Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quae

Your search found 19388 occurrences

More search results (batches of 100)
First 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2702-2745:


2702. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aii_v | Paragraph | Section]

sum reluctatus voluntati, sed parui equidem haud inuitus: nam vinci humanitate semper turpissimum iudicaui. Hic igitur magnanimus Comes quum partim iuridicundo, partim aliis publicis et priuatis amicorum negotiis plurimum occuparetur, atque hic omnia fere symposiis definirentur, nolui bonas horas, quae superabant male collocare. Itaque dederam primos dies continuos lectioni Platonis et Aristotelis, vt aliqua ex parte reuocarem in memoriam studia philosophiae longissimo tempore intermissa. Quo quidem opere districtum vir quidam eximius, et in literis non mediocriter versatus, quum saepe


2703. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aii_v | Paragraph | Section]

autem affirmante, orta est non leuis disputatio, quam ego literis mandaui, vt extaret ocii ratio, quo tunc abundabam: Sequutus sum tenue genus orationis, et a pigmentis rhetoricis penitus abstinui: ne in difficillimis rebus explicandis ornatu ipso, cumulandoque hilem argumentationum et exemplorum, quae cateruatim occurrebant, oratio redderetur obscurior, implerenturque volumina. Proinde rem perstrinxi quam breuissime, luce tamen verborum addita: vt cum res intelligi primo aspectu possit, tum ne lector verbositate fastidium contrahat. Hanc tibi disputatiunculam mitto atque dedico, cum pro tuo


2704. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii | Paragraph | Section]

vnde inquam? quid boni portas? ille autem haerebat in me defixis oculis cogitabundus. Tum inquit. Etsi non libenter a te dissentio: quem cognoui sermonibus multorum, integre in aulis principum fuisse versatum, nec tibi defuisse iudicium atque virtutem, sed fortunam, quae fere probis omnibus aduersatur, aethernis suscaeptis contentionibus aduersus probitatem: tamen mihi concaedi postulo, si nunc magnis quibusdam rationibus vna in re sentire tecum prohibear, nec propterea velim credas immutatam esse meam erga te voluntatem, aut quicquam tibi de meo iudicio


2705. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii | Paragraph | Section]

decidisse. Non sum inquam adeo ambitiosus, vt offendar, si quisquam praesertim vir optimus atque amicissimus, in quo albo te collocaui, diuersus eat a mea sententia: fieri enim potest, vt integra amicitia, nonnunquam inter se amici dissentiant. Quippe veram amicitiam, quae manauit ex fontibus honesti, egitque radices in officiis firmissimas, nullae nec opinionum varietates, nec mutationes rerum, aut temporum, non dicam dissoluere, sed labefactare, aut imminuere potuerunt. Scio inquit amiciciam esse vnam ciuilium


2706. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii_v | Paragraph | Section]

strenueque defungerentur. Eorum vero qui priuatis de causis, aut studio ambitionis, aut cupiditate gloriae, aut potentiam vt augeant, aeque vt ipsi sunt, improbos sibi asciscunt, factionem non amicitiam dixeris, ac minime diuturnam putes, tamdiu inter se simulate amant, quamdiu speratur vtilitas, quae vbi sperari desierit, mox distrahuntur in magnas dissensiones, ac saepe in acerbas inimicitias, apertaque certamina prodeunt, quoniam non eadem omnibus honesta sunt atque turpia, et eorum quilibet res omnes ad suam per- vtilitatem conatur. Huiusmodi causae primum


2707. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4 | Paragraph | Section]

non eadem omnibus honesta sunt atque turpia, et eorum quilibet res omnes ad suam per- vtilitatem conatur. Huiusmodi causae primum Caesarem et Pompeium et Crassum, deinde Augustum Anthonium et Lepidum coniunxerant, et funesta bella concitauerant: Nam de mediis amicitiis quae sine iudicio leuiter ineuntur non est habenda magna ratio: qua facilitate inchoatae sunt, eadem quoque exolescunt, ac saepe vnius iniucundi verbi perstrictione dirimuntur. Si igitur in illo primo genere amicorum ponendum me existimas (quod facere debes, siquidem neque tuis opibus, neque


