Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quae

Your search found 19388 occurrences

More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2670-2694:


2670. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

omnia sunt integra et ex sententia successura. Apud Joannem Statilium, episcopum Transsylvanum, avunculum meum, quemadmodum Michael Farnae tecum perfecit, poteris habere conditionem non contemnendam, apud vero regem etiam optandam consequeris. Redeas tantummodo, nec ultra immoreris, posteaquam et quae Germanus Enyo turbaverat, pacata sint, et a Turca hoc anno tuti simus. Etenim avertimus illum a nobis qua dando, qua pollicendo, nonnihil etiam terrendo ampullosioribus apparatibus nostris, si modo tanta bellua exiguitate nostra terreri possit. Quod si quid insequenti molietur


2671. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

nos novi, aut etiam si non, speramus nos Pauli III. pontificis maximi, Caroli V. imperatoris, Francisci regis Galliarum et senatus populique Veneti marte, ac duce Christo secum tuto pugnaturos, praesertim si tantorum principum foedus et consensus non refrigescet. Tu interim ad quae moveo, hortor, urgeo, adhibe animum, et redi vel fratris tui gratia, qui te plurimum in hoc regno esse desiderat, quique tibi ob tam diuturnam istam tuam moram etiam vehementer irascitur, et quum accepta ab eo pecunia, qua te a creditoribus Viennensibus redimeres, nondum


2672. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

dejerat: nunquam posthac tibi suppeditaturum, quo te sustentes, tametsi ad Libitinam devenisses. Me, ut semper habuisti, habes tui amantissimum. Rogo mittas mihi Ursini Velii de rebus Hungaricis historiam, aut si malis, tute portes, quod et ipse malo; neque te taedeat: si pluris constabit, quam quae arca tua emere possit, supplebit mea, tibique claudetur nunquam. Brassicanis magna, sed majori majore diligentia me commendes, quocum et amicitia mea major est, et consuetudo intercessit frequentior, alioqui utrumque amo singulariter et complector propter mores ac litteras, quibus pollent. Si


2673. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

de vita etiam tua ob varios casus, quibus te actum ferebatur, dubitasse: quandoquidem diu te nobis et fidiculis Austriaca factio Viennae Pannoniae torserat et carceribus exstinxerat. Quoties ego tunc vicem tuam indolui, quoties tui sum misertus, et maledictis fortunam istam tuam incesserim, quae nullibi adhuc tibi certam sedem constituere voluerit, et surgentem te semper nequitia sua, virtuti quippe tuae non tibi inimica quasi manu colliserit: equidem confido, te, cui animus meus apertus est, vel me tacente perspecturum facile, idque sine dubio crediturum; quum te sincero corde semper


2674. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

colloqueremur et una essemus. Habes jam animum erga te meum, habes et voluntatem. Restat, ut te soler, si solandus es, quum et homo sis et humani a te nihil alienum putem. Casus itaque tuos, Tranquille charissime, fer, ut soles, forti animo, virtute tua te sustentes, nec fortunae succumbas, quae natura ipsa debilibus, et iis, quibus infra nihil est, facile parcit, et in suis caudicibus haerere permittit; magna vero ac fortissima quaeque ad oppugnandum sibi deligit, nimirum ut tandem victa a virtute, in summo victorem collocet, quod tibi procul dubio futurum fata tua pollicentur, quae


2675. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

quae natura ipsa debilibus, et iis, quibus infra nihil est, facile parcit, et in suis caudicibus haerere permittit; magna vero ac fortissima quaeque ad oppugnandum sibi deligit, nimirum ut tandem victa a virtute, in summo victorem collocet, quod tibi procul dubio futurum fata tua pollicentur, quae te tam diu in afflictionibus servarunt, si modo infractus perstiteris. Etenim pugnandum tibi adhuc est, ut jam diu pugnas, et vincendum parandumque virtute, quod per fortunam auferri nequit, sciens, haud quaquam tuum esse, quod ipsa tuum fecerit. Sed ne infirmus, fortissimum et


