Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quae

Your search found 19388 occurrences

More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2140-2155:


2140. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

Frater Ioannes Gocius, qui istic superioribus mensibus apud Caesaream Maiestatem nonnulla Reipublicae nostrae negotia tractauerat, Ragusium ueniens, ea de uestra dignitate et publice et priuatim praedicauit, quae omnium mentes, animosque, ad eam non solum amandam, sed etiam admirandam conuerterunt. Quis enim humanitatem, benignitatem, caeterasque uirtutes in tam ampli ordinis Principe non coleret, non suspiceret, non admiraretur,


2141. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

me quoque his ita inflammauit, ut statim in desiderium ingens exarserim inter clientes Illustrissimae. D. V. annumerandi. dumque qua re in hanc me insinuare possem, ab eodem diligenter, si ea quae ab oriente ad nos deferuntur, quam diligentissime ad eam perscriberem, uoti me compotem absque ullo dubio fore, respondit. Et eo magis quod non solum uobis, sed etiam Caesareae Maiestati rem gratam me facturum persuadebat.


2142. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

absque ullo dubio fore, respondit. Et eo magis quod non solum uobis, sed etiam Caesareae Maiestati rem gratam me facturum persuadebat. Libens onus suscepi, diisque fauentibus, non diu moratus, et ecce ab oriente multa ad nos, quae eo ordine quo perlata sunt, quam primum significare duxi. Addere etiam pleraque uolui, ut locorum descriptiones, multaque altius repetere, quo rectius narrata perciperentur. Licet in hoc uereor, ne et modum excedat


2143. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

principem praefectorum, hoc est sangachorum, qui in Europa sunt, promotus, hanc dignitatem Turcae Bechlerbechum appellant, ab eo loci a Solymano inter consiliarios, quos Bascas uocant, ultra quam, praeter eam, quae Regia est, maior dignitas apud Turcas non inuenitur. In hac dignitate cum aliquantisper summa authoritate iter socios (tres enim sunt) principem locum tenuisset, rebus id exigentibus in Aegyptum missus est successor


2144. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

locum tenuisset, rebus id exigentibus in Aegyptum missus est successor Mustafae, quem uxor eius, sororque Solymani mariti desiderio mota domum redire procurauerat. Quo postquam Axmatus uenit, intuens ea se prouincia potiri, quae et rerum omnium affluentissima, et ab sede Regia remotissima est, prospicensque mobile gentis ingenium, iugumque Turcicum aspernans, partim quos auare, partim quo crudeliter eis imperabant, sibique ad nutum instituentis


2145. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

occasionem oblatam, qua si recte utatur, futurum ut non solum ex seruo liber sed ex praefecto Rex euaderet. Itaque diligenter coepit de defectione cogitare, et licet plurima ad id peragendum hortarentur, erant tamen nonulla, quae perterre facerent, pauci ras.s.suorum, Aegyptiorum, quamuis prompti animi ad rebellionem, attamen mollia et infirma corpora, umbra et ocio adsueta, uendundis, emundisque rebus occupata, ineptaque laboribus


2146. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

petiise diximus, Constantinopolim reditus, atque expeditio in Valachiam iam parata Mustafa basca Duce. haec Valachia ultra Danubium contra Nicopolim Regiam aliquando Bulgarorum sedem, nunc Turcico subditam Imperio, sita est, quae ab Turcis recens defecit. Cuius defectionis antequam causas exponam, uisum est, Valachiae situm designare, ac alia quadam paulo altius repetere, quo narrata plus perspicuitatis recipiant. Huius Valachiae fines sunt ab


2147. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

defecit. Cuius defectionis antequam causas exponam, uisum est, Valachiae situm designare, ac alia quadam paulo altius repetere, quo narrata plus perspicuitatis recipiant. Huius Valachiae fines sunt ab oriente altera Valachia, quae Moldouia ab Vngaris appellatur, ab antiquis Datia dicta. ab occidente Vngari, Sibignique oppidum in ripis Danubii situm, atque ad Vngaros pertinens. a septentrione montes, qui Transyluaniam Vngaricae ditionis regionem,


