Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quae

Your search found 19388 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 258-265:


258. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 70 | Paragraph | Section]

I. Epistola praeposita libello Plutarchi, De capienda ex hostibus utilitate, in Latinum converso. Ioannes Pannonius Marco Aurelio. S. D. Multa sunt, Marce Aureli, quae me unum in tanta interpretantium copia, ne quid ipse interpretarer, sunt hactenus dehortata, verum illud in primis, quod mea proferre quam aliena transferre, semper duxi praestantius: tamen quando ita evenit, ut institutum tandem meum transgrederer; cui potius has


259. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 73 | Paragraph | Section]

signare copiam quandam immodicam rei, super qua diceretur. Cicero etiam potissimum in libro, De Officiis primo, cum admonet peregrinum minime esse debere in aliena re publica curiosum; poeta item Catullus, Latinitatis aeque diligens custos, cum ita loquitur:
Quae nec pernumerare curiosi
Possint, nec mala fascinare lingva, manifeste hoc vocabulum, in malum tantum accipiunt. Nos igitur hunc, et si qui praeterea itidem eo utuntur, jure optimo secuti sumus. At durum quiddam est negotiositas! Credo


260. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 75 | Paragraph | Section]

nec librorum copia dabatur, nec qui excitare studium posset, usquam applaudebat auditor. Nec vero ego nunc totam ausu temerario Iliadem aggressus, fastidiosum lecturis et ridendum Satyris texui volumen; sed exercendi tantummodo mei gratia, unam ex tanti operis libro sexto particulam libavi, quae Bellerophontis in primis fabulam continet; quem locum ideo potissimum delegi, quod hujus Herois nomen quidem apud Latinos celebre cognoveram, at vero genus et facta et exitum, passim ignorari videbam. Verum et alia quaedam, notitia et memoratu digna hoc habet carmen. Hic quippe et Lycurgi


261. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 76 | Paragraph | Section]

stemmatis viriditas, caducis silvarum frondibus aptissime comparatur; ut jam merito desinant mortales barbarico fastu, majorum gloriam jactitare, cum prosapiam suam, medio vere nascentibus, et primo autumno defluxuris arborum foliis quam simillimam esse cogitaverint; ac nonnulla insuper adnotanda, quae legens tu ipse animadvertes. Sed ut omnia liquidius clarescant, contextum tibi poematis breviter intimabo. Praevalentibus adversum Trojanos in campo Graecis, Aeneam et Hectorem Helenus admonet vates, uti restituta quam primum acie, alter eorum, videlicet Hector, urbem petat, ac Minervam


262. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 78 | Paragraph | Section]

IV. Ioannes Episcopus Quinque-ecclesiensis Cardinali Diacono S. Eustachii. Reverendissime Pater! Accensus fama eminentissimarum virtutum R. P. V. quae jam pridem plurimorum sermone longe ac late praedicantur, accensus inquam hujusmodi fama, nec tam meis fretus meritis quam benignissima humanitate R. P. V. confisus, praesumsi prior scribere eidem ac offerre me in famulum et servitorem ad omnia mandata pro viribus paratissimum.


263. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 78 | Paragraph | Section]

literarum mearum brevitatem pariter et ruditatem facile amplius et locupletius viva voce, et commendatione supplebit. Nec tamen tanto teste contentus, misi pro V. R. P. per eundem pignora quaedam licet exilia, ab animo tamen deditissimo profecta, et quasi primicias obsequiorum meorum, quae pro nunc satis impetrabunt, si tantum admitti et respici merebuntur. Si quid praeterea est, quod post fratrem meum D. Varadiensem exiguitas mea possit, cogitet R. P. V. habere se unum ex minimis suis in Hungaria, cui omnia suo arbitratu valeat


264. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 81 | Paragraph | Section]

Ioannes, ad Cardinalem S. Angeli. Satisfacturus eram debito meo erga R. P. V. literis longioribus, si non earum portitorem contigisset esse R. P. D. Marcum Episcopum Tinniniensem, quem satis scio et ornatius et copiosius omnia relaturum, quae a me scribi possent. Vnum tamen, quamvis et illi coram peragendum delegaverim, nihilominus et epistolae mandandum putavi, plurimam videlicet mei commendationem apud P. R. V. Quam Altissimus servet diu felicem! Budae.


265. Jan Panonije. Epistulae, versio electronica [page 82 | Paragraph | Section]

licet exiguas R. P. V. mitto. In quibus peto mittentis magis animum pensari quam munusculi vilitatem. Cetera dicet R. in Christo P. D. Marcus, Episcopus Tinniniensis; qui etiam apud SS. D. N. pro certis causis meis et meorum intercessurus est. Quarum una, quae ad quietiorem mei et Ecclesiae meae statum pertinet, satis quidem ardua est, plurium tamen judicio non inusitata, nec prorsus illicita; nobis vero multis ex rationibus plurimum necessaria. Oro V. R. P. ut in ea re promovenda, sui erga me favoris initium auspicetur. Nemo est, cui


Bibliographia locorum inventorum

Jan Panonije (1434-1472) [1456], Epistulae, versio electronica (, Italia; Hungaria), 1969 verborum, Ed. Sámuel Teleki [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [ianpanepist].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.