2676. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 17 | Paragraph | Section]

mea soleo commendare, si paulo constantior et minus praeceps esset, studeretque parsimoniae, neque ex novis rebus, quas Aloisius Gritti moliebatur in Hungaria, spes suas dum festinat assequi, ingratitudine sese erga Joannem regem infecisset. Nova nulla scribo, quum ipse melius scias, si quae sunt. Sunt autem veteres ignes et incendia, novi vero luctus et angustiae ac mala universa, quae jam inde a clade Mohachiense nobis minitantur, utinam non opprimant.


2677. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 17 | Paragraph | Section]

neque ex novis rebus, quas Aloisius Gritti moliebatur in Hungaria, spes suas dum festinat assequi, ingratitudine sese erga Joannem regem infecisset. Nova nulla scribo, quum ipse melius scias, si quae sunt. Sunt autem veteres ignes et incendia, novi vero luctus et angustiae ac mala universa, quae jam inde a clade Mohachiense nobis minitantur, utinam non opprimant. Vale. Thordae VII. kal. Junii MDXXXVIII.


2678. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 17 | Paragraph | Section]

quod etsi penitus necessitudini nostrae non contigit, nonnihil tamen ob diuturnam absentiam nostram mutuam, quum usu et consuetudine sua caruerit, oblivione jam labi ac cessare videbatur, nisi opportune nuper hic Segesvarii convenissemus, et velut a longo quodam postliminio, non dicam amicitiam, quae alioqui animo meo, arbitror, neque tuo unquam exciderit, sed amicitiam hanc sane nostram jucundissimam, dudum Brassoviae plurium dierum spatio initam et constitutam, convictu atque colloquiis suavissimis in pristinum statum reduxissemus. Quid tum


2679. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 14 | Paragraph | Section]

id. Maji MDXXXVIII. Antonius Wrancius Petro Porembio. S. Accepi litteras tuas per Erasmum Gyerlachonzchy regis mei secretarium datas, quae mihi eo quidem jucundiores exstiterunt, quo diutius fuerunt exspectatae. Visus sum hoc tempore, quo non mediocriter varia hujus regni fortuna affligimur, maximo gaudio affici, intelligens, te et vivere, et bene valere, esseque optimo loco, et auctum beneficiis ac dignitate conspicua atque


2680. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

distantius dici possit, quoad superero, retinere decreverim. Quod si te dubitare crederem, pluribus argumentis declararem, sed ea nihil aliud essent quam verborum multiplicatio. At demus hoc locorum intervallis, quibus sejungimur, demus necessitudini nostrae, quae in otio, si vera est, esse non debet, et postquam praesente consuetudine frui nequimus, nihil superfluum, neque ab amicitia nostra alienum faciemus, si majore blandientium verborum copia voluntates nostras confirmabimus. Hoc tu certe proximis litteris tuis, tum amoris tum fidei erga me tuae


2681. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

restituti sumus, postquam et ego te canonicum Cracoviensem esse sciam, et tu me Budensem ac Transsylvanum praepositum non ignores, rogo, velis me interdum saltem litteris tuis invisere, quod ipse quoque vicissim me facturum tibi polliceor. Nec quisquam amicitiam nostram invalidam putet, utpote quae parvis initiis orta, et nullis adhuc officiis beneficiisque, ultro citroque tum datis tum acceptis, aucta et communita fuerit, quandoquidem tanta me humanitate, tanta animi hilaritate ac rei tuae domesticae largitate superioribus annis ex Italia redeuntem excepisti, atque in contubernio tuo


2682. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 20 | Paragraph | Section]

unum, trium ulnarum longum, praeterea nihil, proficiscens in Gallias orator, commonito prius eodem avunculo meo, et rogato ut tibi satisfaceret pretio, accepi. Reliquum quicquid fuit, Jacobus frater tuus tamquam ex igne, solius mei nomen praetexendo, eripuit et divendidit, dum caetera omnia, quae apud alios reposita fuerant, utpote proscripti hominis diriperentur. Et quamquam ea, quae velut e naufragio correpta servaveram, tua semper duxi, tibi servavi: ab illa tamen die, qua legi litteras tuas avarissimas et beneficiorum immemores, aculeorum tuorum impatiens, omnia cum aliis in


