Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quae

Your search found 19388 occurrences

More search results (batches of 100)
First 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 9003-9020:


9003. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n23 | Paragraph | Section]

est, de non adsciscendis plebeiis in ordinem senatorium familiis. Mirifica autem fuit etiamnum puero Palmotta indoles ad litteras, et bonos artes, et ad Poesim imprimis; solebatque narrare in prima adhuc aetate, solitas per quietem videri sibi matronas eximia specie, et mortalem excedente, quae citharis instructae, et in choreas effusae cantu circa se, ac saltationibus exultarent. Siue huiusmodi visa ad fructum serae felicitatis mortalibus repraesentandum Diuinitus immittuntur, siue promiscuum naturae id opus, ob corporis, humorumque temperationem, qua ut animo experrecto, et sui


9004. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n24 | Paragraph | Section]

una cum filiis eius consobrinis, et aequalibus suis de rudimentis litterarum, de praeceptis eloquentiae, de rerum natura, de vitae officiis, deque omni reliqua philosophia graviter, et copiose disputantem assidue audiebat. Eodem auctore iuris prudentiam quoque nonnulla ex parte gustauit, maxime quae ad cognitionem patrii moris, forique, et iudiciorum valeret. Sed praecipue illo duce, et quasi monstratore usus est ferentis ad veram Poetices gloriam uiae. Et haec Palmottae quasi domestica institutio fuit; namque ad humanitatem, et caeteras ingenuas artes doctores ex professo habuit Camillum


9005. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n25 | Paragraph | Section]

admirabilis, et prope diuina infundendis carminibus felicitas: cum plerumque non amplius spatii sibi ad fabulam componendam sumeret, quam quantum personis, quas in scaenam proferebat, ad suas cuique partes memoriae consignandas opus erat; atque his plerumque non ex scripto, sed memoriter, quae mente concepisset, recitanda dictabat; cum tamen multum antea opera, multumque diligentia in meditando argumento, eiusque serie ordinanda, ac disponenda collocare soleret; adhibito auunculi, quem diximus, aliorumque grauium, et doctorum hominum consilio, imprimisque Ioannis Bonae Seraphini


9006. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n25 | Paragraph | Section]

Aeneae ad Anchisem parentem, a Marone desumptus: Atalanta ab Hipomene ope aurei mali in cursu superata: Achilles inter puellas apud Lycomedem ab Vlisse deprehensus: Oedipus Tyrannus, ex Sophocle: Raptus Helenae, ex duabus Ouidii epistolis eleganter descriptus; omnibus fere sententiis, quae ibi a scribentibus proferuntur, inter plures fabulae personas magno cum artificio distributis. Sic Ariodantem ex libro v. Orlandi furiosi petitum, et Rinaldum ab Armidae praestigiosis amoribus ereptum ex xvi. Torquati


9007. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n27 | Paragraph | Section]

copiam scriptorum celeritas aequare non posset, nec ille dubitaret ad choreas ipsas imparatus accedere, et qua canenda essent nulla adhibita meditatione expedire; contentus ad excogitandum eo spatio, quod ipsa cantionis explicandae ratio dabat, ut dum singuli versus iterarentur, ipse interim, quae erant proponenda sufficeret. Nec vero eam mentis celeritatem commune poetarum extemporalium incommodum sequebatur, qui ad foetus ingenii sui, utcumque primo illo aestuantis animi ímpetu profusos, necessaria limae cultura perpoliendos impatientes, ineptique esse solent; neque enim is erat, qui


9008. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n27 | Paragraph | Section]

in triumphis olim usurpari solita, referri videntur; ut quomodo ibi milites dicteria, et procaces iocos aduersus Imperatorem per lasciuiam iaciebant: sic interiores amici, et praecipue, de quibus iam diximus, sodales eadem dicacitate, et mordendi licentia erga nouum maritum vtantur ut nihil eorum, quae ex eius vita, et moribus aliquam ridendi, iocandique materiam praebere possent, indictum omitterent. Verum ludicris, et iocosis seria quoque admiscere mos est, de concordia coniugis, de officio patris, matrisque familias;
Quo sit amore parens, quo frater habendus, et