2148. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

duodecim dierum itinere ab occidente in orientem, in latitudine a meridie in septentrionem trium et amplius, in hac planicie perpetua solum pingue, capaxque cultus, nisi qua paludes, aut siluae intercidunt. Regio omnium ferax, quae ad humanae uitae necessitatem pertinent, praeter uinum, cuius alioquin ea gens, utpote crapulae, uentrique dedita, appetentissima est. pecudum nullibi maior copia, equorumque armenta uix minoribus animalibus cedentia,


2149. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

ingressus est. huic nusquam Dragulus occurrit. deduxerat enim ex agris, uicisque in densissimas siluas paludibus obitas, non solum homines, pecudesque, sed etiam omia omnia usui necessaria, ita ut Turcarum exercitus aliunde, quae ad uictum pertinerent, comportaret. Ipse uero Dragulus expeditis aliquot equitibus, noctu sepius, interdiu plerunque per anfractus, tramitesque notos, siluas egrediebatur, multosque Turcarum, aut pabulantes, aut longius ab


2150. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

inire praelium permittebat. Quapropter Mahumetes, cum neque comeatum exercitus haberet, neque Dragulum syluis inclusum cum maximo suorum periculo adgredi placeret, multis ex suis amissis, sine praeda, sine uictoria, quae uenerat, redire coactus est. At Valachorum Reguli metu hostis liberati, immemores ab Dragulo suscepti beneficii in Draguli necem perniciosa consilia agitare ceperunt, militiam detrectare, Turcas extollere, Draguli facta


2151. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

existimant. Clissae Castellum Illyrici, super ueteres Salonas, Spalatumque Vngaricae ditionis in Dalmatia situm, superioribus diebus acriter Turcae obsidione cinxerant, prope diem per deditionem recepturi. nam omnia oppida nis quae ad uictum necessaria erant, iam deerant. sed repente quingeti Coruati, Segnia mari xxxx nauigiis aduecti, iunctis sibi Dalmatis subsidio fuere, interfectisque Turcarum nonullis castellum non solum obsidione liberarunt, sed


2152. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

reliqua tribuisse. Qua re ualde laetati sumus, nam licet Vngaris castellum hoc parui momenti sit, Turcis tamen plurimum commoditatis si reciperetur, a reliquum Dalmatiae, Liburniaeque tractum delendum praeberet. quippe omnia, quae ad hunc tractum pertinent paulo a mari recedentia, usque ad castellum Ostaruicae hac hyeme Vngaris ereptum, quod super Iaderam est Liburniae ciuitatem Venetis subditam, Turcarum sunt, ex quo loco in Italiam, immo Venetias


2153. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

Venetis subditam, Turcarum sunt, ex quo loco in Italiam, immo Venetias sex dierum iter est. viden quantum appropiquant Italiae? Spalatum oppidum Dalmatiae, aliquando Diocletiani Augusti palatium per tria milliaria a Salonis, quae ciuitas nunc solo est aequata, distat. Dicunt Turcae ab ultimis Aethiopiae sedibus gentem quandam excitam, hos plerique Iudaeos affirmant. sed haec quoniam fabulis simillima uidentur, latius explicare non audeo. Bosinensem


2154. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

quoniam fabulis simillima uidentur, latius explicare non audeo. Bosinensem Sangachum audio quattuor millibus equitum ad Modruscensem agrum uastandum profectum. uereor ne uoti compos fiat, cum nusquam Vngari sit. Et haec sunt, quae Illustrissimae D. V. scribenda duxi, non quod ab aliis eadem non habeat, sed quo me clientelae eius insinuarem, quae felix ualeat, et cui me plurimum commendo. Ab Ismaele Sophaenorum principe nihil est,


2155. Bučinjelić, Miho. Epistula ad Gerardum Planiam,... [Paragraph | Section]

agrum uastandum profectum. uereor ne uoti compos fiat, cum nusquam Vngari sit. Et haec sunt, quae Illustrissimae D. V. scribenda duxi, non quod ab aliis eadem non habeat, sed quo me clientelae eius insinuarem, quae felix ualeat, et cui me plurimum commendo. Ab Ismaele Sophaenorum principe nihil est, oratorem ad Turcam miserat, hic aliquantisper Constantinopolim moratus ab Solymano largiter donatus domum rediit, pacem iter eum et


Bibliographia locorum inventorum

Bučinjelić, Miho (1479 - c. 1550) [1524], Epistula ad Gerardum Planiam, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 2445, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [bucinjelicmepist].


More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.