2708. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b | Paragraph | Section]

debet. Verum adhibenda fuit moderatio, habendaque ratio corporis, cuius fulturis ipse quoque animus sustentatur. Vix reperies vllam festinationem maturuisse, nullaque scientia, vel tenuium disciplinarum addiscitur citra laborem et sudorem, longissimaque spacia temporis. Quid dicendum de sapientia, quae omnium doctrinarum facultatem, omnem diuini iuris et humani cognitionem complexa est? num credis in eius possesionem quasi per somnum inuadere? At certe non modo non desperandum est, sed potius contendendum pertinaciter, vt voti compotes euadamus: sicut in bello fiducia vincendi initium


2709. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii | Paragraph | Section]

sanguinis grauedine leuantur. Nos uero cauere a perniciae manifesta nesciemus? Non agnoscimus inquit istam sagacitatem in facie squallore situque pene confectam: saepe vsu venit vt ii, qui sibi oculatissimi videntur, suis tamen in rebus plurimum caecutiant: quae res multos mortales omnibus temporibus perdidit, ac in futurum perdet. Quod si inquam ita se res habet, in quo tamen opere praeclarius extinguar? At vide inquit, ne sit hominis inconsulti, dum quaerit aliena, ne etiam ea, quae domi habet,


2710. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii | Paragraph | Section]

quae res multos mortales omnibus temporibus perdidit, ac in futurum perdet. Quod si inquam ita se res habet, in quo tamen opere praeclarius extinguar? At vide inquit, ne sit hominis inconsulti, dum quaerit aliena, ne etiam ea, quae domi habet, amittat: haec est illa Thaletis sapientia metientis coelorum spacia, et non cernentis fossam ante pedes in quam prolapsus cecidit: Quorsum attinet vmbram quandam sic appetere, vt obliuiscaris tui ipsius? Quod si qua sapientia inter mortales habetur, illa certe, vel alias nulla est,


2711. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii | Paragraph | Section]

et gymnasiis, omniumque suauitate sensuum, non dubium est peccare aduersus naturam: indidit enim penitus in visceribus atque adeo in ipsis medullis titillationem voluptatum: quibus nisi vtamur, videbimur male sentire de natura, planeque ingrati esse, quod eius munus gratuitum contemnimus, quae nihil facit absque summa ratione. Et mihi persuasum est inquam nihil esse flagitii in perfruendis voluptatibus, si modicae concessae temperate, atque cum ratione susceptae sint: nam omnia nimia profectaque a temeritate vitio non carent. Caeterum si cum his conferamus


2712. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii_v | Paragraph | Section]

vti voluptatibus, quatenus necessitates nostras expleamus, ut usu cibi somnique propter alimentum et requiem corporis. Similiter in propagandis liberis, et aliis, si qua sunt eiusmodi: ab extrariis vero, quibus magnum est cum virtute atque animi tranquilitate certamen in vniuersum abstinere decet. Quae autem semel in animo insederit rerum honestarum voluptas, nec longitudine temporis lassessit, nec aetatum mutatione labefactatur: sed potius quotidie vna cum aetate augescens maiora capit incrementa, aethernum manet, vt ipse animus, aethernus et incorruptus habetur. Constat


2713. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii_v | Paragraph | Section]

potius quotidie vna cum aetate augescens maiora capit incrementa, aethernum manet, vt ipse animus, aethernus et incorruptus habetur. Constat grauissimos philosophos, quo magis viribus destituebantur, eo vehementius in amorem sapientiae exardescere consueuisse, atque in iis studiis vitam finiuisse, quae profecto credibile est consequi animas hinc tanquam e carcere euolaturas, vnaque cum ipsis immortalitate perfrui in luce illa dei purissima, atque sempiterna: quo neque tenebrae neque tempestates aspirare queant. Quid autem iucundius inueniri potest vita mortalium possessione pietatis,


