Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: uerbis

Your search found 390 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 213-265:


213. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ne uero ista tua expectatione a me omnino frustratus uideare, mitto Tibi aliud opus, quod nuper composui, similis quidem cum illo materię, sed tamen multa, quę ante non attigeram in se habens et licet nonnullis in locis eadem quę in illo tractari contingat, non tamen iisdem uerbis expressa habentur, necui stomachum moueat | iuxta Gręcum prouerbium | repetita crambe. Eo quoque magis a me Tibi satisfactum iri confido, quod illud etiam quo Te


214. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Christum confitemur, si pręceptis eius non obedimus? Talis fides | iuxta Iacobi apostoli sententiam mortua est. Mortui sunt ergo illi, qui quod uerbis credere se aiunt, factis non probant. de quibus Dominus ait: Matth13 Dicunt, et non faciunt. Illis utique comparandi,


215. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod si hęc miracula, ut debent, facta esse a Deo credunt | et per quos ea ipse fecerit, ueraces et sanctos fuisse non negant, dicant quis unquam illorum | se uel Deum | uel Dei filium esse confessus sit? Et si eum se esse Christus affirmauerit, cur ei non credunt? cur eius uerbis fidem non pręstant? cum etiam ipsi homines, quibus talia agendi data fuit potestas, in nomine Christi ea se egisse nunquam dissimularint. Quibus certe si crederent, et in Christum, qui ab iisdem prędicatus est, crederent.


216. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod displicebat placet. Qui si quando boni aliquid agere aggreditur, semper antequam perficiat cessat. atque idem nec sedere | nec stare diu potest. multiplex, uarius, discors est, secum pugnans sibi-que-met contrarius | nec in uerbis nec in factis idem. Profecto qui talis est, nunquam aliquo honestioris uitę studio proficere poterit. immo cum in seculi huius pelago uela faciens frequenter naufragetur, mergendum tandem in profundo inferni facile coniici potest. Nunquam enim sic respicit


217. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Statuit ergo eos diabolus supra elatę iactantię pinnaculum , ut quo altius ascenderint, grauius elidantur cum ceciderint. Vis nosse quam infirmi sint qui sic corruunt? non ui coacti sed uerbis deliniti sua sponte labuntur. Diabolus enim nisi imbecillior homine esset, non ei quem supra templum posuerat dixisset: Mitte te deorsum, sed ipsemet eum pręcipitem dare tentasset. Quis


218. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fastigia cęlo proximant, ita tu ad cęlestia contemplanda animo subleueris. Hoc ipsum Marcus quoque testatus est dicens: Mar6 Et cum dimisisset eos, quos uidelicet docuerat, abiit in montem orare. Dominus ergo noster, quod uerbis docuit, hoc exemplo monstrauit, in ipso orationis tempore secedendum esse a turba | et in loco secretiore orandum. Vnde iterum Lucas: Luc5 Ipse autem secedebat inquit in desertum et orabat. Desertum istud Mons Oliueti erat.


219. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

commissa cura animarum est, pro earum salute, si ita casus inciderit, nec supplicia recuset | nec mortem metuat. Io10 Bonus enim pastor ponit animam suam pro ouibus suis. Idem pręterea justitiam omnem, quam alios docet, prior impleat, ne quod uerbis ędificat, si aliter ac pręcipit uixerit, exemplo destruat atque dissipet. Matth5 Nisi abundauerit iustitia uestra, inquit Dominus, plus quam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum cęlorum. Prudentia quoque


220. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Es6 Ipsi pastores, inquit, ignorauerunt intelligentiam, omnes in uiam suam declinauerunt; unusquisque ad auaritiam suam a summo usque ad nouissimum. Perditos autem plebis mores uulgi-que licentiam illorum qui pręsunt incurię ascribi, in Ezechiele ex uerbis Domini discimus: Ez3 Si dicente me, inquit, ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua


221. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suscipite insitum uerbum, quod potest saluare animas uestras. Inseri enim uerbum non potest | nisi in molli corde et totis uiribus ad audiendum intento. verbum, inquit, quod potest saluare animas uestras. Frustra quippe uerbis illis prębemus auditum, quorum suauiloquentia aures tantum demulcentur, et nulla comparatur animo utilitas. Recte itaque his duntaxat intendendum pręcipit, quę ad consequendam ęternam salutem nos erudiunt.


222. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et Deo coniungit. Talia considerabat uir sanctissimus Dauid, cum diceret: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine! Super mel ori meo. Vis, ut et tibi dulcia sint? Noli in uerbis diuinis eloquii ornatum requirere; ita composita sunt, ut et docti et indocti, quod omnibus pariter profuturum erat, intelligerent. Sed attende, qualis quantus-que sit, per quem prolata sunt. Per illum utique, qui solus et acumen ingenii hominibus pręstat et ipsum


223. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tuum uehementer, et seruus tuus dilexit illud. Non poteris enim illud non maxime diligere, in quo tibi tam grande bonum propositum esse intellexeris. Prudentia pręterea mirum in modum proficere et sapientia compleri incipies. Hoc tibi Baruch prophetę uerbis promittitur. Neque enim fallit ille, per cuius os Spiritus Sanctus locutus est: Audi, inquit, Israhel, mandata uitę! Auribus percipe, ut scias prudentiam. Et Iesus, Sirach filius, cuius dicta sacris uoluminibus inseri meruerunt: Fili, ait, concupiscens


224. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

coegit | et panes quotquot uolebat, sibi commodare. Dominus pręterea cum futuri iudicii terrores prędicendo explicuisset, adiecit: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia et stare ante Filium hominis. Denique, quod uerbis docuit, opere confirmauit. Ter enim easdem preces repetisse dicitur et factus in agonia orasse prolixius multum-que sudasse, dum oraret; ut discas, etiam cum multum oraueris, non remittere cordis affectum. quem non solum cum rogamus


225. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod instruere nos uellet, ut semper uoluntati nostre pręferamus Dei uoluntatem. Vnde ab eodem edocti, quotidie orando dicimus: Fiat uoluntas tua sicut in cęlo et in terra! Cęterum, cum eius uoluntas sit, ut pie iuste-que uiuamus, hoc quoque his uerbis poscimus, ut leges atque pręcepta, quę dedit nobis, per nos impleantur. Frustra enim imbecillitas nostra ad id niteretur, nisi illam gratia iuuaret diuina. Et si per se bonum aliquod agere possemus, necesse non esset orare, ut


226. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innoua in uisceribus meis. ut impetrata delictorum uenia Spiritus Sancti donum in ipso reparetur, per quod uitę quoque sanctitate possit proficere. Quod autem sceleri ueniam impetret poenitentia, etiam per Ezechielem prophetam Dei uerbis edocemur: 18 Si impius, inquit, egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quę operatus est et custodierit omnia pręcepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, uita uiuet et non


227. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod si per uiam istam sanctos ac pios homines cęlum ascendisse credimus, quomodo qui peccarunt id assequi posse sperant, nisi et ipsi per eam incesserint? Iob iustus nullius mortiferi delicti conscius | et qui summi Dei uerbis laudatus fuerat, pręter illa quę ad patientię probationem pertulit: Iob 16 Saccum consui inquit super cutem meam | et operui cinere carnem meam. facies mea intumuit a fletu | et


228. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hortatus es dicens: Venite et comedite panem meum | et bibite uinum quod miscui uobis! Ad tuum ergo conuiuium a te inuitati, a te uocati accedimus, cum plena fide, cum indubitata credulitate confitentes, panem et uinum tuis uerbis a tuo sacerdote consecratum, tuum esse corpus, tuum esse sanguinem. Tu enim ipse qui ueritas es, hoc testaris et affirmas, cui uel minimum refragari infidelitatis crimen est. Panis


229. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Super uinum et triticum ruminabant, et recesserunt a me. Illi ruminant super uinum et triticum, qui Christi sacramentum plena fide non suscipiunt | et dum dubitant | a Christo quoque alienantur. Quomodo enim Christianus est, qui uerbis Christi non pręstat fidem? 62 His in Esaia etiam iurat Dominus in dextera sua | et in brachio fortitudinis suę | se non daturum ultra triticum neque uinum. Non enim


230. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Panibus uiginti ordeaceis Elias centum uiros memoratur satiasse reliquias-que collegisse. Credimus etiam ipsum tali cibo usum fuisse, qualem aliis apposuit. cui ergo miraculorum operatio concessa fuerat, eum ordeo uesci non piguit. Ezechiel ut famem futuram partim uerbis | partim re atque opere nunciaret, frumentum, ordeum, fabam, lentem, milium, uitiam | per dies centum quadraginta comedere iubetur | et aquam potare. At nos fabam ipsam respuimus tanquam Pythagorę, non Christi discipuli.


231. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quid manducabimus, aut, quid bibemus, aut quo operiemur, sed quęrite inquit primum regnum Dei et iustitiam eius, et hęc omnia apponentur uobis. Ne quem ergo ad Dei seruitia iterum retardet inopię metus, his Domini uerbis confirmatus in illo spem collocet. non tamen ocio et ignauię sese dedat: laborantes ille adiuuat, non desides neque somniculosos. et quoties hominis industria quantum necessitati satis est nequit parare, ipse suppeditat. Agar cum filio per


232. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

neque fortasse quid ageret. cum inter dementem et ebrium nullum discrimen sit, nisi quod alter altero facilius curetur. Tutius est autem secretum aliquod committere stulto quam ebrioso. neuter scit arcanum cęlare, stulti tamen uerbis nemo adhibet fidem, ebrio magis creditur. Ad hęc inter compotantes frequenter leuissima de causa exurgunt rixę, concertationes, uulnera, cędes. Vnde Salomon in Prouerbiis ait:


233. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tantum et indagare discendo | et conari operando. Atque hoc erit | seipsum nosse: nihil supra uires tentare | neque quod capere non possumus, frustra sequi uelle, sed suis finibus contentari | et ea quę uerbis explicare nequimus, fide tenere, diuino credentes testimonio. Porro sapientię definitionem, quam supra retulimus, diuinarum uidelicet atque humanarum rerum scientiam esse, non plene factam arbitror.


234. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tribuere. Quę Dei sunt, inquit, nemo cognouit | nisi Spiritus Dei. nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quę a Deo donata sunt nobis. quę et loquimur non in doctis humanę sapientię uerbis, sed in doctrina Spiritus, spiritalibus spiritalia comparantes. . denique post multa de Deo salutaris sapientię autore dicta ait: Siquis uidetur inter uos sapiens esse in hoc seculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi stulticia


235. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sub umbra dormit in secreto calami; hoc illud est quod in psalmo dicitur: Ps. IX Sedet in insidiis in occultis, ut interficiat pauperem dum attrahit eum. De Leuiathan idem fere aliis uerbis prędicatur | et uis naturę demoniacę exprimitur, supra modum potens atque uersuta. quę utique cuncta humana subuerteret, nisi freno arbitrii diuini compesceretur. Iob XLI. Per gyrum inquit dentium eius formido |


236. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

per elationem mentis recessit. Timendus est ergo ut homicida, cauendus ut mendax. Nam etiamsi quando uera loquitur, mendax proposito est. quoniam ne uerum quidem ueri dicendi studio exprimit, sed cura fallendi. ut postquam per nonnulla uere prędicata syncere-que monstrata fidem uerbis adeptus fuerit, credulos tandem in foueam pręcipitet erroris. Idem quanuis intimas hominum cogitationes ignoret, eas tamen per exteriores motus atque gestus iudicat et deprehendit. tum


237. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

carne et metet corruptionem. sed qui seminat in spiritu, de spiritu et metet benedictionem. Oratio Preces etiam qualiter Deo sint offerendę nobis documento est Dominus noster. Orandi enim rationem, quam uerbis monstrauit, opere perfecit. Matth. VI Orare iubet in abscondito | et ab illis quę impedire possent separato loco, ut mens tunc magis intenta esset cęlestium


238. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uirtus Dei est potest omnia, quia denique saluatio populi sui est, quicquid egit, quicquid dixit, ad omnium spectat salutem. Seruiamus igitur illi in sanctitate et iustitia omnibus diebus nostris, memores beneficiorum suorum, atque assidue nobiscum recolentes ea quę non solum uerbis docuit, sed etiam re atque opere probauit. ut his instructi eidem, quantum fieri potest, similes effici curemus, et cuius uirtutes imitati fuerimus, eius beatitatis atque glorię participes esse mereamur. De


239. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

interest imperare, serui obedire. ad dominum pertinet pro scelere punire, ad seruum pati uerbera, non inferre. Odiui ecclesiam malignantium, inquit Dominus. Malignitatem hominum odio se habere his uerbis testatur, non homines ipsos. Iniquos quoque ęterno igni deputandos ait, ut illi pro reatu puniantur, non ut ipse opus suum damnet, quasi poeniteat eum fecisse quod fecerit. Odio ergo habet Deus hominis peccatum non naturam. Ita et tu in uno homine habes alterum quod


240. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

VIII Multiplex animus et fraudulenta simulatione imbutus pacem prę se ferre uidetur, et ex insidiis incautos aggredi parat. Blando uultu delinificis-que uerbis beniuolentiam ostendit, et in corde meditatur carnificinam. Saul Talis pax Saulis fuit erga Dauidem. cui se pacatum ideo respondebat, ut occasionem nancisceretur ipsum perimendi. quod certe perfecisset


241. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dicens: Prover. 8 Arrogantiam et superbiam et uiam prauam et os bilingue detestor. Displicet igitur illi, cui nullum placere potest malum, simulata pax, non solum illorum qui factis offendunt, sed etiam istorum qui de absente uerbis obloquuntur. de quibus in Iob est scriptum : XXXVI Simulatores et callidi prouocant iram Dei . Ne ergo in iram istam, qua nihil est horribilius,


242. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

XXXVI Simulatores et callidi prouocant iram Dei . Ne ergo in iram istam, qua nihil est horribilius, incidere tibi contingat, noli fratri tuo intendere dolos. noli uerbis lenibus eum palpare, ut nihil metuentem uel facilius euertas | uel securius infames. Quod si tibi tuę fraudes, ut ex diuinę Scripturę sententiis didicisti, magis nocebunt quam ulli alii, quę dementia est | simulata pace alios lędere uelle, et teipsum in eternum damnare?


243. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

manibus et mundo corde, id est, qui nec actionis improbę | nec cogitationis malignę uitio fuerit pollutus. deinde sequitur: Qui non accepit in uano animam suam | nec iurauit in dolo proximo suo, hoc est, qui post uanitates et insanias huius mundi non abiit | nec quenquam uerbis ad fraudem compositis decipere est conatus . ad Tit. 3 Hic inquit accipiet benedictionem a Domino | et misericordiam a Deo salutari suo. Non enim ex


244. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

libidinem prouocant, audire noli. Tendiculas diaboli illa esse crede, quibus nos irretitos morti tradere molitur mergere-que in profundum. Ab adulantium quoque et ad gratiam loquentium uerbis aures auerte, ne falsis laudationibus elatus maius aliquid esse te reputes quam quod es, et tibi tribuas, quod Deo erit tribuendum | merearis-que ab Apostolo corripi dicente: Ad Cori. prima IIII Quid habes quod non accepisti? et si


245. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

oleo guttur; nouissima autem illius amara quasi absynthium, et acuta quasi gladius biceps | pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus eius penetrant | per semitam uitę non ambulant, uagi sunt gressus eius et inuestigabiles. Nunc ergo fili audi me, et ne recedas a uerbis oris mei. longe fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius, ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli. Pręsentem uoluptatem cum futura poena compara, et probabis consilium hoc quod offertur. Cito


246. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut uana solebat gentilitas, sed ut decet fideles, Deo uero inuocato Christo-que teste et Ecclesia. Nihil magis ratum esse debet | quam quod his accitis ac pręsentibus pie iuste-que fuerit promissum. Deinde idem Apostolus paucis uerbis multa complexus: Ad Cori. prima VII Vxori inquit uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. Debet quippe alter alteri fidem, debet charitatem, debet honorem, pudorem,


247. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nunquam quieturo dentium stridore | poenis-que illis, quarum grauitas neque intermittenda | neque eleuanda | neque seculis ullis unquam speratur finienda. Quorsum igitur illa mortiferę cupidinis fomenta? amatorias missitare tabellas, delinificis blandiri uerbis, nutu nictu sibilis allicere, comere caput, uestimenta componere, fores obsidere aliorum, ludis interesse, choreis cantibus sonis iocis diem consumere, modis omnibus effoeminari ac mollescere? Quorsum etiam tot ornandi corporis instrumenta: speculum, pecten,


248. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Luc. 6 Omni petenti te tribue , non iuberis tribuere omnia sed omnibus. Rem male petenti, da consilium ne petat. iuste petenti pauperi | da quod petit si potes; si id non potes, da excusationem | et uerbis consolare miserum, si nequeas auxilio. Atque ita omni petenti dabis aliquid, cum dederis, quod et te dare deceat | et illum accipere. Eadem ratio erit mutui pręstandi.


249. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

releuare, mortuos qui non habent unde funerentur, tua impensa efferre ac sepelire | ad eandem pertinet uirtutem. Qua pręditus Tobias, cum in Assyria captiuus teneretur, in eos qui secum capti erant, benignitatem exercuit, uerbis consolando, rebus iuuando | et eos qui diem suum obiissent, mandando sepulturę. Dum-que aliorum angustias miseratur, suas non sentiebat. Hęc de illis quibus adesse debemus opera atque pecunia | nunc quantum erit largiendum


250. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

timet | nec alios fraude circumuenire dubitat | nec eum omnino aperte mentiri pudet, siquid ex eo se facturum lucri credit. neque quisquam est, qui in leuissimis etiam rebus tam facile iurat quam diues auarus. tunc autem maxime, cum e re sua fore sperat, si uerbis fecerit fidem. Timidi Nullum postremo timidius est animal ad expectationem mortis. Putat se statim decessurum, si febriculę igne correptus incaluerit. Ad medicos


251. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

erit | de Christo parum pie sentire. Iudas. (!) Quod si tam ingrati sint, qui solo errore delinquunt, quid de te dicam perfide Iuda ? quibus uerbis tuam accusem ingratitudinem? quę maior est quam ut fando exprimi queat. Non solum quę uera recta-que erant, quę salutaria, quę sancta, quę perfecta | a Magistro ac Domino tuo didiceras, uerum etiam in consortium ascitus fueras apostolorum | et tanquam cęteris fidelior


252. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

isto fungi uoluerit munere, eruditione ac uirtutibus pręstare debet. Alioquin si indoctus fuerit, facile in errorem labetur | et quorum conscientiam curare uolet, magis consauciabit. Discat igitur prius, et postea doceat, et quod uerbis docuerit, operibus comprobet. Sic egisse dicitur Esdras sacerdos, cum ad reparandam Hierosolymam ab Artaxerxe dimissus redisset. Ita enim scriptum de illo legimus: Esdrę primo 7


253. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in mare pręcipitatur | atque a pisce uiuus deglutitur. Satius illi tunc fuerat incidere in manus hominum quam non obedisse Deo uiuenti. Hieremias uero ipsius Domini uerbis animatur ad prędicandum dicentis: Hier. 1 Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge et loquere ad eos omnia quę ego pręcipio tibi | ne timeas a facie eorum. nec enim timere te faciam uultum eorum.


254. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

enim ante faciem Domini parare uias eius, ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum. Propheta enim Altissimi Sacrarum interpres Scripturarum est. qui tunc quidem ad cor audientium parat uiam Domino, cum illi uerbis eius edocti a peccatis per poenitentiam purgantur | et uirtuti studere incipiunt. Eidem conuenient laudes illę, quę apostolis a Domino datę sunt dicente: Mat. 5 Vos estis sal terrę. uere enim sal terrę est, cuius


255. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mat. 5 Vos estis sal terrę. uere enim sal terrę est, cuius pręceptis humana mens conditur, ne corrumpatur contagione uitiorum et contabescat. Vos estis lux mundi. Lux mundi est, cuius uerbis et exemplo fugantur tenebrę ignorantię alienę. Ciuitas est etiam prędicator supra montem posita, omnium obiecta oculis, ut omnes ad illam concurrant | uel discendo quę dicuntur | uel ea quę ab eo qui docet fiunt imitando .


256. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ille uena uitę est, per quem qui in peccato mortui erant, ad uirtutem capessendam uiuificantur. Tunc autem impius ad Deum conuertitur, cum sermonibus prędicatoris instructus relicto errore ad uiam sese confert ueritatis. Quid uerbis opus est? experimenta docent, quam sit expediens prędicationes audire. Sępe uidimus his auditis | Iudeos baptismum poscere Christi, seculares uiros ac mulieres religionis uota suscipere | et quę perfectionis sunt, libera uoce


257. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

stercora-que apponere, quarto etiam anno expectauit, ut fructum faciat. Expectat utique clementissimus Dominus ab ocioso boni operis fructum in pueritia, expectat in iuuentute, expectat in ętate uirili, denique ecclesię prępositi alicuius uerbis exoratus expectat usque in senectam, ut ille tandem eiusdem prępositi uel increpatione impulsus | uel pręceptis eruditus | ab ignauia mollitie-que animi ad studium honesti laboris excitetur et exurgat. Quod si ne tunc quidem desidiam infructuosam reliquerit, quid aliud


258. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in ęqualitatem terrę. dicente etiam Deo ipso in Ezechiele propheta: Ezechielis 17 Ego Dominus humiliaui lignum sublime | et exaltaui lignum humile, et siccaui lignum uiride, et frondere feci lignum aridum. hoc idem aliis uerbis expressum est in Euangelio, ubi dicitur: Luc. 3 Omnis mons et collis humiliabitur, et omnis uallis implebitur. et iterum: Dispersit superbos Dominus mente cordis sui, deposuit potentes de sede et


259. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est qui diligit me. Idem rursum ait: Qui non diligit me, sermones meos non seruat. Mentitur igitur qui se Deum diligere dicit, et quod ille imperauit, hoc exequi negligit. Quod uerbis profiteris, operibus comproba, et quod promittendo iactitas, uerum esse obediendo ostende. Ad testandam erga Deum charitatem nihil magis necessarium est | quam ipsa obedientię uirtus. ut uidelicet facere


260. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

esse potest, quod non sit libenter subeundum proposito tanto pręmio? Si persecutione inquietaris, audi Dominum dicentem: matth. 5. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam . Si uerbis petulantibus lacesseris: Beati estis inquit cum maledixerint uobis homines | et persecuti uos fuerint | et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me | gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis .


261. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

perseueramus. Tota autem perseuerandi ratio est, quia post laborem in illo requiescere speramus, semper beati futuri, qui semper usque in finem fuimus fideles, nec uicti sęuitia tua sed probati. His quidem et huiusmodi uerbis illos uel locutos | uel loqui potuisse quis dubitat? nisi qui Euangelio non credit, et peruersę mentis aure non admittit ueritatem. Ipsorum enim omne studium fuit | Domini sui uestigia


262. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

(!) Quid dicam de illis, quorum in tantum excedere solet furor, ut aliquid aduersi passi in Deum maledicta euibrent atque iaculentur? Proh facinus omnium sententiis execrandum. lingua illa quam fecit Deus, ipsum blasphemat | et creatura Creatorem suum uerbis petulantibus inuadere audet. ipsum Regem regum ac Dominum dominantium plena probri procacitate lacessere non ueretur. in epistula 1. cum Michael archangelus (ut Iudas apostolus testatur)


263. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum, rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum. quibus et imprecatur dicens: Muta fiant labia dolosa, quę loquuntur aduersus iustum in superbia et abusione. Quin etiam ipse Dominus minacibus admodum uerbis aggreditur detractorem dicens: Ps. 57 Os tuum abundauit malicia, et lingua tua concinabat dolos | sedens aduersus fratrem tuum loquebaris, et aduersus filium matris tuę ponebas scandalum. hęc fecisti et tacui | existimasti inique


264. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

17 Qui meditatur discordias, diligit rixas, et qui exaltat os suum, quęrit ruinam. Interdum de re leuissima inter se dissidentes ad maximos furibundi prorumpunt clamores. inde ne manibus quidem temperant. De uerbis enim ad uerbera facile peruenire proprium contentiosorum est atque contumacium. Cum-que diu obstinatis animis fuerit altercatum, sanguine et cędibus pertinax finitur contentio | vsque adeo noxium esse solet | nolle linguę moderari | et superbię uitio ab altercationibus non


265. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

emendemus. Bonos uiros taciti audiamus, ut discamus. Caueamus autem cum malis multum loqui, ne subuertamur. esa. 36. Rapsaci Assyriorum duci, cum Hierosolymam obsedisset | et plebem uerbis ad deditionem solicitaret, nihil respondere permisit Ezechias rex et suos tacere iussit. Corrumpunt enim bonos mores colloquia praua. Seuerus Sulpicius. Seuerum Sulpicium, qui diui Martini


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.