Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quae

Your search found 19388 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 729-743:


729. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

uetustoque Ligurorum oppido Saona, uerum quod ipse illis tanto decori ac ornamento fuerit ut toto in orbe extremisque terrarum finibus amplissimis laudibus summaque gloria et celebrantur nunc et omnibus futuris seculis non desinent celebrari. Quae quidem tametsi satis grandis eius gloria sit qui maioribus suis tam insignia uirtutis ornamenta dederit potius quam ab illis acceperit, habeo tamen et alias immortales ac propemodum diuinas animi ipsius laudes (ut fortunae corporisque quaelibet ingentia


730. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

quam ab illis acceperit, habeo tamen et alias immortales ac propemodum diuinas animi ipsius laudes (ut fortunae corporisque quaelibet ingentia bona tanquam aliena relinquam): pietatem, magnitudinem animi, munificentiam, prudentiam, modestiam, atque iustitiam; quae quales in eo fuerint, breuiter explicare conabor. Qua igitur pietate primum erga deum fuerit quamque magnificus cultor ipsius, si aduixisset, futurus erat, in primo uitae suae limine clarissime demonstrauit. Annos natus duodecim, cum orbatam patre


731. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

indutum, quam idcirco iuuenis in itinere assumpserat quo se facilius magistro suo insinuaret, multis eum hortatus est ut ad suos remearet et matris fratrumque curam, ut coeperat, ageret uel maturiorem domi praestolaretur aetatem, quae pati melius iugum Christi posset. Sed cum pueri constantiam nullis blanditiis, nullis persuasionibus, nullis denique minis euincere posset, diuinum, ut erat, in eo aliquod munus arbitratus, hortantibus fratribus diui eum Francisci sacris


732. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

et seipsum accepturum ab eo cardinalatus decus et alios uniuersos honores, quibus eum functum uidimus, mira asseueratione praedicebat. Cerno hic nonnullos praelatos et ex aliis ordinibus uiros praestantes a quibus magna cum attestatione audiui singula haec, quae gessit, multis ante annis ab ipso praedicta fuisse. Itaque repugnantem magistrum et se tanto fastigio indignum reclamantem urgere non destitit donec multis et signis et prodigiis euictum propulit Romam proficisci, in qua constitutus minime conquieuit


733. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

antequam demandatum ab altissimi prouidentia munus uiriliter absolueret et magistrum suum per uaria bonorum incrementa ad summum apostolatus culmen conscendisse uideret, pro quibus laboribus et pro tam diligenti nauata opera eadem ipsa diuina prouidentia, quae semper infirma mundi eligere consueuit ut fortia quaeque confundat, cardinalis eum dignitatis splendore uoluit illustrare omnibusque mundi principibus ostendere quo ministro et ex quam humili loco accepto uoluerit in sui


734. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

aut quid impenderet nosse uolebat, nullas a ministris impensarum exigebat rationes, nulla computa exigere uolebat. Iactura rerum ea duntaxat mouebatur quae negligentia contigisset, culpam magis dolens quam damnum. A suscepto semel negotio nullo metu absterreri potuerat, nullo periculo depelli. Verax in sermone, in facto fidelis, in proposito constans, in peragendo


735. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

sumptibus, nullis grauabatur impensis. Hospitem enim sese omnium honestorum uirorum esse dicebat, quod ipsa ueritate erat uerius. Nam si quis diligentius rem ipsam consideret, comperiet procul dubio omnes cardinalium domos nihil aliud esse quam honesta hospitia, in quae proborum uirorum liberis uel necessitatis uel bonorum morum gratia diuersari licet. Accipiebat praeterea munera, non auaritiae, sed honoris comparandaeque beneuolentiae


736. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

tota die concinnabant dolos. Sed haec illi uiderunt; nos interea reliquas Petri uirtutes, non quibus debemus, sed quibus possumus, laudibus persequamur . Itaque, ut propositus ordo postulat, nunc ipsius prudentiam contemplemur, quamuis eius excellentia iam per ea, quae narrauimus, magna ex parte potuit esse manifesta. Quamobrem tantum eam partem attingam qua ita sese inter principes christianos gessit ut, cum unius erga eum beniuolentiam consideres, credas ab aliis minime dilectum. Lex quippe


737. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

uero peruigil, et qui multis quotidie horis auroram solitus esset praeoccupare, quod totum tempus usque ad solis exortum grauioribus reipublicae cogitationibus impendere consueuerat; quae tales menti eius assidue obuersabantur, quales mortalium animis uix illabi posse putares. In cognatos ac necessarios nequaquam prodigus, immo uero maxime parcus, excepto hoc piissimo fratre comite Hieronymo; quem quoniam


738. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

ab inclito duce Mediolani connubio filiae dignatum cernebat, uoluit fraterna munificentia illustrare. Qua in re tale temperamentum adhibuit ut id cum ingenti honore ac laude sedis apostolicae contingeret. Vrbem enim Imolam, quae iam praefecti eius culpa ad alios deuenerat, quadraginta milibus ducatorum de propriis facultatibus redemptam imperio ecclesiae restituit. Cuius exaugendi tanto flagrabat studio ut ne minimam


739. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

certa indicia in ipsius uidimus morte; quam, cum multis ante diebus aduentare praesentiret, intrepidus tamen expectauit. Languoris dolores mira patientia pertulit. Delicta, quae uel aetatis uel fortunae uitio pro fragilitate humana contraxerat, pia confessione saepius diligentiusque purgauit, et munitus caelesti uiatico, quod summa cum deuotione


740. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

, tametsi nunquam mihi uoluntas defuerit, sed facultas. Et nisi tanta temporis angustia prohibitus fuissem, nullus uestrum meae gratitudinis uices doleret. Meritum, quod potui, moriens uobis persolui. Supplicaui summo pontifici ut beneficia, quae in me contulerat, sua clementia inter uos partiatur, ut et uos meritorum uestrorum et me non prestiti officii minus paeniteat. Ad haec compellit me et uehementius urget mea erga uos incredibilis caritas


741. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

mundi illecebris atque lenociniis animum uestrum inducatis, neue in luxu ac inanibus eius diuitiis spem ullam ponatis; quae quam fluxae quamque fallaces sint, ego unus uobis maximo possum esse documento. Credite quoniam puluis et umbra sumus Hor. C. 4, 7, 16 et non hic, sed alibi


742. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

incorruptibilia, omnia sempiterna. Proinde date operam probitati, et uirtuti totis uiribus incumbite. Colite pietatem et integritati nihil anteponite, scientes unicuique uestrum propositam esse a domino laborum suorum mercedem; quae etiam si nulla esset, hoc tamen ipsum pie et sancte uixisse maxima uiro bono merces esse debet, quippe cuius beneficio homines a brutis secernuntur, et nomen suum sempiternae


743. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

rite perunctus; quo facto Proferte, inquit sacros codices, et aliquid de diuinis mysteriis meam domino animam commendantes recitate. Quibus mox prolatis usque in lucem partim psalmi decantati sunt, partim lecta euangelia, semperque intentus auribus atque oculis in ea quae legebantur, etiam deficiente spiritu, perstitit, donec lector dominicae passionis ad illum locum peruenit ubi scriptura inquit et inclinato capite emisit spiritum. Cf. Io 19, 30: et inclinato capite tradidit


Bibliographia locorum inventorum

Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.