9009. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n27 | Paragraph | Section]

possent, indictum omitterent. Verum ludicris, et iocosis seria quoque admiscere mos est, de concordia coniugis, de officio patris, matrisque familias;
Quo sit amore parens, quo frater habendus, et hospes, et caetera penitioris philosophiae praecepta: quae quidem tempestiuo vrbanitatis sale condita incredibile dictu est, quantum ad hylaritatem intendendam momenti, ac ponderis habeant Quo tamen in argumento tam lubrico, et ad commouendas hominum offensiones procliui, tanta fuit lepidissimi Poetae dexteritas, ut quamuis in eo


9010. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n28 | Paragraph | Section]

ut quamuis in eo volutando orbe Musam suam assidue occupatam haberet, et incredibili sententiarum copia et varietate abundantem praestaret; nemo quisquam ab eo se laesum, aut violatum unquam doluerit. Id autem fiebat non magis ipsorum carminum innocentia, ac iocandi simplicitate, quam opinione, quae de hominis ingenio, ac moribus, incedebat; nihil enim illo candidius fuit, nihil ingenuum, ac liberale magis. Itaque, quod Poetis rarissimo usu venit, integra omnium gratia, eodemque prosperae famae tenore ad finem usque vitae perseuerauit. Sed nulli ille virtutum suarum, quae plurimae,


9011. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n28 | Paragraph | Section]

quam opinione, quae de hominis ingenio, ac moribus, incedebat; nihil enim illo candidius fuit, nihil ingenuum, ac liberale magis. Itaque, quod Poetis rarissimo usu venit, integra omnium gratia, eodemque prosperae famae tenore ad finem usque vitae perseuerauit. Sed nulli ille virtutum suarum, quae plurimae, clarissimaeque fuere, magis indulsit, nullaque tam impense delectatus est, quam intenta in Deum, et superos pietate, cuius ille assiduo et religioso cultu (si de mortali, ac homine nato ita loqui fas est) gratiam acceptis Diuinitus tot, et talibus naturae bonis retulisse videri


9012. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n28 | Paragraph | Section]

Domino patratae, exequendam susciperet. Ac ne molew5o inuentionis constituendae labore in impetu concepto retardaretur, ad scribendi compendia primis Romanis Poetis usitata respexit; ut quomodo illi a Graecis profecissent scriptoribus, sic ipse a latinis proficeret; securus humanae gloriae, quae non perinde splendida secutura videbatur scriptorem ad alieni ingenii ductum in edendis suis operibus respicientem: quippe non suae priuatae laudis, sed Dei gloriae, et communis vtilitatis stimuli ad capessendos egregios labores pulcherrimum animum commouebant, nec tam


9013. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n29 | Paragraph | Section]

splendida secutura videbatur scriptorem ad alieni ingenii ductum in edendis suis operibus respicientem: quippe non suae priuatae laudis, sed Dei gloriae, et communis vtilitatis stimuli ad capessendos egregios labores pulcherrimum animum commouebant, nec tam cura fuit, quae hominum iudicia de operis auctore, quam de ipso opere erant futura. Itaque cum vetustiores Christiani Poetae non magni admodum spiritus viderentur, quippe in saeculo non nimis erudito versati, ad viciniores aetati nostrae animum adiecit, quorum in scriptis elegantiore stylo condita Christiana


9014. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n29 | Paragraph | Section]

aut laboris in opere conficiendo consumpsit: cum tamen ad limae officium venturum est, plurimus in ea re, sibique displicens, ac plane morosus fuit; nullum enim finem faciebat recensendi, cum amicis conferendi, castigandi, mutandi; ne quid durum, aut insolens, aut exoletum, qualia fere sunt, quae primus ille ingenii feruor effundit, relinqueretur. Qua in re, super eximium ingenii decus, atque praestantiam, inusitatam quandam memoriae felicitatem homines admirabantur; cum non solum operis huius perfecti, et absoluti seriem uniuersam sine haesitatione ad verbum recitantem audirent, sed