2714. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii | Paragraph | Section]

animas hinc tanquam e carcere euolaturas, vnaque cum ipsis immortalitate perfrui in luce illa dei purissima, atque sempiterna: quo neque tenebrae neque tempestates aspirare queant. Quid autem iucundius inueniri potest vita mortalium possessione pietatis, iusticiae, sanctitatis, quae hauriuntur ex intimis fontibus sapientiae? Qua re demum propius ad summum bonum, hoc est ad deum opificem accedimus, eique tanquam in vite palmites inserimur? difficile quidem dictu est quanta delectatione animus eorum perfruatur, qui huiusmodi sacris initiati sunt: cunctis enimuero vacui


2715. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii_v | Paragraph | Section]

se Rempublicam ex parua posse facere amplissimam et opulentam, si inquam huic contigit, nescire minimam particulam musicae, que aurium dumtaxat oblectamento est, quod in ea se non exercuisset, quid dicam de his, qui inferiores sunt ingenio, alienique a studio literarum? an diuinam illam virtutem, quae sola certam et compendiariam viam nobis ad beatam vitam ostendit quam plaerique mortales summis adiuti opibus ingenii diuturnisque lucubrationibus aegre tandem assequi potuerunt, inertes illi homines abutentes otio atque desidia, non adhibitis doctoribus, tanquam virgula diuina


2716. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4 | Paragraph | Section]

viam nobis ad beatam vitam ostendit quam plaerique mortales summis adiuti opibus ingenii diuturnisque lucubrationibus aegre tandem assequi potuerunt, inertes illi homines abutentes otio atque desidia, non adhibitis doctoribus, tanquam virgula diuina suppeditari sibi gloriabuntur? quae esset aequitas, quum vna eademque cunctis mortalibus et caelestis et terrena origo est. Si virtus ab aliis pararetur maximis laboribus, aliis oscitantibus, et crapulam eructantibus sponte per os incurreret, res longe aliter habet: nam in arduo sita est, ac vallatur vndique locis asperis et


2717. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4v | Paragraph | Section]

homines palantes et vagi primaeuis illis temporibus, seorsum quisque incertis sedibus per siluas et campos agerent, parum differre a bestiis credebantur, quod sicut illae solum ventrem curarent, de recta quidem institutione viuendi nulla inter eos ratio extaret: sed postquam natura instigante, quae semper ad optima ocultis quibusdam igniculis hortatur, coeperunt habere congressus, miscere colloquia: coetus facere: coepere quoque paulatim etiam feros mores exuere, deinde aedificatis succaessu temporis domiciliis et vrbibus, quasi in vnum corpus coalescere. Tunc tenui quadam specie


2718. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c | Paragraph | Section]

commoditas ex studiis philosophiae ad veram normam viuendi, de qua paulo ante loquuti sumus. Et nimirum haud obscuris rationibus ad ea natura inclinamur, cui quidem parere imprimis tutum atque honestum est. Quare tametsi naturae magnam vim esse non ignoramus, tamen sine praeceptis philosophiae, quae literis tradita sunt, constat debilem et mancam esse ad ineundae uiae rationes, qua recta ducimur ad beatam uitam. Nec propterea mireris, quandoquidem non sunt haec absurda, nam et in hodiernum diem reperiuntur homines in saltibus. Ibernicis ac in siluis, ad septentrionem ultra Moschos, qui


2719. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c | Paragraph | Section]

hodiernum diem reperiuntur homines in saltibus. Ibernicis ac in siluis, ad septentrionem ultra Moschos, qui remoti a consuetudine hominum tantum abest, ut animum ingenuis disciplinis expoliant, vt praeter formam hominis habeant nihil: necesse est enim perinde ut surdi qui nascuntur, careant iis: quae per communicationes traduntur. Quanti autem momenti sit bona educatio atque institutio infinitis exemplis declaratur: qua in re proferre possum testes neque dubios, neque nimis obsoletos, sed huius temporis viros grauissimos, quibus, quum fungentes legatione apud principem Thurcorum,


2720. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii | Paragraph | Section]

animi tranquillitatem caetera omnia (quemadmodum mea fert opinio) friuola sunt et inania, hisque idem finis, qui corpori est. Non seiungemus inquam ab hoc ordine philosophiam? Immo inquit in primis interdicendum illi nostra consuetudine arbitror, vt quae inuehat et nutriat curas inutiles, prorsusque alienas a quiete animi: quae in summa rerum omnium vanitate videtur esse vna expetenda. At vide o beate, ne vtrumque falsum sit, magnaque immerentem philosophiam calumnia afficias, quam nos oportet diluere, suamque philosophiae


