Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quae

Your search found 19388 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 299-303:


299. Jan Panonije. Galeotto suo epistula, versio... [Paragraph | Section]

Latinski spellcheck. Ioannes Episcopus Quinque-ecclesiensis, Galeotto suo. S. Scribis mihi, quanta malignatus sit inimicus in Sancto . Hic vero parce quaeso, si quae praeter ingenium meum loquar confidentius. Ignorat ille miser, ignorat quanta et ego remachinatus fuerim in eum. Si quid inceptasset, expertus profecto fuisset, uter nostrum plus possit, sive in Curia, sive alibi, vel auctoritate vel lingva et rebus omnibus. Equidem non video, qua in re ipse


300. Jan Panonije. Galeotto suo epistula, versio... [Paragraph | Section]

poeta dixit: Cretenses semper mendaces, malas bestias ventres pigros. Nam etsi ille natione Cres non sit, Cretensium tamen praesul est, et quidem non tam presbyterio quam mendacio. Tu autem refers initam amicitiam; Utinam sincera sit et stabilis! Sed certe nulla est in levibus constantia, quae in hoc genere prima exigitur. Per me tamen nunquam stabit, quo minus concordia ista duret; dissimulabo praeteritas offensas, obliviscar iniuriarum omnium causa pacis. Si tamen, quod plurimum vereor, ille redierit ad vomitum, … Verum de his hactenus. Nunc ad te, et tua negotia, mi Compater,


301. Jan Panonije. Galeotto suo epistula, versio... [Paragraph | Section]

libros mittam. An nondum etiam satis misisse videor? Graeci mihi soli restant, Latinos iam omnes abstulistis. Dii melius! quod nemo vestrum Graece scit! Puto et ex Graecis nullum mihi fecissetis reliquum. Quodsi didiceritis, ego mox Iudaicum ediscam; et ex Ebraeis codicibus Bibliothecam inscribam. Quae est ista, quaeso, tanta librorum habendorum insatiabilitas? Creditis hoc non esse vitium? At mea quidem sententia, nihil interest ad culpam, hoc an illud immoderate cupias; animi perturbatio, ubi modum transgreditur, semper peccat. Sed cupias sane libros, modo ne alios spolietis, praesertim


302. Jan Panonije. Galeotto suo epistula, versio... [Paragraph | Section]

solutam orationem desideret; nemo translationes, quas institueram, et iam habebam in manibus, requirat; nemo me ultra literas dictare compellat; ad haec omnia sufficitis tu et Polycarpus. Ego deinceps si Phoebum non possum, Martem colam, vel rei familiari et agriculturae operam dabo, quae secundum studia et optat et laudat Virgilius. At mei sunt libri, etiam qui apud vos sunt! Non ego possidere affecto libros, sed uti libris, et magis meos iudico meis absentibus alienos praesentes, qui commodato precariove apud me sunt, quia frui his licet; illorum tantus mihi usus est, quantus


303. Jan Panonije. Galeotto suo epistula, versio... [Paragraph | Section]

ingenium valet, et animus nihil fastidit; senectutis si quis accesserit, dandum erit non tam literis, quam moribus; non tam gloriae mundi, quam animae saluti. Haec ipsa, in quibus nunc iuveniliter exultantes ludimus, aut omittenda erunt, aut mutanda, et ad bene vivendum a bene dicendo penitus transeundum. Verum ut video, vos, me, tunc legere vultis, cum hebetatis iam luminibus, sine adminiculis legere non potero. Habes querelam meam; quae si vobis gravis est, cogitate, quod iniquum sit, spoliatum non sinere saltem lamentari.


Bibliographia locorum inventorum

Jan Panonije (1434-1472) [1465], Galeotto suo epistula, versio electronica (, Hungaria), 926 verborum, Ed. Ács Pál Jankovics József Kőszeghy Péter [genre: prosa - epistula] [word count] [ianpanepistgal1465].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.