9015. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n29 | Paragraph | Section]

memoriae felicitatem homines admirabantur; cum non solum operis huius perfecti, et absoluti seriem uniuersam sine haesitatione ad verbum recitantem audirent, sed etiam inchoati et rudis, totamque suae lucubrationis veluti historiam exequentem: cum interdum verba omnia, omnesque sententias, tum quae primo in mentem venissent, tum quae deinde accedente limae mora, et labore semel, iterum, ac tertio, et deinceps placuissent, memoriter, et expedite pronunciaret: qui mos illi perpetuus in aliis etiam ingenii foetibus fuit, ad quos adeo edendos nullo scripturae


9016. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n29 | Paragraph | Section]

cum non solum operis huius perfecti, et absoluti seriem uniuersam sine haesitatione ad verbum recitantem audirent, sed etiam inchoati et rudis, totamque suae lucubrationis veluti historiam exequentem: cum interdum verba omnia, omnesque sententias, tum quae primo in mentem venissent, tum quae deinde accedente limae mora, et labore semel, iterum, ac tertio, et deinceps placuissent, memoriter, et expedite pronunciaret: qui mos illi perpetuus in aliis etiam ingenii foetibus fuit, ad quos adeo edendos nullo scripturae adiumento opus habuit. quo


9017. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n30 | Paragraph | Section]

est, qua gentes, ut specie, ac dignitate corporis, ita loquendi genere ad grauitatem, et elegantiam a natura factae videntur, multoque magis eorum sermo ad extremae Podoliae, Moscouiaeque morem, quam, quo interiecti Bohemi, et Poloni vtuntur, accedit. Qua in re caeteri Dalmatae, Croatique, et si quae aliae gentes abhorrentem non nihil a proprio eorum usu in hoc opere orationem offendent, eadem venia elegantissimum Poetam dignum iudicare debent, qua Athenienses Pindarum, Calimachum, Theocritum, Doricos vates; et vicissim Siculi, Boetioque, et Lacones Sophoclem, et Euripidem, et


9018. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n31 | Paragraph | Section]

viribus ereptus est rebus humanis; nihil tamen habet quamobrem magnopere possit accusare fortunam suam, quasi imaturo fine consumptus; quandoquidem integram domum, florentem Rempublicam, incolumes amicos, et plenam desiderii Ciuitatem excedenti relinquere datum est, neque malorum, quae proximis hisce annis infelix turba perpessi sumus, aut partem, aut quod viro sapienti non multo leuius est, spectatorem esse necesse fuit. Praeclare itaque tecum actum est Vates clarissime, et omnino
Felix morte tua, nec in hunc seruate dolorem. Non


9019. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n32 | Paragraph | Section]

praedantium auiditate conflatum, quo una cum miseris euersae vrbis reliquiis omnis pene resurgendi consumpta spes est: non inconsultam illam dicatarum Deo Virginum fugam, ultimae consternationis, ac difidentiae testem, qua raro quidquam sol vidit indignius: cum sanctissima illa pignora, quae nisi cum ipsa anima, et extremo spiritu, e sinu qualiscumque Ciuitatis auelli fas erat, profanis nautarum oculis commissa, et iactata fluctibus, atque ob maris insolentiam magna sui parte mulctata, et in longinquum littus eiecta, foedum acceptae tantae calamitatis documentum uiserentur. Ab


9020. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n32 | Paragraph | Section]

commissa, et iactata fluctibus, atque ob maris insolentiam magna sui parte mulctata, et in longinquum littus eiecta, foedum acceptae tantae calamitatis documentum uiserentur. Ab his, atque talibus subtrahi oculos tuos, vel decenni vitae iactura, qua tantam praeuertisti cladem, optabile fuit: ad quae si tuam senectam diuturnior lucis usura traxisset, nae tibi longe Musarum tuarum cantus, venaeque copia, ac lyrae, citharaeque suauitas erant futura, inter moestos, et attonitos, et consilii inopes ciues, et omnia circumspicientes inutilem spiritum ducenti. Qui nunc naturae


Bibliographia locorum inventorum

Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1670], De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica (), 3196 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - vita] [word count] [gradicspalmottaevita].


More search results (batches of 100)
First 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.