2721. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii | Paragraph | Section]

opinio) friuola sunt et inania, hisque idem finis, qui corpori est. Non seiungemus inquam ab hoc ordine philosophiam? Immo inquit in primis interdicendum illi nostra consuetudine arbitror, vt quae inuehat et nutriat curas inutiles, prorsusque alienas a quiete animi: quae in summa rerum omnium vanitate videtur esse vna expetenda. At vide o beate, ne vtrumque falsum sit, magnaque immerentem philosophiam calumnia afficias, quam nos oportet diluere, suamque philosophiae reddere dignitatem, Putas ne animi tranquillitatem existere non sublatis


2722. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii_v | Paragraph | Section]

sequi possent vitam fugientem actiones honestas, marcescentemque pigritia, atque sepultam: quod plane molestum ocium tantumque ad mulieres pertinens aeque animo atque corpori noxium pestiferumque medicamentum est: Vt aquae segnes immotaeque facile computrescunt: ita corpus ommissis exercitamentis, quae bonam valetudinem et vires praestant, haud difficulter in tabem deuoluitur: nulla quidem corporis maior labes existimatur nimia copia ocii, quo et animi quoque vis et acies vehementissime labefactatur et obtunditur, et quasi rubigine quadam obducitur, stuporemque contrahit: haud aliter ac


2723. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page ciii | Paragraph | Section]

compescendis perturbationibus a philosophia petenda esse. Tum ego, recte tu quidem iudicas, neque aliunde queri oportere ne tu ipse quidem inficiaberis: quippe ridiculus haberetur, si quis aedificaturus domum a sutrina peteret adiumenta, non autem ab architectura, quae propria est illius, facultatis. Nemo autem dubitat, qui vel modice literas attigit, philosophiae munus praecipue versari circa iustum et iniustum, quorum vsus pertinet partim ad eos qui vtuntur philosophia, partim vero per administrationem ad alios, De his, vt res postulabit expediam quam


2724. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page ciii | Paragraph | Section]

vtuntur philosophia, partim vero per administrationem ad alios, De his, vt res postulabit expediam quam breuissime: nam minute simul et exacte singula persequi, non est huius neque loci, neque temporis: atque illud etiam praemittendum est, quia cognitio iustitiae vindicat animum ab anxietatibus, quae illum ob ignorationem, quemadmodum vultures Titii iecur exedunt atque depascunt. Grauissimi philosophorum diuidunt animam hominis in duas partes, Alteram ratione vtentem, alteram vero expertem rationis: hanc rursus partiuntur in concupiscentiam et irascibilitatem, ex quibus ingens caterua


2725. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page ciii | Paragraph | Section]

hanc rursus partiuntur in concupiscentiam et irascibilitatem, ex quibus ingens caterua manat aliorum affectuum: quanquam magis assentior his a quibus tripartito diuiditur, videlicet in rationem intellectum et voluntatem, separantibus ab ea turbulentas affectiones, easque attribuentibus animae, quae nobis cum brutis communis est. Nam videtur absurdum quam dicimus simplicem, caelestem, referentemque dei similitudinem illam nunc ratione vigere, nunc errorum densa caligine circumfundi. Nec illud est rationi consentaneum, eosdem affectus duplices vno in homine contineri, alios in animali


2726. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4 | Paragraph | Section]

nimium sese efferentes illi brutales impetus desciscunt ab imperio rationis, oppressaque ratione dominantur, quod tunc imbecilla fit ac iniuriae obnoxia propter ignorationem philosophiae. Hic vt primum sapientia discordiarum optima extirpatrix commitata iustitia, quae vnicuique tribuit suas partes pro dignitate, apparuerit, et ratio quae per inscitiam altissimis tenebris circumfusa, et deiecta erat de gradu suo: facta validior, atque ad suam reuersa naturam, resummit munus imperatorium, cogitque ad obsequium debachantes per insolentiam affectus, suadente


