Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: uerbis

Your search found 390 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 269-304:


269. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 424 | Paragraph | SubSect | Section]

ut discamus, quoties alii pro nobis recte respondeant, *add. falsas aliorum calumnias paruipendere et tacere potius quam aliquid dicere, contenti contra cauillantes fauore ac beniuolentia bonorum. Porro Iudeorum immanitas non satis habuit uerbis lacessere Dei filium: ad necandum tandem inclinantur. Cum enim ipse uocationem gentium designaret per uiduam illam Sareptanam (ut in Luca legimus), ad quam missus fuit Helias, et per Naman Syrum ab Heliseo leprę morbo curatum, repleti sunt —


270. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 442 | Paragraph | SubSect | Section]

est dedignatus pedes lauare seruis, quanto minus debet pudere seruum, ut conserui lauet pedes? Et hoc esse puto, quod Apostolus pręcipit: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Deponit autem Dominus uestimenta sua et iterum sumit, ut, quod uerbis prędicauerat, gestu designet. Dixerat enim, quia crucifigendus esset et a morte suscitandus. Cum igitur corpus suum in cruce mortuum reliquit, tunc deposuit uestimenta sua. De cruce autem sublatus in sepulchro recubuit. Et rursum uestem carnis humanę, quam exuerat, a


271. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 453 | Paragraph | SubSect | Section]

tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, peribunt. An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Vel sicut Ioannes ait: Calicem, quem dat mihi Pater, non uis, ut bibam illum? Quibus uerbis aperte monstrauit sponte se pati uelle, quod impii per uim inferre decreuerant. Igitur ne iniuriam quidem sustinens a benignitatis suę officio abstinuit. Adductoque ad se Malcho abscissam auriculam tactu restituit ac sanauit. Deinde ad sacrilegos conuersus:


272. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 457 | Paragraph | SubSect | Section]

Princeps uero sacerdotum tacentem ad responsionem prouocabat quęrens ab eo occasionem magis probabilis accusationis. Adiuro te — inquit — per Deum uiuum, ut dicas nobis, si tu es Christus, Filius Dei. Tot miraculis eius credere noluit, et nunc uerbis credere se uelle simulabat. Quod ergo impie quęsiuit, discere manifesto non meruit. Vnde Iesus neque affirmans neque denegans se esse Christum, Dei Filium: Tu dixisti, respondit. Suspensumque illum relinquens: Veruntamen — inquit — dico


273. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

ut ueluti detestando scindant a se uestimenta. Blasphemauit — inquit — quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. Quid uobis uidetur? Quanta huius pontificis in innocentem malignitas, gestu, quo uestimenta scidit, uerbis, quibus blasphemum pronunciauit, iudicio, quo non esse opus testibus dixit, damnandum ostendit. Denique, quid illis, qui accusabant, uideretur, quęrit. Quasi uero eis, qui accusant, in accusatum proferre sententiam ius esset, ut idem ipsi et accusatorum fungantur officio


274. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 461 | Paragraph | SubSect | Section]

locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt, quid locutus sum ipsis. Ecce hi sciunt, quid dixerim ego. Magna profecto innocentię fiducia, cum quis etiam inimicos in testimonium sui citat. Dicant illi, inquit, quorum uerbis fidem pręstas.* Mihi enim, quanuis uera dixerim, nequaquam credes. Dicant illi, qui, licet mihi inuideant, non usque adeo impudentes sunt, ut ea uel inficientur** uel inuertant, quę ego docuerim, cum nota sint omnibus. Hęc autem cum dixisset,


275. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

gementesque lugebant et miserabili passione Domini Iesu crucifixi commotę querebantur. Sed post hęc Mariam, matrem eius, cum Marię matris lamentum uires aliquantulum resumpsisset, quid tandem dixisse putabimus, quibus uerbis intus exhulceratę mentis ęstum indicasse? Post longa suspiria, post multas lachrymas, post exanimati corporis frigescentiumque membrorum langorem in se tandem reuersam atque hoc modo locutam coniicere possumus: Heu, heu, fili mi charissime, qualia pateris supplicia? Quam


276. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit matri suę: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam. Ipso uultus gestu et matri ostendebat discipulum et discipulo matrem. Nam manus ambę clauis ligno confixę tenebantur. Nec multis uerbis opus erat morte imminente, paucissimis plenam expediuit consolationem. Non dixit: Mater, ne materno nomine audito illa plus doloris conciperet. Ac ne filio se penitus carere, donec ipse a mortuis resurgat, putaret, loco sui discipulum reliquit. Vtque etiam ipsum discipulum


277. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 495 | Paragraph | SubSect | Section]

colaphorum percussu, sputorum foeditate, clauorum confixione. Cum igitur iam in mortem anhellaret, iuxta Lucę Euangelium clamans uoce magna ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hęc dicens expirauit. Ideo uoce magna clamat, ut, sicut uerbis prędixerat, se potestatem habere ponendi animam suam et iterum sumendi eam, re atque opere ostendat. Qui enim moriendo clamare potuit, poterat non mori, si uellet. Clamor iste testatur non uiolentam esse mortem, sed uoluntariam. Volens ergo mortuus est, uolens resurrexit.


278. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 527 | Paragraph | SubSect | Section]

cum apostolis, qui et ipsi Iudei fuerunt, credendo saluari? Vis istud, quod modo diximus, apertius expressiusque** prędictum agnoscere, quod supra Christum baptizatum Spiritus Sanctus in columbę figura sederit, quod uox Patris audita fuerit? Lege in Esaia pene iisdem scriptum uerbis Deo dicente: Ecce seruus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet. Sed de hoc satis. Reliqua prosequamur! Baptizatus Dominus Iesus, Deus noster, abiit in desertum. Per


279. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

cuius filius esset Christus, responderunt: Dauid, nihil diuinum de illo sentientes. At ipse eorum arguens errorem continuo intulit et ait: Quomodo ergo illum Dauid in spiritu Dominum uocat dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? Quibus profecto uerbis aperte probauit Christum, id est seipsum, non solum filium esse Dauid secundum carnem, sed etiam Dominum secundum diuinitatem. Hoc uero ita esse operibus affirmauit. Ex iis enim, quę ab illo fiebant, alia Dei, alia hominis erant. Cęcis uisum dare, leprosos


280. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 534 | Paragraph | SubSect | Section]

delectaberis super Dominum — inquit (sentiendo intra se Spiritus Sancti consolationem) — et sustollam te super altitudines terrę, et cibabo te hereditate Iacob, patris tui. Os enim Domini locutum est. His uerbis pręmium felicitatis ęternę promittitur sabbatum, ita ut diximus, obseruanti. Et licet quotidie ista, quę dicta sunt, obseruare debeamus, pręcipue tamen in diebus diuino cultui dedicatis. Tunc enim ab operibus manuum ideo cessatur, ut operibus mentis Deum orando


281. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 537 | Paragraph | SubSect | Section]

autem dicitur sicut in principio, quia — ut *corr. ex. filiae Apostolus ait — Lex spiritalis est, quę sub uelamento litterę cęlat Euangelii sacramenta. Atque ita imber iste, qui descendit in principio, in uerbis matutinus est, in sensu serotinus. Tunc enim purior fluere coepit, cum terra dedit fructum suum, id est, cum Maria Virgo genuit Dei Filium, qui ea, quę de se prędicta fuerant, adimpleuit et adimpleta esse prędicauit, ut supra est dictum. Nihil est autem eius


282. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 552 | Paragraph | SubSect | Section]

arbitrari, quod uenerim pacem mittere in terram; non ueni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem aduersus patrem suum, et filiam aduersus matrem suam, et nurum aduersus socrum suam; et inimici hominis domestici eius. In Michea propheta iisdem ferme uerbis legitur: Omnes — inquit — in sanguine insidiantur, et uir fratrem suum ad mortem uenatur. Et post paululum: Filius contumeliam facit patri, et filia consurgit aduersus matrem suam, nurus


283. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 553 | Paragraph | SubSect | Section]

et uir fratrem suum ad mortem uenatur. Et post paululum: Filius contumeliam facit patri, et filia consurgit aduersus matrem suam, nurus aduersus socrum suam; et inimici hominis domestici eius. Hoc idem in Esaia aliis tamen uerbis expressum uideo dicente Domino: Concurrere faciam Aegyptios aduersus Aegyptios; et pugnabit uir contra fratrem suum, et uir contra amicum suum, ciuitas aduersus ciuitatem, regnum aduersus regnum. Lege martyrum historias, et inuenies in illis impleta esse hęc,


284. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 577 | Paragraph | SubSect | Section]

Scriptura: qui manducat mecum panem, leuabit contra me calcaneum suum. Hoc psalmi quadragesimi est, sed iuxta Septuaginta *corr. ex suscipit i nterpretum ęditionem. Aliter enim in Hieronymi interpretatione legitur, et tamen sub uerbis dissonis eadem continetur sententia. Non* aliud intelligitur, siue isto, siue illo, quo superius diximus, modo proferas. Ait enim Iudam, qui secum manducabat, qui suus discipulus erat, sibi fore aduersarium atque inimicum. Quod etiam in quinquagesimoquarto psalmo repetit


285. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 578 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, cuius caput Christus est. Deinde ad Petrum loquens: Symon — inquit — ecce Sathanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos. Quibus uerbis uniuersa quidem consolanda est Ecclesia. Sęuiant igitur infideles, persequantur, urbes, agros regna Christianorum occupent, toti terrarum orbi imperent. Efficere non ualebunt, ut Petri deficiat fides. Inter turbines et procellas seculi, inter insurgentes mundi fluctus


286. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 588 | Paragraph | SubSect | Section]

possent fideles, in psalmis conscribi curauit: Multiplicata est — inquit — super me iniquitas superborum, ego autem in toto corde meo seruaui mandata tua. Et iterum: Principes persecuti sunt me gratis, et a uerbis tuis formidauit cor meum. Factus est enim obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Vincula quoque passurum Ezechiel propheta prędixerat Spiritu Sancto dicente: Et tu, Fili hominis, ecce data sunt super te uincula, et ligabunt te in eis, et non


287. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

esse unius spiritus et nihil referre, si alius pro alio nominetur. Sed quoniam diuersa et uerba et series uerborum in Zacharia scribuntur, hoc quoque obseruandum, quod apostoli et euangelistę satis interdum habent sensum Scripturę in exemplum proponere, uerbis ipsis uel mutatis uel prętermissis. Et plane ubique non tam, qualiter aliquid dicatur, attendendum est, quam quid dicatur. Nam et inter folia poma quęrimus et inter paleas frumentum. Porro in Zacharia ita legitur: Appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et


288. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 601 | Paragraph | SubSect | Section]

dum pendet in cruce — ut Lucas testatur — dicebat: Pater, dimitte illis; non enim sciunt, quid faciunt. Ante docuerat discipulos, ut diligerent inimicos et pro persequentibus orarent, nunc doctrinam suam confirmat exemplo, perficiens opere, quod faciendum uerbis pręceperat. Hanc Christi erga inimicos charitatem figurabant: Ioseph fratribus beneficia conferens, a quibus uenditus fuerat in seruitutem; Moyses pro illis in terra prostratus orans, quorum insultibus ad tabernaculum coactus fuit confugere; Dauid persecutori suo


289. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 602 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Ipse quippe Leuiathan — ut in Iob est scriptum — rex est super uniuersos filios superbię. Sic ergo Pilatus titulum hunc posuit, sicut et Caiphas prophetauit, hic confessus sacerdotem et regem, ille Saluatorem pro populo moriturum. Mysterii tamen, quod in uerbis latebat, uterque ignarus fuit. Deinde dicitur in Euangelio: Postquam autem crucifixerunt eum, diuiserunt uestimenta eius sortem mittentes, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: Diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestem meam miserunt


290. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

super terram, multo ante in Lege prędictum fuit, quam contigisset in Euangelio. Sic enim in Osee** propheta legimus: Viuificabit nos post dies duos, et in die tertia suscitabit nos, et uiuemus in conspectu eius. Sciemus sequemurque, ut cognoscamus Dominum. Quibus uerbis edocemur, quod omnes, qui Christum Dei Filium confitentur, cum ipso surgente surrexerint et cum ipso in ęternum uiuente uicturi sint. Vbi enim fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilę. Horam uero resurrectionis eius prędixit psalmista dicens: Ad


291. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 625 | Paragraph | SubSect | Section]

comprehenderunt? Si nox erat, quomodo eos uiderunt? Si dormiebant, quomodo senserunt? Et, si expergefacti eos abiisse cognouerunt, quare alacres et expediti timidos et corporis sublati onere grauatos non sunt insecuti? Impii tamen principes isti, quos pecunia iam corruperant, ut uerbis quoque ad mentiendum animarent: Et si hoc — inquiunt — auditum fuerit a pręside, nos suadebimus ei, et securos uos faciemus. Quanta hominum insania uidere uerum, et suadere falsum, aliud in conscientia, aliud in ore habere!


292. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 634 | Paragraph | SubSect | Section]

in repentinum gaudium effusa contrariaque passione illico oppressa extingueretur, *corr. ex iudicasse sicut quibusdam contigisse ex ingenti animi lętitia in historiis legimus. Iesus ergo se cęlat et cum ea loquitur, donec ex uerbis ultro citroque habitis paulatim residat ęstus doloris. Quid ploras? Quem quęris? Iam mente parumper a moerore semota, quem quęris, responde. Illa existimans, quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito


293. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 641 | Paragraph | SubSect | Section]

dicunt: Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita inuenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum uero non inuenerunt. Sed quęret aliquis: Cum Mattheus dicat Questio mulieres auditis angeli uerbis ad monumentum regressas uidisse Dominum in uia pedesque eius tenuisse et eum adorasse, quare Cleophas ista subticuit et, quod minus erat, uisionem memorauit angelorum? Quia ita natura comparatum est, ut, cum multa audierimus, quibus non satis fidem* pręstamus, ea


294. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 644 | Paragraph | SubSect | Section]

procedendi. Dies concessa est laboribus, nox quieti, suadentque cadentia sydera somnos. Mane ergo nobiscum hac nocte, diluculo, quocunque uolueris, tute secureque abiturus. Mane nobiscum, Domine, quoniam aduesperascit, et inclinata est iam dies. His uerbis nos quoque uti operęprecium erit, cum ad supremum uitę diem peruenerimus uel senio fracti uel ui morbi oppressi. Mane nobiscum, Domine, quoniam aduesperascit, appropinquat uitę finis, et iam dies, quo in terra morati sumus, inclinatur ad occasum. Si tu


295. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 649 | Paragraph | SubSect | Section]

quam saluari. Et cum manducasset — inquit — coram eis, sumens reliquias dedit eis. Et hoc sane innuebat aliquid in illis, qui credituri erant, futurum. Dominus enim alitur salute fidelium. Multa pręcipit facienda, multa ipse facit, et uerbis docens et exemplo. Hoc fuit coram discipulis manducare. Restabat plurimus Iudeorum gentiliumque populus, ipsis postea Christum euangelizantibus conuertendus, et hoc est sumere reliquias atque eis dare. Hoc ipsum et in illo conuiuio, in quo turbam paucis panibus Dominus ipse


296. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 661 | Paragraph | SubSect | Section]

Iccirco Apostolus, cum dixisset: Nunc autem manent fides, spes, charitas, continuo subiunxit: Maior autem horum est charitas. Omnes ergo, quos apostolica doctrina traxerit ad Christum, salui erunt, sed illi magni, qui uerbum Dei prędicant et, quod uerbis admonent, hoc ipsi opere implent. Ait enim Dominus: Qui fecerit et docuerit sic, magnus uocabitur in regno cęlorum. Magnitudo hęc splendor est glorię, dicente Scriptura: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam


297. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 665 | Paragraph | SubSect | Section]

ex pasceret ipsi. Tu ergo scis, si amo te. Dicit Dominus: Pasce oues meas. In his pascendis ostende, quantum ames me. Si rite pastoris officio functus fueris, tunc demum, quam bene me diligas, monstrabis. Quod ergo uerbis fateris, opere testare. Quare primo dicit Dominus: Pasce agnos Quęstio meos, deinde oues meas? Vt uidelicet rudes adhuc simplicioris doctrinę lacte pascat, magis autem doctos


298. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 665 | Paragraph | SubSect | Section]

magis sublimetur. Amen, amen — inquit — dico tibi, cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas, ubi uolebas. Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo tu non uis. Discreuisse mihi uidetur his uerbis conditionis humanę naturam significasseque, quod alia sit iuuenilis ętatis actio, alia iam prouectę* et in senium uergentis. Hoc egit et Paulus ad Corinthios scribens: Cum essem paruulus — inquit — loquebar ut paruulus, sapiebam ut paruulus,


299. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 672 | Paragraph | SubSect | Section]

specie, quam assumpsit, in cęlo sit, se tamen in terra nobis communicat in specie aliena, quam in altari offerre solet sacerdos ad credentium salutem, dicente ipso Domino: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Ille autem ipsum dat, cuius uerbis consecratus ab iis datur, qui in terra Christi uicem gerunt. Atque hoc ipsos facere iussit dicens: Hoc facite in meam commemorationem. Idem ergo Christus et in cęlo beatos lętificat et in terra credentes pascit et nusquam eos deserit, qui in ipso omnem suam


300. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 678 | Paragraph | SubSect | Section]

auferret. Altiora ergo te ne quęsieris, tuis finibus contentus esto, quantum potes capere, capias, ne id etiam, quod ceperis**, effundere cogaris. Hic Iesus — inquiunt — qui assumptus est a uobis in cęlum, sic ueniet. His profecto uerbis admonemur non pręsentibus occupari, sed futura prospicere. Dominum — inquiunt — ascendentem lęti uidistis, uenturum ad iudicium cum timore expectate. Quia idem ipse, qui uenit, ut iudicetur, ueniet, ut iudicet et homines et angelos. Tunc


301. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 681 | Paragraph | SubSect | Section]

mundi dominus erat, factus est hominum seruus, data sanctis potestate, ut de obsessis corporibus illum expellant pedibusque conculcent, quandiu in eius, qui uicit, uirtute confiderent. Tanti igitur ac talis uictoris triumphum ad cęleste regnum remeantis quis potest aut uerbis exprimere aut cogitatione complecti? Dicamus tamen, quomodo possumus, ne in communi omnium lętitia omnino muti fuisse arguamur et ingrati potius quam infantes uideri possimus. Triumphantis igitur Domini cęlumque suum


302. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 684 | Paragraph | SubSect | Section]

terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam prędicabunt. Memoriam abundantię suauitatis tuę eructabunt, et in tua iustitia exultabunt... Regnum tuum regnum omnium seculorum, et dominatio tua in omni generatione et generatione. Talibus et his similibus uerbis laudantium Dominum chorus cęlum una cum illo ingressus est. Cuncta angelorum collegia tunc exultarunt. Deus Pater ineffabili lętitia excepit illum et ad dexteram suam collocauit, ut in eo glorię throno sedeat, a quo nunquam discedit. Hoc enim Dei proprium, illud homini


303. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 694 | Paragraph | SubSect | Section]

Spiritus Dei. Vtque a Spiritu Sancto se habere, quod docet, ostenderet: Nos — inquit — non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quę a Deo donata sunt nobis. Quę et loquimur, non in doctis humanę sapientię uerbis, sed in doctrina Spiritus, spiritalia spiritalibus comparantes. Per apostolos igitur Christi Ecclesia Spiritus Sancti dotata est charysmatibus doctrinisque illustrata ueritatis. Hoc in Esaia Deus noster loquens promiserat, cum ait: Effundam


304. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 696 | Paragraph | SubSect | Section]

de exaltatione Dei et Domini nostri Iesu Christi. De qua nihil tam magnum, tam excellens dici potest, quin multo sublimis copiosiusque supersit dicendum. Quis enim hominum aut angelorum gloriam illam, quę infinita est, (neque) *om. ualebit uel animo metiri uel uerbis explicare? Nos, quantum Dominus donare dignatus est, his tribus uoluminibus trinam de Domino nostro texuimus historiam. Diximus enim de humilitate eius, qui pro suo erga nos amore submisit se formam serui accipiens, laborem perferens, iniurias tolerans, supplicia patiens


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.