Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quae

Your search found 19388 occurrences

More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2109-2118:


2109. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | SubSect | Section]

theologiae professori, M. Marulus in Domino salutem. Cum tuis ad populum sermonibus, Dominice pater, frequenter interfuissem (delectabant enim me plurimum), postulasti a me, et quidem enixe, ut Pontifici Maximo per litteras exponerem Christianorum suorum calamitates, quae ab infidelibus quotidie inferuntur, eique tanquam totius ecclesiae praesidi supplicarem ne saltem reliquias ab iisdem inimicis opprimi patiatur, sed apostolica authoritate reges atque principes nostros ab armis ad concordiam reuocatos ad expeditionem aduersum infideles parandam


2110. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | SubSect | Section]

et miserabilis uicinorum ad nos confugientium aspectus ut scriberem compellebant, conscientia autem paruitatis meae a scribendo animum retrahebat. Temerarium quippe uidebatur ut ego, qui neque dicendi ui neque authoritate ualeo, supremae dignitatis uiro quicquam persuadere ausim, nedum talia quae olim saepius ab aliis tentata in cassum cesserant. Porro cum mecum tacitus considerassem nequaquam absque nutu diuino id te deposcere quod ego praestare posse diffiderem, recepi tandem me quod rogabas facturum, non meis uiribus, sed Dei fretus auxilio. Igitur a Spiritu Sancto adiutus


2111. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

Salutis MDXXII. MAXIMO PONTIFICI ADRIANO VI. M. MARVLVS SPALATENSIS HVMILIS AC SVPPLEX Quum me, Sanctissime pater, uel exiguae admodum uel nullius omnino authoritatis esse scirem, te autem in summo omnium quae in terra sunt dignitatum honorumque fastigio sedere non ignorarem, uerebar profecto ad tantae maiestatis uirum mearum quicquam dare litterarum. Porro hesitantem ac diu dubium ad scribendum et ipsa tandem rerum ingruentium necessitas impulit et animi tui ubique uulgata mansuetudo


2112. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

ac submisse affari formidabo? An non etiam Deum patrem quotidie ut nostri misereatur inuocamus et aduersa quibus praemimur ueluti praesenti atque audienti exponimus et explicamus? Decreui igitur hac epistola, etsi minus auribus tuis digna, nobis tamen necessaria, declarare primum mala quae patimur ipsi, deinde imminens omnibus qui fidei tuae commissi sunt periculum, non magis nobis qui prope sumus quam illis qui procul extimescendum. Hoc autem ne accidat per te unum praestari posse confidimus, si studium curamque omnem, sicuti debes, adhibere non destiteris.


2113. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

patimur ipsi, deinde imminens omnibus qui fidei tuae commissi sunt periculum, non magis nobis qui prope sumus quam illis qui procul extimescendum. Hoc autem ne accidat per te unum praestari posse confidimus, si studium curamque omnem, sicuti debes, adhibere non destiteris. Mala quae nos premunt haec sunt. Quotidianis infidelium Turcarum incursionibus infestamur, sine intermissione carpimur; alii trucidantur, alii in captiuitatem abeunt; res diripiuntur, pecus abducitur, uillae uicique igni comburuntur; agri, quibus cultis uitam sustentabamus, partim uastantur,


2114. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

esse potest qui Christo aduersatur, qui neque religione neque legibus neque moribus nobiscum conuenit? Profecto ubi tanta rerum dissimilitudo est, ibi nulla unquam intercedere amicitia potest nisi simulata. Foedus ergo, quod cum illo nos modo habere fatemur, metus ne acerbiora his quae diximus pati contingat fouet, non ratio approbat. Sustinemus enim mala et dissimulamus ne peiora subire cogamur. Praesentes nostras erumnas breuiter recensuimus; iam aliorum quoque calamitates cursim perstringemus. Omitto superioribus temporibus ista omnium Antichristorum


2115. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

erumnas breuiter recensuimus; iam aliorum quoque calamitates cursim perstringemus. Omitto superioribus temporibus ista omnium Antichristorum impiissima natio quot regna Christianis abstulerit, quot prouincias, quot oppida sibi subdiderit, ecclesias euerterit, aras prophanauerit. Quae, quoniam plus quam satis nota sunt omnibus, non est necesse nunc repetere. Olim fleuimus, olim lamentis lachrymisque prosecuti sumus monasteria desolata, uirgines constupratas, pueros baptismate sacro dudum purificatos deinde uero Maumethanae perfidiae more circumcisos et ex fidelibus


2116. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

compellimur praesentibus oppressi angustiis, non quia grauiores sint sed quia recentiores. Vix enim ullo die cessant immanes infidaeque bestiae quamcunque possunt iniuriam Christi inferre cultoribus. Templa in quibus iugiter Deo sacrificabatur stabula iumentorum fiunt; sanctorum corpora, quae fidelibus uenerationi erant, infidelium pedibus conculcantur. Pictae ficteque beatorum imagines, ipsius etiam Saluatoris nostri et Mariae uirginis, eius matris, aut dissipantur aut in sterquilinium proiiciuntur. Denique nihil praetermittere impii pium putant quod religioni nostrae


2117. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

quod olim proauus eius capere nequiuerat, ipse expugnauit. Inde ibidem relicto praesidio, quoniam hyems appetebat, in hyberna recessit primo uere rediturus ut totum regnum illud, si possit, armis occupet. Quo ipso amisso quid, quaeso, reliquum spei Christianis erit se suaque tuendi aut quae fiducia cum tam ualido hoste manum conserendi? Actum est, mihi crede, de Re publica Christiana nisi omnes pari animo, equali fide, concordi proposito, opes uiresque coniungant et sociis agminibus Christique nomine inuocato simul ad bellum procedant morique magis optent quam barbaricae


2118. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

animatum quam a me dici queat. Non desinas, Pater sanctissime, illos, qui in finibus sunt, armis, pecunia, rebus necessariis iuuare, quo facilius in proposito persistere queant non dedendi se prophanis neque loco suo decedendi. Tuam ea in re liberalitatem praedicabunt Croatiae quae adhuc supersunt oppida Liburniaeque dynastae omnes arciumque prefecti. Sed multo gloriosius in caelesti regno coram Domino, cuius in terra uices geris, praedicabunt angelici spiritus, si Christianos principes ad sanctiendum pacis foedus coges et omnes pro orthodoxae fidei gloria ad


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].


More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.