2727. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4 | Paragraph | Section]

rationis, oppressaque ratione dominantur, quod tunc imbecilla fit ac iniuriae obnoxia propter ignorationem philosophiae. Hic vt primum sapientia discordiarum optima extirpatrix commitata iustitia, quae vnicuique tribuit suas partes pro dignitate, apparuerit, et ratio quae per inscitiam altissimis tenebris circumfusa, et deiecta erat de gradu suo: facta validior, atque ad suam reuersa naturam, resummit munus imperatorium, cogitque ad obsequium debachantes per insolentiam affectus, suadente iustitia vt quisque sui officii meminerit, tum ratio suam imperandi


2728. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4 | Paragraph | Section]

paulum extra ordinem commoueri, ac spectare ad rebellionem, protinus immisso aliquo ex potioribus ducibus, insolentes eius spiritus contundit: tolerantia dolorem conficit: metus et laetitia redundans occursu fortitudinis prosternuntur: cupiditatibus vero coercendis nihil efficiacus temperantia: quae rerum omnium excessus defectusque ad mediocritatem adducit. Hanc igitur, vt vides, ex philosophia consequimur vtilitatem, vt eius adiumentis roborato animo, securam plane, tranquillam, ac prorsus diuinam agere vitam in humano corpore videamur. Neque sapientiae vis


2729. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4v | Paragraph | Section]

contenta tam angustis finibus clauditur. Sed (quod multo praeclarius est) longe lateque extenditur, gentium ac populorum saluti et commoditati consulens. An existimas a Minoe, Licurgo, Solone, leges boni et aequi interpretes et custodes, absque perfecta philosophiae cognitione fuisse conditas? quae quamdiu valuerunt, tamdiu Creta, Sparta, Athenae concordia, et bonis artibus floruerunt. Postquam ab his discessum est, agitati domesticis discordiis ac priuatis commodis intenti, iustitiam in libidinem vertentes, qua praesente cuiusque ciuitatis status consistit, absente disoluitur, imperium


2730. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4v | Paragraph | Section]

ab his discessum est, agitati domesticis discordiis ac priuatis commodis intenti, iustitiam in libidinem vertentes, qua praesente cuiusque ciuitatis status consistit, absente disoluitur, imperium et libertatem amiserunt. Quis autem melius instruet ad cultum pietatis philosopho, qui vitam et omnia, quae possidemus, refert accepta Deo? quis grauius hortabitur homines ad pericula, mortemque pro aris, focis, liberis, parentibus, patria subeundam, quam is, qui honestatem vtili anteponit? Hic et fortunae insultus atque varietatem, et iniurias hominum ac temporum, omnes denique casus externos


2731. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d_v | Paragraph | Section]

nefarium puto, tamen non vereor ne quis repraehendat errorem meum, quandoquidem nemo superfuerit. Sed vt redeamus vnde sumus digressi, irrides meam diuisionem animarum et contendis ostendere illam partem, cui tribuitur vis ratiocinandi atque intelligendi, nequidquam discretam esse numero ab ea, quae tota in sentiendo est, Sed vnam atque eandem esse. Vteris autem ad stabiliendam opinionem tuam duobus exemplis imbecillis et proletariis, cuiusmodi infinita reperiuntur, quae statim corruent simul cum aliis aduersis rationibus, quum primum asseruerimus a calumniis animae diuinitatem, caeterum


2732. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d_v | Paragraph | Section]

ostendere illam partem, cui tribuitur vis ratiocinandi atque intelligendi, nequidquam discretam esse numero ab ea, quae tota in sentiendo est, Sed vnam atque eandem esse. Vteris autem ad stabiliendam opinionem tuam duobus exemplis imbecillis et proletariis, cuiusmodi infinita reperiuntur, quae statim corruent simul cum aliis aduersis rationibus, quum primum asseruerimus a calumniis animae diuinitatem, caeterum temporis breuitate seponemus aliquantisper rationes physicas, quae admodum validae sunt ad eam rem confirmandam: certissimis duntaxat coniecturis occupabimur:


