Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: uerbis

Your search found 390 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 310-341:


310. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

tum suae, tum regis maiestati adiectum iri, si diadema, quo Hungarorum reges insigniri mos est, sua potissimum opera e manibus hostium eriperetur, accersitos ad se optimates hortatur, uti primum Budensem arcem custodum uoluntate recipere eniterentur; quod si praecibus efficere nequissent, eius uerbis precium illis pollicerentur, demum minas adhiberent, oppugnationemque denuntiarent. Est autem arx Budensis eadem et regia undique difficilem habens aditum, praeterquam ab ea parte, qua oppido coniungitur, unde sane per planum adiri potest, fossa tantum satis lata iustaeque


311. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

Laeto animo haec a rege oratio accepta: itaque quum meritas Iano egisset gratias, affirmauit se eius consilium secuturum. Ianus D. Francisci ordinem amplexus Vuladislauo Volphangum quendam pro praesulatu commendat; rex, illum uerbis suis necquidquam mouens, aegre tandem annuit. Caeterum, quoniam decreuerat Ianus, regno a Vuladislauo inito, extemplo praesulatu abire, reliquum uitae in ordine diui Francisci acturus, quod quidem eum fecisse supra demonstrauimus, orat supplex


312. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

regem, ut in eius locum Volphangum quendam sacerdotem subrogaret, qui sane apud Ianum primum amicitiae locum obtinebat. Verum rex diu uoluntati eius aduersatus ― erat enim molestum regi huius modi amico carere ― conatus est hominem uix etiam lachrymis temperans his ferme uerbis a tali auertere consilio: Si religionem habitu sordido uictuque rusticano, non autem uirtute metiri aequum esset, equidem omni laude hoc tui animi propositum prosequerer, uehementerque admirarer


313. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

mecum non eras in Vngaria uicturus, me tantopere ad nouum regnum accipiendum hortabare, an forte simulata in me adortando usus oratione uerecunde admonuisti me temere regnum Hungariae affectasse? Quippe qui re ipsa dissuades, quod uerbis suasisti faciendum. Quin etiam, ni tua in me beneuolentia mihi esset satis explorata, fraudem quoque tuo subesse sermoni uererer. Etenim nemo est, qui non uideat me apud Hungaros, utpote quorum neque linguam neque mores nouimus, hospitem magis quam regem, tali amico absente, non


314. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

haec presul, nihil sane regis oratione ab eo, quod animo destinarat, dimotus, in hanc sententiam respondit: Nihil est, Vuladislaue, in rebus humanis tam exoptandum, modo id sit amicitiae tribuendum, quod tuae gratiae mihi praeferendum censeo. Hoc autem uerbis comprobare, quum re ipsa testatus sim, superuacaneum puto, ne praesertim officia in te mea commemorando inuisa faciam. Sed quoniam tu ipse semper pluris religionem fecisti quam caetera omnia humana, quaeso, patere me tuam imitari uirtutem, nec damnes in me illud, ex


315. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

uocem fuisse ferunt. Ratusque, ut erat, eam ab ore totius senatus Hungarici emissam, iureiurando affirmauit se nunquam Beatricis nuptias optasse, nec eam ullius spe dotis in uxorem ducturum. Quare quoquo modo uobis, Hungari, inquit, uidetur, ludificamini uerbis Beatricem, atque falso ducite gaudio, donec conditum aurum ab ea, modo id publicae utilitati cedat, extorqueatur. Iure enim publici boni causa pecuniae ab ea repeti possunt, quas illa a colonis per speciem publici boni exegisse fertur. Qua plane oratione rex


316. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

benefitiorum gratia perpetua est. Pone igitur hostiles animos: licitum est tibi Hungarorum in te studia sine cede et sanguine experiri. Nam praeterquam quod inhonestum atque impium est fratres inter se bello decernere, multo etiam tutius esse arbitror uerbis potius ac iure disceptare quam ad aleam sceleratissimi omnium certaminis descendere, ubi plerumque qui rebus ac copiis instructior quam cuius causa iustior est uictor euadit. Tute autem probe nosti, quam paratus accesseris ad bellum aduersus Hungaros gerendum, qui sane ac si ulla alia circa


317. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

quod quidem aliquando serui in dominos fecere, conantur iugum belli iure a uobis impositum, temere quidem, sed non impune, si uos uiri eritis, excutere. Nec putetis me secus quam haec oratio indicat esse animatum: nam re ipsa mox comprobabo me uerbis, ut quibusdam forsan uidetur, magnificis spem nequaquam simulasse. Posonio enim (quippe eo iam conquisitores a me missi exercitum e Boëmia euocatum contraxerunt) opportune reuertar, adducens mecum fortissimos uiros, quorum Alemani ne conspectum quidem, nedum arma poterunt


318. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

Boëmosque ingenti manu contracta Hungaris subsidio aduentare. Maximilianus successu, ut fit, rerum elatus, parum admodum ducens sedem olim regni Hungarici, qua nemo hostium ad illam diem potitus erat, nullo repugnante expugnasse, caduceatorem mittit, qui eius uerbis Budam a principibus, qui per idem tempus ibi erant, propalam peteret, atque ad uoluntariam deditionem, molli primum oratione pelliceret, oppugnationem deinde atque ea tandem, quae captae urbes iure belli pati solent, ni ocius imperio


319. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

praeter eos, qui tunc apud hosteis erant, iam animos erexerant, impigreque auxilia ad defensionem regni mittebant. Quis enim animo defficeret, rege contra spem omnium securo, nec aduersis cedente? Itaque rex aduocato amicorum consilio de se bene meritos collaudat, atque his ob fidem amplissimis uerbis gratias agit, admonitus a quodam amicorum, Hungarici moris perito, Hungaros, ac si ullam gentem, facunda capi allocutione. His peractis deliberat cum amicis, utrum Albam Regiam obsessum iret, an prius ad opprimendum Alberthum copias educeret. Omnibus optimum uisum


320. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

rogant tyrannum uelit nauem Venetam ascendere, muneraque a senatu Veneto ad imperatorem Constantinopolitanum missa inspicere, simulque animi laxandi causa naui paulum uehi. Tyrannus genero praesertim idem suadente, Venetorum uerbis dolum haud subesse ratus, nauim Venetam conscendit. Ibi ei uincula extemplo indita, nauesque sublatis anchoris altum petiere. Tyrannus animaduertens se non modo dominatione, sed et libertate priuatum, accusata Venetorum


321. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

dum hortatur pugnantes pericula pariter adeundo, dum fugientes reuocat, dum praelium restituit, ab hostibus capitur, uiuusque ad Bazethem Turcarum regem adductus est. A quo neque blanditiis, neque crudelissimae mortis denuntiatione impelli ad perfidiam potuit, quum eum per se Turca diu uerbis fatigasset, uti a Christiana religione ad Machometani ritus deficeret sacra, quo eo milite aduersus Christianos uti posset. Itaque in custodiam ultra Hellespontum missus, ueneno, ut ferunt, ab hostibus est necatus. Atqui inquirenti mihi, quanam potissimum causa, quaue nostrorum culpa


322. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

pene a quodam Marconii milite interfectus est. Nam caeteris tenui tantum murmure indignationem prae se ferentibus, eo quod regis desidia aequale prope emolumentum cum his acciperet, qui acerbissimos labores ac erumnas in expeditione passi fuissent, ille collectam iram haudquaquam uerbis effundens, stricto ense in quaestorem irruit, occisurus eum, ni circumstantes inhibuissent commilitones. Atqui licet huius uiri dolor ac indignatio haud omnino iniqua foret, modo citra rixam et gladii eductionem, quod apud Turcas capitale est, extitisset, mox tamen factus laesae


323. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare inducite tandem in animum uos intra pelliculam, ut dicitur, continere, et discite mercatori imperium conuenire perinde ac asino ephippium! Caeterum neque Zancano animus ad respondendum defuit ― his enim uerbis eum tunc usum ferunt: etsi senatus Venetus nihil magis optet, quam ut rex pacem et amicitiam a parente eius institutam, deinde ab ipso renouatam, atque tot annos a Venetis integra fide cultam, conseruet, tamen si pergat lacessere, Venetis quoque nec opes, nec animum unquam defuturum, non


324. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

nec animum unquam defuturum, non modo ad sese ab hostibus tutandum, uerum etiam ad fines imperii sui proferendos. Orator ab hoc colloquio e regia egressus triremem, qua Constantinopolim aduectus erat, repetebat, quum eum regius lictor consecutus regis uerbis iussit quam primum soluta naui extra fines regni enauigare. Non desunt insuper, qui dicant quasdam naueis a rege submissas, ut Venetam triremem Hellesponto egredientem adorirentur, atque si possent una cum uectoribus submergerent. At ego tantum scelus Bazethem iussisse


325. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

tenerent; reddant igitur prius, quae ad ius Hungarorum pertinent, deinde se auxilio ab Hungaris iuuari postulent. Quod quum Thomas pontifex, quem Veneti magnis muneribus cultum sibi conciliarant, animaduertisset, accersitum ad se Venetum legatum docet non esse cum Vuladislauo Hungarisque uerbis sed auro agendum, quippe, ut fere fit, suo ipsius animo gentis suae animum metiebatur; eius esse Vuladislauum ingenii, ut malit aurum quam gloriam, nihil non illum spe pecuniae, cuius esset auidissimus, facturum.


326. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi strenue nauandam magna proposita mercede, his pecuniam pollicetur, aliis agros, quibusdam praefecturas offert, nulli demum humilitatem suam (modo adsit uirtus) ad magnae cuiuslibet fortunae gradum obfuturam affirmat; segnes contra asperis increpat uerbis, mortemque timidis minatur. Succedunt ergo ad murorum ruinas, strenui pariter et ignaui, illi praemio ac gloria illecti, hi metu coacti. Caeterum nec a mari oppidanis quies ulla dabatur. Iacobus enim, classis Turcaicae praefectus, quum suopte impulsus in Christianos odio,


327. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

cuius mentione Turcae admodum excitantur, praemiorumque, quae a rege pro nauata opera essent accepturi, identidem admonendo. Hosteis insuper, ut erat stolida et procaci lingua, quod sane uitium plaerisque nouis inest hominibus ― erat enim ex humili ordine ad eum gradum promotus - uerbis obterit: luxum, mollitiem, rei militaris imperitiam, sordidae mercaturae arteis, quas Veneti, ut plaerique maritimam incolentes oram, promiscue exercent, obicit. Quin euadatis, inquit, in muros, fortissimi uiri, et regi nostro inspectanti, uirtutisque ac ignauiae nostrae


328. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

nec tamen, quibus commessatio cordi fuit, insequentem noctem laetam per potum agere inhibuit. Nam et ipse, quum se sub primam uesperam in tabernaculum recaepisset, duces, qui pone secuti erant seque deduxerant, ad coenam inuitat. Vbi quum quidam uictoriam eius diei uerbis per assentationem, ut fit, extollerent, rex affirmauit multo melius quam sperarat rem Dei munere contigisse. Etenim , inquit, hosteis putaui aereos, plumbeos inueni . Nempe Turcam Methone ui capta Venetorum contemptus perinde incesserat, ac si uictoriam non magna ex parte casus,


329. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

interdum ei etiam minari, inuidiam nequaquam uereri, immo sermonibus propalam ferre sacerdoti rerum imperium haud conuenire, quasi illud mercatori magis quam sacerdoti conueniret. Pontifex animaduersa Venetorum pertinacia profundaque imperii ac diuitiarum cupidine, uerbis nihil profecturis desistendum ratus, armis ius suum tandem prosequi statuit. Sed quia suis duntaxat armis ac per se Venetos, ueritus eorum potentiam, lacessere non audebat, querelam ad omnes fere Christianos reges partim literis, partim legationibus defert. Accusat Venetos aeque


330. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitum per sese ad oppugnandam Bononiam, quod nemo unquam pontificum fecisset, duxisse. Quod ubi Venetis nuntiatum est, qui quidem malebant Bononiam a Bentiuola quam a Romano pontifice teneri, uocato in senatum Ioanne Laschare, Graeco homine ac Francorum regis oratore, multis uerbis expostulant eo quod rex, Veneto senatu inconsulto pontificem, Venetis infensum, in oppugnanda Bononia suis iuuisset auxiliis. Et perinde ac eo facto societas uiolata esset, homines insolentissimi adiciunt haud mirandum esse si regem poenitebit. Laschares admiratus Venetorum


331. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

Neapolitani amoueret, simul ut urbes Appuliae oppignoratas regno Neapolitano reddi curaret. Porro Ferdinandus connubii iure ad regnum Ulterioris Hispaniae, quam incolae a Castulone, urbe quondam nobili, dictam Castiliam uocant, peruenerat. Qui dum Neapoli ageret, Venetos amicis uerbis saepius admonuit, ut urbes Apuliae restituerent. Et licet id surdis auribus nequicquam caneret, iniuriam tamen tacitus ferebat. Neque enim urbes illas per se armis repetendas censebat, caeteris regibus, qui


332. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

per anni tempus licuit, transmissis Alpibus Mediolanum uenit. Inde misso Venetias uno ex aulicis nobili uiro senatui Veneto suo solius nomine (et ita inter socios conuenerat) bellum denuntiauit. His autem uerbis nuntium, qui hoc bellum indixit, usum esse ferunt: Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, magnis ac multis iniuriis uestris irritatus, Veneti, uobis bellum indicit, quippe qui foederis religionem saepius uiolastis, hostes eius auxiliis modo ac pecunia


333. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

utilitatis quaeratur. Nolim autem petulantior in scribendo uideri, quod ita Venetorum mores nudarim: nulla mihi iniuria haec gens cognita est. Ipse autem, quum Christianus sim, odio neminem habeo: ut rerum qualiscunque scriptor, quae in meam aetatem incidere narro, plaeraque, ne uerbis quidem immutatis, uti accepta sunt transcribens. Iulius pontifex Rauennam, Ceruiam, Fauentiam, Cesenam, Ariminium etc. in potestatem suam redigit; Ferrariae dux et Mantuae marchio sua recuperant; urbes Neapolitanae a


334. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

praetorianorum militum, quos Turcae Ianniciarios uocant, praefectus, fide in regem ad eam diem satis notus, et ob id minime suspectus, simulans se nullius regiorum liberorum studiosum esse, sed potius reipublicae Turcaicae curam habere, licet esset Selyni deditissimus, huiuscemodi uerbis usus esse dicitur: Etsi difficile est regi de maximis rebus deliberanti consilium afferre, propterea quod nemo ita prudens est, ut eum opinio aliquando non decipiat, quoniam ne bona quidem consilia saepe ex sententia cedunt, quia Deus res mortalium suo potius arbitratu quam


335. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

(ad quinque autem et uiginti millia armatorum ex uariis Turcaici imperii regionibus, iam ad ipsum confluxerant, quorum pars magna egestate compellente, caeteri nouarum rerum, ut fit, studio eo se contulerant) huiuscemodi uerbis milites allocutus esse dicitur, quo illorum animis oratione confirmatis non magnopere patris eius maiestatem uererentur, atque uel si armis decernendum foret, sese ad suam causam adiungere non dubitarent: Non me fugit, inquit, milites,


336. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam licet Ismahel egregios equites haberet, Selynes tamen militum multitudine longe illum superabat, unde paucitas arte et consilio adiuuanda erat. Turca, quum neque hostem certamen detrectantem consequi, neque inopiam rerum pati posset, animum hostis, uetustate generis tumentem, contumeliosis uerbis insectando ad praelium concitare statuit. Itaque misit ad Ismahelem nuntium, qui mandata ferociter edidit, nec illi linguae libertas, immo potius asperitas, fraudi apud Sophenum fuit. His autem uerbis nuntius usus esse dicitur: Putauit Selynes se aduersus uiros arma


337. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

inopiam rerum pati posset, animum hostis, uetustate generis tumentem, contumeliosis uerbis insectando ad praelium concitare statuit. Itaque misit ad Ismahelem nuntium, qui mandata ferociter edidit, nec illi linguae libertas, immo potius asperitas, fraudi apud Sophenum fuit. His autem uerbis nuntius usus esse dicitur: Putauit Selynes se aduersus uiros arma mouisse, minus quam foeminas inuenit. Quae enim gens adeo imbellis et ignaua ferre posset hostem regiones suas impune peragrare? Tu uero, inquit, Ismahel, uerbis potius quam re nobilis non modo obuiam hosti prodire


338. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

potius asperitas, fraudi apud Sophenum fuit. His autem uerbis nuntius usus esse dicitur: Putauit Selynes se aduersus uiros arma mouisse, minus quam foeminas inuenit. Quae enim gens adeo imbellis et ignaua ferre posset hostem regiones suas impune peragrare? Tu uero, inquit, Ismahel, uerbis potius quam re nobilis non modo obuiam hosti prodire non audes, et uera uirtute bellum gerere, sed etiam uicos et urbes tuas diripis atque incendis, in deuiaque refugiendo uincentium praemia uictus corrumpis. Vnde non immerito te omnes sacerdotem magis quam exercitus imperatorem


339. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

digna dictu, Cercassorum animos mirum in modum auxere. Nam aliquoties comminus turmatim congressi Turcarum ferociam, militaribus meditationibus assueti, non sine pernicie hostium facile eludebant. Qua re Selynes animaduersa, ne suorum animi minuerentur, concione aduocata his fere uerbis Turcas ad praelium totis uiribus ineundum adhortatus est: Tradunt rerum scriptores, uiri Turcae, moris antiqui fuisse reges immortalitati consecrare, quum illi beneficiis suis eo honore dignos se praestitissent, quo et meritis


340. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

et pabuli minimi, et sitis mirum in modum patiens, quippe quod sitim quatriduo potest tolerare ― misitque nuntios, qui terrestri itinere per disposita iumenta celeriter Constantinopolim percurrerent, et Pirrho Caramano, quem Constantinopolitanae praefecerat ciuitati, suis imperarent uerbis, ut ocyus quadraginta longas naueis, partim triremes, partim dyerotas, deduceret, atque remigibus ac militibus instructas ad Pelusiacum ostium mitteret, ut inde Nilo flumine eo subirent, ubi Turcaica castra collocata esse cognouissent, atque ita, si fieri posset, eodem tempore a terra simul


341. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

iter habenti tristis nuntius occurrit, afferens filium eius natu maximum, qui iam nonum annum agebat, morbo extinctum esse. Huc accessit perturbatio regiae domus, orto inter matrem et uxorem Salomonis haud leui iurgio. Nam quum mater regis nurum asperioribus castigasset uerbis, quasi ipsius incuria regulus decessisset, illa simul dolore amissi filii, simul reprehensionis impatientia prope amens, dum socrum ab se amouere nititur, pugione haud sane letali uulnere percussit. Est autem mos apud Turcas tam uxoribus quam filiabus regum pugionem zonae alligatum quasi


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.