Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quae

Your search found 19388 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 42-65:


42. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

1381. Die 15. augusti venerunt Iadram litterae a nuntiis nostris, videlicet domino Iacobo de Raduchis et domino Paulo de Georgiis, de confirmatione pacis inter dominum nostrum regem, Ianuenses et Venetos, quae confirmata fuit die 8. dicti mensis. Die 10. mensis septembris venit nova (Iadram, quod) dominus Carolus rex repulit et captivavit (dominum Ottonem ducem Brunsvicensem), virum dominae reginae Ioannae, et cras (die 11.


43. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

reginae Ioannae, et cras (die 11. dicti mensis), fuit facta magna festivitas in Iadra. Ea die de nocte, videlicet circa primum somnum, combusta fuit domus magistri Tomani pilliparii cum certis aliis domibus, et cras hora tertiarum fuit ignis in quadam domo seu solario, quae est prope portam bechariae, iuxta palatium domini Pauli de Georgiis, ubi habitat Rigascolus vicarius. Die 15. mensis septembris recessit dominus Isnardus de Guarco, capitaneus armatae ianuensis, cum sua armata a portu


44. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

unitas inter dominum Thomam de Sancto Georgio, Dalmatiae et Chroatiae banum, et commune civitatis Iadrae, semper ad fidelitatem sacrae coronae regni Ungariae et dominarum nostrarum reginarum, scilicet dominae Mariae reginae Ungariae, dominae Edvigae sororis eius, ac dominae Elizabeth matris earum, quae unio fuit firmata sacramento praestito eodem die super brachio Sancti Grisogoni martyris et alias res super altari in ecclesia Sanctae Barbarae, per ipsum dominum banum corporaliter, et per ser Saladinum de Saladinis, Franciscum de Zadulinis et Cosam de Begna, rectores Iadrae, cum


45. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Michalivich vicebano. Die crastina 16. mensis iunii nos praedicti rectores et antedicti quattuor adiuncti, una cum domino archiepiscopo praedicto, domino vicebano recipienti nomine regio, restituimus, dedimus et consignavimus thesauros et res pagensium ecclesiarum, quae erant in manibus domini archiepiscopi praedicti, et hoc in praesentia comitis Ioannis Cubretich, tunc praesidentis in Pago; et hoc fuit in sacristia ecclesiae Sanctae Anastasiae de Iadra, quos thesauros et res idem vicebanus eodem die in duobus capsis clausis aftixis et sigillatis tribus


46. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

ad partes orientales ad servitium domini nostri regis, in qua ivit dominus admiratus regius ser Philippus de Georgiis, dominus Raphael de Sorba pro ambasciatore nostro ad dictum dominum regem et ser Ioannes pro patrono dictae galeae cum commissione per nos supradictos sex eis data: quae galea fuit soluta pro tribus mensibus. Die sabbati 29. mensis iulii recessimus a civitate Iadrae una cum domino Iacobo de Raduchis, causa eundi Spaletum pro videndis metis inter Spalatenses


47. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

Iadrae dominis Marco de Fanfognis, Simeone de Detrico et me Paulo de Paulo. Die 27. mensis novembris, exeuntibus praedictis dominis rectoribus, reposita fuerunt privilegia nostra et certa alia iura, in capsa trium clavium quae erant in volta sub campanilo monasterii Sanctae Mariae monialium de Iadra, quarum trium clavium iuxta partem captam in secreto consilio Iadrae unam servare debet domina abbatissa dicti monasterii, aliam unus dominorum rectorum et tertiam unus procurator communis Iadrae, ne unus sine


48. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

de Nassis, ser Cosa de Begna et ego Paulus, conrectatores. Die 16. mensis februarii (pronuntiare fecimus) inter ecclesias, ecclesiasticos, nobiles, populares et districtuales Iadrae, quae pecunia dari debet domino nostro regi, pro rehabitione insulae Pagi. Die martis (20.) mensis februarii, Crisii in curia domini nostri regis Sigismundi, interfectus fuit Stephanus Lazchovich cum nepote suo per certos


49. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

pro ipsa capella amplianda, cuius fundamenti primum lapidem ego Paulus cum episcopali benedictione posui. Die 24. mensis septembris ex mandato domini regis captum fuit in consilio generali, quod in instrumentis publicis quae conficiuntur in Iadra, non ponatur a modo nomen archiepiscopi, sed instrumenta valeant de cetero facta ac si nomen fuisset impositum, quemadmodum prius imponebatur. Die 11. mensis octobris, die iovis, ivi Nonam nuntius ad


50. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

Die 11. mensis octobris, die iovis, ivi Nonam nuntius ad dominam Annam, comitissam Segniae et die crastina sum reversus. Eodem anno die dominico iam circa primum somnum, combusta fuit domus olim ser Damiani de Zadulinis, quae est in contrata Sancti Michaelis. 1398. Die primo mensis martii factus sum rector Iadrae ego Paulus de Paulo, una cum ser Marino de Ginanis et cum ser


51. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

parte praedictum Thomam Dobruli invenientes, mox interfecerunt ipsum, nec suum scelus confiteri permittentes, quem Marinus vocatus Casciota ense proprio primus sauciavit, postmodum quidam familiares domini archiepiscopi et similiter omnes qui ibi venerant; quo interfecto, sustulerunt pecuniam quae erat apud eum, ut fertur ducatorum duo milia trecentum, et suum cadaver ad maius dedecus suum et suorum ad forum trahentes, quodam linteamini involutum, per totam noctem iacere dimiserunt, quod iam facta die sabbati per terram vehentes in quemdam puteum, quem ipse pro communi utilitate


52. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

galeam, recessit a portu. Die dominico 22. mensis decembris applicuit ad portum Iadrae una chocha et introivit illum de licentia regiminis. (Patronus eius erat) Spinarich, cum 70 hominibus super eam, quae (chocha) dicebatur capacitatis 1200 vascellorum, cuius longitudo erat, ut egomet mensuravi, vargorum meorum 52, praeterea corridorum quod excedebat proram per quattuor vargos, vel longitudo eius erat cum ipso corridorio, quantum est ab angulo domus ser Ioannis et ser Blasii fratrum,


53. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

vel longitudo eius erat cum ipso corridorio, quantum est ab angulo domus ser Ioannis et ser Blasii fratrum, filiorum quondam ser Georgii de Soppe, procedendo usque portas bechariae et usque ad finem domus domini Pauli militis de Georgiis, vel quantum distat ab angulo domus alterae, quae est in platea haeredum domini Iacobi de Cesanis militis, procedendo usque logiam magnam Iadrae et usque ad secundam columnam ipsius logiae et latitudo ipsius chochae erat vargorum meorum 13 et arbor eius desuper coopertoria circundat palmis 12. Chabia autem eius per crucem erat palmorum 12


54. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

erat vargorum meorum 13 et arbor eius desuper coopertoria circundat palmis 12. Chabia autem eius per crucem erat palmorum 12 1/2, ad quodque latus ita, quod 14 homines stantes in ea praeliando defendant ipsam; habebant 27 cellulas pro dormiendo, praeterea alia parva cubicularia, inter quae erant 8 camerae satis spatiosae, habebat etiam furnos pro coquendo pane 3. 1399 Die lunae, hora quasi tertiarum, 21. mensis aprilis, filia mea Michlina


55. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

qua adulterium commisit: die 22. dicti mensis condemnavimus ipsum ad confinem civitatis, vel Anconae vel Arimini, pro duobus annis. Die 7. mensis madii mensuravi arborem alterius navis chochae, quae pridie venerat de Segnia, cuius longitudo est vargorum meorum 42 et passuum communis 21 1/2, et arbor eius est per girum palmorum 66. Die 8. mensis madii, scilicet die iovis, post horam coenae fuit facta rixa inter


56. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

in platea dictae civitatis Spaleti per duos dies et ultra. Die sabbati 18. eiusdem mensis decembris, communitas Iadrae accommodavit communitati Tragurii galeottam suam in defensione eorum et in offensam dictorum Spalatensium, quae galeotta die praedicto quasi in meridie, cum gente traguriensi, nautis videlicet et balestariis, secessit a portu Iadrae, cuius galeottae fuit patronus ser Blascho Andreae de Tragurio. 1401.


57. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

23. mensis februarii de nocte ante primum somnum, fuit in Iadra grando maxima, ita quod fuerunt grana magnitudinis unius magnae avelanae et quasi unius parvae nucis et eadem nocte fuit portata una creatura unius infantis vivi circa trium mensium apud ecclesiam Sancti Martini ante Iadram, quae creatura nata fuit sine ambobus pedibus usque in unguines, loco quorum pedum habebat in utroque latere modicum carnis quasi unius pani, carebat totaliter una manu usque ad spatulam et in alia manu habebat unum signum tantum; et paucis diebus ante haec visus fuit cometa in coelo.


58. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

domini regis Ladislavi praedicti recipienti illud, quo die idem dominus capitaneus cum gente sua et nostra ingressus est illud. Die dominico 15. mensis octobris idem capitaneus intromisit domum ser Philippi de Georgiis, quae est apud ecclesiam Sanctae Anastasiae et cepit habitare in ea. Die mercurii 18. mensis octobris idem capitaneus cum circa 50 equis et tres galeae eius, iverunt sub castrum Lyube et cras die iovis habuit illud castrum et


59. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

puer mortaliter fuit vulneratus; interfectus etiam fuit quidam presbyter Lucas de Tragurio, et quidam popularis, propter metum credens natando aufugere, submersus est in mari. Die dominica immediate sequenti, turris magna quae tenebatur pro domino nostro rege a gente sua, eisdem intrantibus reddidit se et die veneris de sero galeotta nostra, quae fuit Pagensium, sub patronatu domini Francisci domini Pauli de Georgiis, qui etiam ambasciator pro parte nostri comitis ad ipsos intrantes ivit in favorem ipsorum


60. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

metum credens natando aufugere, submersus est in mari. Die dominica immediate sequenti, turris magna quae tenebatur pro domino nostro rege a gente sua, eisdem intrantibus reddidit se et die veneris de sero galeotta nostra, quae fuit Pagensium, sub patronatu domini Francisci domini Pauli de Georgiis, qui etiam ambasciator pro parte nostri comitis ad ipsos intrantes ivit in favorem ipsorum Arbensium, qui aufugerunt una cum domino Lodovico de Matafaris eunte cum brigentino in quo eodem die redierat a Cherso, recessit a


61. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

sabbati 22. mensis martii, existentibus rectoribus Iadrae dominis Guidone de Matafaris, Antonutio de Grisogonis et ser Ioanne de Victor, bannitus fuit Ioannes filius ser Andreae de Grisogonis extra districtum Iadrae per 50 milliaria et per tempus unius anni, qui die crastina, quae fuit dominica Palmarum 23. eiusdem mensis, quia sic sententiatum fuit et determinatum per ipsos dominos rectores, recessit a Iadra in exilium. Tempore primiveris paucissimae hvrundines venerunt ad partes nostras, et illae quae venerunt per


62. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

qui die crastina, quae fuit dominica Palmarum 23. eiusdem mensis, quia sic sententiatum fuit et determinatum per ipsos dominos rectores, recessit a Iadra in exilium. Tempore primiveris paucissimae hvrundines venerunt ad partes nostras, et illae quae venerunt per plures dies ante tempus consuetum transfretaverunt ultra mare, et ubi aliis temporibus bis ante recessum nidificabant, tunc semel. Die lunae 7. mensis aprilis, religiosa domina Francischina de Zivalellis,


63. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

loco dicto Othus, quaedam mulier Priba nomine, postquam moriretur et sepulta esset in eadem insula per plures ibi existentes visibiliter visa est et maxime per quandam aliam mulierem quam ipsa mortua manu propria verberaverat et nisi exproclamasset adiutorium et cucurissent gentes quae prope erant, interficiebat ipsam, qui adcurrentes viderunt eam et exclamantem verberatam et excapillatam, nec viderunt quemquam circa ipsam, sed dixit eis, quod visibiliter vidit et cognovit ipsam; quae mortua plures et plures novitates fecit in domo quondam Venturini de Cesanis ibi existente


64. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsa mortua manu propria verberaverat et nisi exproclamasset adiutorium et cucurissent gentes quae prope erant, interficiebat ipsam, qui adcurrentes viderunt eam et exclamantem verberatam et excapillatam, nec viderunt quemquam circa ipsam, sed dixit eis, quod visibiliter vidit et cognovit ipsam; quae mortua plures et plures novitates fecit in domo quondam Venturini de Cesanis ibi existente et demum coadunatis pluribus rebus et massariciis dictae domus in loco ubi expiravit, in eadem domo imposuit ignem et nisi quidam insularii nocte ibi prope dormientes iam in aurora intrassent domum


65. Pavlović, Pavao. Memoriale, versio electronica [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

febricitantes, ita ut eodem die similiter circa 15 nobiles de potioribus et populares plusquam 20 iacuerunt infirmati, et in cursu scilicet dierum ultro centum numero, posuerunt se in lecto et demum subsequenter ultra mille infirmati sunt in civitate nostra, ita quod non evasit domus aliqua, quae careret aegritudinibus, imo quasi omnes de singula domo iacuerunt in lecto; pauci enim de ipsa infirmitate mortui sunt, et illi qui decesserunt pro maiori parte, fuerunt valde senes. 1405.


Bibliographia locorum inventorum

Pavlović, Pavao (1347-1416) [1371], Memoriale, versio electronica (), Verborum 12550, Ed. Ferdo Šišić [genre: prosa oratio - chronica] [word count] [paulopmemoriale].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.