2733. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d_v | Paragraph | Section]

autem ad stabiliendam opinionem tuam duobus exemplis imbecillis et proletariis, cuiusmodi infinita reperiuntur, quae statim corruent simul cum aliis aduersis rationibus, quum primum asseruerimus a calumniis animae diuinitatem, caeterum temporis breuitate seponemus aliquantisper rationes physicas, quae admodum validae sunt ad eam rem confirmandam: certissimis duntaxat coniecturis occupabimur: nam prorsus vanum est, conari eiusce rei scientiam reducere ad sensum, quae consistit in solo intellectu. Nihil autem prohibet inquit quaedam intellectu pariter ac visu


2734. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii | Paragraph | Section]

a calumniis animae diuinitatem, caeterum temporis breuitate seponemus aliquantisper rationes physicas, quae admodum validae sunt ad eam rem confirmandam: certissimis duntaxat coniecturis occupabimur: nam prorsus vanum est, conari eiusce rei scientiam reducere ad sensum, quae consistit in solo intellectu. Nihil autem prohibet inquit quaedam intellectu pariter ac visu compraehendi, velut in mathematicis disciplinis cernitur. Memorant inquam aucupes, quum quispiam immineret nido perdicum, matrem timentem filiis, ne opprimerentur, vsam


2735. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii | Paragraph | Section]

parte, qua bestiis antecellit, ac propius ad deum accaedit, qua sola inquam homo dici potest, ac deus quidam inter caeteras animantes, mentem procreatricem rationis et intellectus, non eductam de potentia materiae, sed diuinitus datam accessisse ad compositionem animalis rationalis tertiam partem, quae reliquis partibus quasi princeps praeesset atque moderaretur. Neque verissimile est, mentem, cuius actiones nullam communionem habent cum actionibus corporis, idem esse cum altrice sensitivaque anima: quae naturam corporum sequuntur, vnde ipsae manarunt. Idcirco determinare oportet, solam


2736. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii | Paragraph | Section]

sed diuinitus datam accessisse ad compositionem animalis rationalis tertiam partem, quae reliquis partibus quasi princeps praeesset atque moderaretur. Neque verissimile est, mentem, cuius actiones nullam communionem habent cum actionibus corporis, idem esse cum altrice sensitivaque anima: quae naturam corporum sequuntur, vnde ipsae manarunt. Idcirco determinare oportet, solam mentem esse diuinam atque aliunde accedere, Quum autem abstracta sit a materia necesse est a deo veniat vel per creationem, vel inspirationem, vel alio modo, vt melius ipsi deo visum fuit, Num te non afficit


2737. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e | Paragraph | Section]

quibusdam vel a die natali, vel in cursu aetatis mente captis, sensus tamen integros manere non ignoramus. Libet autem quaerere, quo tum ratio abiit? vbi exulat intellectus? an peregrinantur apud Anthipodas? Anima, igitur quum excesserit e corpore, nihil commune habet cum corruptione, vtpote quae existat separata prorsus a materia: quid aliud dicemus nisi migrantem e corpore ad alias sui similes in caelum subuolare animas? Quod genus hominum apud Thurcos obseruatur summa cum veneratione, quod persuasum habent, eorum animas tantisper dum illi ratione priuati sunt,


2738. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e_v | Paragraph | Section]

in capitis penetralibus reclusam more principum mittendis et accipiendis nuntiis intelligere: quod sane non minus absurdum, atque falsum est. Non considerant autem vim ipsius diffusam per omnes recaessus corporis, ac eam praesentem excubare ad partes instrumentarias, nec indigere ministris ad ea, quae per seipsam exequi potest. Nam qui sensum communem siue phantasiam aestimatoremue nominant, non aliud credam, quam appraehensoriam facultatem, vimque iudicandi substantiae intellectilis, cuius id proprium munus est, quippe sine ratiocinatione fieri nequit, qua in vniuersum bruta


2739. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii | Paragraph | Section]

et nihilominus benignus ille parens affatim copiam omnium praebuit, ad implenda desideria caeterarum animantium eaque finiuit angustissimis terminis, videlicet quatenus naturae satis esset, vni tantum homini immensam atque infinitam cupiditatem in animo inseuit: Non eam dico cupiditatem, quae radicatur in parte irrationali, ex profundisque tenebris et inexplicabilibus errorum labirynthis emergit, ac fere malorum omnium caput est, Sed congenitam in natura cum ipsa anima, per quam appetimus nostri perfectionem et securitatem. Atqui non videmus hic quamdiu viuimus,