2683. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 20 | Paragraph | Section]

prius eodem avunculo meo, et rogato ut tibi satisfaceret pretio, accepi. Reliquum quicquid fuit, Jacobus frater tuus tamquam ex igne, solius mei nomen praetexendo, eripuit et divendidit, dum caetera omnia, quae apud alios reposita fuerant, utpote proscripti hominis diriperentur. Et quamquam ea, quae velut e naufragio correpta servaveram, tua semper duxi, tibi servavi: ab illa tamen die, qua legi litteras tuas avarissimas et beneficiorum immemores, aculeorum tuorum impatiens, omnia cum aliis in proscriptionem abire permisi, et ne hilum quidem, quod tuum posses dicere, apud me reliquum


2684. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 21 | Paragraph | Section]

nec meritis apud te promerueram. Verum omni amore atque obsequio, si quod a me in tanti viri ac praesulis usum abire possit, statui eundem sempiterne prosequi, et jussis ejus semper praesto esse, accedente huic scintillulae devotionis erga te meae ingenti igne laudum et magna vi praeconiorum, quae de virtutibus tuis Erasmus Gierlachonschy meus necessarius non raro, sed semper, nec apud me solum, sed apud omnes, quibuscum optimi quique nominari cupiunt, libens ac sedulo excitat et diligenter enumerat. Id itaque quicquid est, quod a me tuae amplitudini offertur ac dicatur, ex


2685. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 9 | Paragraph | Section]

pridie kal. Aprilis. M. D. XXXVIII. Antonius Verancius Thomae Myndzentino S. Odiosiores, ut ais, colloquutiones, quae inter me et Franciscum Baccium proxime contigerunt, ex equisonum nostrorum temulentia scito provenisse, nec arbitror eorum rixas ac jurgia tanti debuisse fieri, ut nostras succendissent, et amicitiam, quae mihi secum intercedit, aut violassent aut exstinxissent. Quandoquidem illum ego semper


2686. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 9 | Paragraph | Section]

Verancius Thomae Myndzentino S. Odiosiores, ut ais, colloquutiones, quae inter me et Franciscum Baccium proxime contigerunt, ex equisonum nostrorum temulentia scito provenisse, nec arbitror eorum rixas ac jurgia tanti debuisse fieri, ut nostras succendissent, et amicitiam, quae mihi secum intercedit, aut violassent aut exstinxissent. Quandoquidem illum ego semper per Deum sincere amavi ac magni feci, et si vel timor vel adulatio non est suspecta, etiam colui. Quod ut confirmem, et integritatem meam, qua in amicos esse soleo, defendam, nunc etiam inter rixas eum


2687. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 9 | Paragraph | Section]

polliceor, nisi me per calumniam ab se repulerit. Semper enim turpe duxi et illiberale, cito aut exili aut vili de causa ab amicitia discedere, quamquam et ipse praeceps in iram est, et ego in amicis ferendis pertinax, quamdiu non contemnar. Sed haec forsan dies et amici lenient, quae natura corruptior exacerbavit. Caeterum tantum abest, ut in his turbis nomen tuum miscuerimus, ut ne in mentem quidem nobis tunc veneris, quem sciebamus cum archiepiscopo Collocensi dudum in Hispanias profectum. Igitur ne expostules, nec injuriarum nos insimules, velim, mi Thoma, quia nec tu


