aliquanto


15014. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliii | Paragraph | Section]

35
Sicut enim serpens avido crudelis hiatu;
Octonos pullos nona cum matre voravit,
Sic nos fata novem mittunt in bella per annos
Saeva, gerenda manu spatiosae ante inclyta Trojae
Moenia, quae decimo tandem capiemus in anno, 40
Atque eversa solo dabimus. fore talia Calchas
Praedixit. quae nos nunc omnia perficiemus.
Quare, agite, obdurate, supremum et ferte laborem,
O fortes Danai, donec


15015. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliii | Paragraph | Section]


Sic nos fata novem mittunt in bella per annos
Saeva, gerenda manu spatiosae ante inclyta Trojae
Moenia, quae decimo tandem capiemus in anno, 40
Atque eversa solo dabimus. fore talia Calchas
Praedixit. quae nos nunc omnia perficiemus.
Quare, agite, obdurate, supremum et ferte laborem,
O fortes Danai, donec victricibus armis
Evertamus opes Trojae, Priameia regna. 45 In his ego versibus meum


15016. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

autem, quod ego me, non tam de mea laude, quam de operis perfectione, ac de communi utilitate cogitantem, optare profiteor, ut post me existat aliquis, qui, meis hisce minime contentus, scribat ipse multo meliora, quae possint homines Latinae linguae studiosi non modo ferre, sed etiam admirari. Equidem arbitrabor, me laboris mei fructum cepisse non poenitendum, si multorum studia commovero, meoque exemplo, aut heic Romae, aut uspiam terrarum, excitaro aliquem interpretem tanta facultate, quantam rei


15017. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

eodem carminis genere, quo ille usus est, verum etiam eadem vi, et eadem suavitate orationis. Hunc ego jam nunc animo prospicio, hunc admiror, huic faveo, hujus veluti formam mihi effingens, excellentiam et magnitudinem contemplans, me ipse contemno, et meam hanc interpretationem prorsus despicio. Quae tamen, dum expectabitur is, quem dixi, Homero dignus interpres, et erit nemo praeter Eobanum, qui Latino carmine Iliadem converterit, nisi omnia me fallunt, non est profecto cur debeat omnino repudiari. Habes jam ea omnia, quae mihi hoc in sermone dicenda esse constitueram; de cura non


15018. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

me ipse contemno, et meam hanc interpretationem prorsus despicio. Quae tamen, dum expectabitur is, quem dixi, Homero dignus interpres, et erit nemo praeter Eobanum, qui Latino carmine Iliadem converterit, nisi omnia me fallunt, non est profecto cur debeat omnino repudiari. Habes jam ea omnia, quae mihi hoc in sermone dicenda esse constitueram; de cura non mediocri, qua tua mandata sum exsequutus, de optimo interpretandi genere, quo sum usus, de mea in eo genere facultate. quam tu si parem operi difficillimo fuisse judicabis, tuam ego agnoscam in me benignitatem, qui mihi plus tribuas,


15019. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

usus, de mea in eo genere facultate. quam tu si parem operi difficillimo fuisse judicabis, tuam ego agnoscam in me benignitatem, qui mihi plus tribuas, quam quantum Veritas patiatur: sin autem imparem, meam tu agnosces in te observantiam? qua fit, ut tuae voluntati obsequi coner non solum in iis, quae praestare atque efficere possum, sed etiam in iis, quae non possum. IMPRIMATUR,


15020. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

difficillimo fuisse judicabis, tuam ego agnoscam in me benignitatem, qui mihi plus tribuas, quam quantum Veritas patiatur: sin autem imparem, meam tu agnosces in te observantiam? qua fit, ut tuae voluntati obsequi coner non solum in iis, quae praestare atque efficere possum, sed etiam in iis, quae non possum. IMPRIMATUR,
Si videbitur Reverendissimo Patri Sacri


15021. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlv | Paragraph | SubSect | Section]

Homericae Iliados Poëma, aetatum ac nationum omnium plausu atque admiratione celebratum, jam inde ab literarum in Italia restauratione, sapientissimorum Principum cura latinis versibus reddi coeperit; constat tamen, nullam ad hanc usque diem Epici incomparabilis versionem prodiisse, quae aut germano latini sermonis nitore, aut exacta Homericarum venustatum repraesentatione, aut denique numerosa quadam ac sublimi versuum magnitudine delicatis harum rerum aestimatoribus undecumque satisfaciat. Dolendum quidem est, viros aliquot eruditissimos, qui superioribus saeculis ad hanc


15022. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

visus est etiam Francisci Floridi Sabini viri eruditissimi in Homero vertendo conatus. Nam quum octo Odysseae libros latinis carminibus elegantissime redditos immortali illi omnium optimarum artium Maecenati Francisco I. Galliarum Regi dedicasset tanquam specimen quoddam reliquorum Homeri operum, quae latine interpretari constituerat, Rexque ipse Graecarum literarum scientissimus hominem humanissimis et verbis et pollicitationibus in proposito confirmasset, vix uno aut altero elapso anno, et Rex beneficentissimus interiit, et Poeta singulari doctrina atque industria praeditus florente


15023. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

nisi quando latinae linguae genius sententias aliquot redundantes contrahere, aut in verbis compositis epithetisque exprimendis quodam quasi temperamento uti suaserit. Constat enim, latinas Musas Graecis multo severiores pleraque respuere, venusta illa quidem apud Graecos atque elegantia, sed quae frigidum quippiam in latino carmine et plane infacetum sonarent. Equidem arbitror in hoc praecipue optimorum interpretum industriam versari oportere, ut non semper verba verbis, sed sententias sententiis, quantum utriusque linguae ratio patitur, reddendas curent, studeantque iis potissimum et


15024. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

instare destitit, quam praeclaram hanc Homericae Iliados versionem perfectam, atque omni ex parte expolitam haberemus. Quo quidem factum est, ut quod summos potentissimosque Principes nequicquam exoptasse intelleximus, id ipse praecipuo quodam privilegio, et singulari felicitate obtinuerit. Quae cum ita sint, cumque in opere egregio nihil omnino deprehenderim, quod aut Religioni Christianae, aut bonis moribus officere possit, e re publica esse censeo, ut elegantibus typis quam citissime in lucem proferatur. Romae Cal. Septemb.


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159 160 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.