2740. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii | Paragraph | Section]

adhuc potitus fuit: Sed certum, stabile, sempiternum in sola contemplatione atque adeo aspectu diuinae mentis consistens, ex qua ceu perenni fonte voluptates cumulatae omni suauitate fluunt, diisque pariter et hominibus (ut Plato inquit) omnia bona proficiscuntur , quae nullius mortalis aut oratione exprimi, aut cogitatione complecti queant. Nam si magnopere delectamur intuenndo solem illustratorem orbis, reliquasque stellas flagrantes, ac miram vniuersi pulchritudinem, quanta iucunditas futura est, cum contemplabimur deum ipsum, qui haec omnia


2741. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii_v | Paragraph | Section]

deferri caepti sunt, constat a stirpe interiisse. Quid putamus deum aethernae parentem iustitiae non esse aliam habiturum rationem innocentium, aliam improborum? nihil esset meo iudicio iniquius sub tam aequo iudice, quam ignauos et consceleratos eadem praemia rapere, quae virtuti proposita essent. Qui fit igitur inquit, vt probitas iaceat in sordibus, et innocentiae nusquam tutus locus sit? quotusquisque principum fauens honestati virtutem prouehit, vti palam inclaresceret? Sed neque conuiuiis adhibent, neque cubiculo dignantur, abhorrentes ab


2742. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4 | Paragraph | Section]

ad patrias sedes, nondum rediit neque redituram esse hoc rerum statu censeo. Quid igitur inquit dicemus prouidentia regi mundum absque iustitia? Intuendum est inquam, quia duabus tanquam naturis constamus, anima et corpore: animae quidem Deum agere curam, vt quae ab ipso profecta est, eiusque similima ratione et immortalitate: corporis vero, vtpote rei vilis et momentaneae gubernationem iniunxisse ministris, siue caelum id sit, siue stellae: siue fatum, fortunamue libet appellare. Itaque coeca quadam libidine, Iudicioque plerunque stolido modo dant


2743. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page f | Paragraph | Section]

Fuerat nobis propositum loqui de philosophia, sed coactus sum respondere ad tuas interrogationes, tametsi nihil decaessimus ab instituta disputatione. Immo quasi consentientes circa bonum philosophiae in arcana et intima philosophia versati sumus, Haec enim pars eius tanto praeclarior est iis, quae de moribus et dicendi ratione tractant: quanto excellentior est vis et magnitudo naturae cuncta feliciter gignentis ingenio inuentisque hominum. Mortales quidem propter particulam diuini luminis mentibus eorum insitam, aemulantur naturam quoad eius fieri potest: Nam eius assequi potentiam vel


2744. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page f_v | Paragraph | Section]

obliuiscamur nostrae dignitatis, crebroque in caelum suspiciamus anheli expectantes, faelicem reditum ad Deum? Vnde vero maiorem vtilitatem redundare putemus, quam ex virium rationis cognitione, cui tanquam imperatrici natura seruos affectus subiecit, in eiusque posuit potestate? Quae vt Dei quasi simulachrum est, ita nos ab inquinatione sordium rerumque terrenarum concupiscentia dehortando iubet, contemptis fluxis et caducis, quae pertrahunt in interitum, defigere animum in virtute, atque in diuinarum rerum contemplatione totos occupari. Vnde vita per innocentiam et


2745. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page f_v | Paragraph | Section]

redundare putemus, quam ex virium rationis cognitione, cui tanquam imperatrici natura seruos affectus subiecit, in eiusque posuit potestate? Quae vt Dei quasi simulachrum est, ita nos ab inquinatione sordium rerumque terrenarum concupiscentia dehortando iubet, contemptis fluxis et caducis, quae pertrahunt in interitum, defigere animum in virtute, atque in diuinarum rerum contemplatione totos occupari. Vnde vita per innocentiam et virtutem acta, a corruptione transibimus in inocorruptionem, ac ex mortalibus in Deos mutabimur. Has nobis mutationes afferet diuina philosophia:


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
First 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.