2688. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

controversiarum praebuisti, nec nos quaepiam tunc carpsimus sine causa, praeter quam nos ipsos. Tui vero amice, ut par est, et memini interdum, et quoad vixero, absentis volo meminisse, praesentem vero ex animo diligere, quod versa vice abs te quoque non diffidenter spero. At his omissis, quae nunquam fuerunt, ni malevoli auribus tuis illa instillavissent, rogo interponas te, non enim pudet me amissum amicum recuperare, et nos utrique nostrum restituas. Si quidem pulcherrimum et christianum est, homines injuriarum oblivisci, errata corrigere, et dissidentia in unitatem revocare. De


2689. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

Antonius Wrancius Stephano Broderico Vaciensi episcopo S. Tametsi deberem crebriores ad te dare litteras, praesul optime et de me saepe benemerite, quem filiali ac vigilantissima observantia prosequor et colo, ut ex me quoque nonnihil eorum intelligere posses, quae nunc in aulam quaeque dies afferat; tamen quum ego nonnisi vulgaria, et quae in triviis circumferuntur, id temporis habeam, quibus certe indignum esset aures tuas offendi, per me potissimum: minus multa ac non ita saepe scribo, quum alioqui te tum regiis, tum multorum aliorum litteris, ad quos


2690. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

Tametsi deberem crebriores ad te dare litteras, praesul optime et de me saepe benemerite, quem filiali ac vigilantissima observantia prosequor et colo, ut ex me quoque nonnihil eorum intelligere posses, quae nunc in aulam quaeque dies afferat; tamen quum ego nonnisi vulgaria, et quae in triviis circumferuntur, id temporis habeam, quibus certe indignum esset aures tuas offendi, per me potissimum: minus multa ac non ita saepe scribo, quum alioqui te tum regiis, tum multorum aliorum litteris, ad quos res alicujus ponderis perveniant, quotidie certiorem fieri non dubitem. More


2691. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

fieri non dubitem. More itaque solito salutem tibi a Deo Optimo Maximo et omnem optatum statum cum felicitate,annosque quam longissimos, verum quoad taedium non afferent, precabor. Meam deinde operam, studium ac servitutem propensissimo animo, dudum alioqui tibi addictam offero et commendo, quae quidem in hac parte omni libertate mihi charior est, quum illa uteris. Ea ut saepe uti non dedigneris, oro, obsecroque plus quam vehementer. Vale. Segesvarii XVI. kal. Martii


2692. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

Antonius Wrancius Nicolao Bogaucio episcopo Dumnensi S. Quoniam soleo ad amicos meos charissimos eo longiores dare litteras, quo rariores, nostra hujus temporis nova largius perscripta accipe, quae quidem non existimo nova esse, quum jam inde a conciliata Turcae amicitia semper nobis et timenda et exspectanda fuere. Solimanum imperatorem Turcarum omnino irati animi erga nos esse, non dubiis argumentis percipimus, nec alia causa est, quam quod in mutuam concordiam principum christianorum


2693. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

pro Christianitate belligerant et certe belligerabunt, ferroque infidelium, una cum Joanne rege suo malunt interire, quam perpetuo servire tanto tyranno. Habes publicarum rerum omnium faciem, in his nunc sumus; quae succedent, Deus scit. Ennio Verulano, cardinali, inquam, nostro dignissimo, cui tota nostra familia aeternum inserviet, diligenter me commendare, eidemque quicquid servitute mea praestare possim, oro velis offerre. Eum ita videre desidero, ut neminem mortalium ejus ordinis


2694. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

beneficiisque interdum foveantur, ita ut incrementum sumant identidem, facile dissolvuntur. Id etsi nondum nostram attigerit morbi, quam sempiternam esse percupio: tamen nescio quo pacto brevissimum ad extinguendam occupasti compendium, dum desiderii ac petitionis meae assiduae saepe oblivisceris, quae quidem vix decem numorum aureorum utrique nostrum negotium facesseret. Est enim officium, quod poposci, non beneficium. Verum si illud praestitisses, beneficium mihi et quidem tanto majus, cumulatiusque exstitisset, quanto celerius a mora absolvisses, nec tot a me querimonias factas aure surda


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].


More search results (batches of 100)
First 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.