Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hungarie

Your search found 41 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1-24:


1. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Nec tamen usque ad maritimas regiones peruenit, sed audiens, quod quedam gens sui regni fines intrauerat, in Hungariam repedauit. Fuit autem rex iste non solum armis strenuus, sed relligione et sanctitate insignis. 5Huius temporibus gens Scithica in multitudine graui intra Hungarie fines irrumpens, magnas hominum strages fecerunt. Sed Vladisclauus rex coacto in unum sui regni exercitu in hostiles turmas uiriliter irruens, diuino protectus auxilio, maiorem partem barbarice nationis passim per campos strauit in mortem, alios uero extra regni confinia effugauit.


2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Facta igitur conscriptione omnium, que hinc inde fuerant ex beneplacito stabilita, iurauit rex cum suis principibus, omnia firmiter obseruare. Postera uero die iurauerunt Spalatenses, primo quidem maiores, deinde iuniores, postea uulgus omne, ut Colomanno regi et eius posteris, ac regno Hungarie subiecti et fideles omni tempore permanerent. Tunc rex ciuitatem ingressus, ualde honorifice a clero et populo susceptus est. Et ea die procuratione affluenter a comuni suscepta confectisque ac traditis emunitatis priuilegiis, profectus est. 8Inde autem pertransiens


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

populositate preditus. Hic ergo Spalatine ecclesie archiepiscopus est effectus. Plebanatum ero ecclesie sancte Anastasie contulit nepoti suo Madio primicerio, fratri Iohannis Mesagalia, quia patronatus iure spectabat ad eum. 5Fuit autem Gaudius iste gratiosus satis aput reges Hungarie, quippe ut elatus homo eorum curias frequentabat. Ordinatus fuit anno Domini millesimo centesimo tricesimo sexto, tempore Cerneche comitis. Vixit autem in pontificatus culmine fere XL annis. 6Factum est autem, ut Desa Macarelli Traguriensi foret ecclesie in episcopum


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et ab episcopis Dulcinensi et Suacensi. Et nullam subiectionem faciebat Iaderensi ecclesie, sed Spalatensi debitam reuerentiam exhibebat quandoque. 4Vacante autem tunc temporis ecclesia Spalatensi quidam cardinalis, uir magne auctoritatis et eximie honestatis, per totum regnum Hungarie legationibus officio fungebatur. Hic cum non modicam fecisset moram Spalati residendo, effectus erat familiaris omnibus et amicus, singulos enim pro meritis caritatis uiscere confouebat. Factum est autem, ut eo tempore congregaretur clerus Spalatine ecclesie pro archiepiscopo eligendo. Et


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pergens ad apostolice sedis presulem confirmationis rescriptum optinuit, ut deinceps episcopatus Farensis antique metropoli Spalatine, tamquam matri sue, iure perpetuo adhereret. De Bernardo archiepiscopo Spalatensi 1Eo tempore illustris uir Bela Hungarie rex, missis apochrisariis ad apostolicam sedem, supplicauit domino pape Innocentio, ut iuberet reliquias beati Vladislaui regis subleuari et in loco decentiori componi ac ipsum in sanctorum cathalogo decerneret ascribendum. Cuius petitioni summus pontifex annuit et misit quendam uirum


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Erat autem in comitatu eius clericus quidam capellanus ipsius, Bernardus nomine, de prouincia Tuscie, patria Perusinus, uir litteratus et eloquens, statura procerrus. Hic quia frequenter in Hungariam fuerat missus, notus erat effectus regi Bele gratiamque ipsius et multorum principum et prelatorum Hungarie habebat, ita ut rex ipse filium suum Henricum ei nutriendum traderet et docendum. Cum ergo legatus in Hungariam profectus legationis sue peregisset officium, ad propria reuersus est. 2Itaque uacante ecclesia Spalatensi elegerunt Bernardum in archiepiscopum suum et quia


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

qui septimanaliter pertinebant ad banum. 5Cum autem rex Henricus haberet filium paruulum cuperetque eum regni successorem habere, uoluit eum se uiuente in regem inungi. Inuitatus autem Bernardus a rege in Hungariam est profectus. Ibique cum aliis prelatis ecclesiarum regni Hungarie qui ad solempnitatem iocunditatis regie confluxerant, regis filium coronauit multisque a rege honoratus muneribus ad ecclesiam suam reuersus est. 6Eo tempore facta est dissensio inter Henricum regem et Andream ducem, fratrem eius fugatusque est bis Andreas ad maritimas


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pupillus ad legitimam peruenisset etatem. Et sic Henricus rex mortis debitum soluit modicoque post hec transcurso dierum spatio etiam ille unicus eius paruulus morte extinctus est. 8Tunc Andreas uidens in se solum totius regni fore iura transducta, fecit se coronari a prelatis Hungarie uniuersis. Misit autem et uocauit Bernardum archiepiscopum Spalatensem, ut ad solempnitatem regie inuntionis accederet. Sed Bernardus exstimans puerum, Henrici regis filium, adhuc uiuere, ad conuocationem regiam ire neglexit. Propter quod rex non satis digne tulit archiepiscopi


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

aspiciebat, sed mutuis se odiis insectabantur. Archipresbyter uero perseueranti constantia adherebat eidem. 13Eo tempore uacante ecclesia Traguriensi electus est Treguanus natione Tuscus, patria Florentinus. Hic quia Bernardo archiepiscopo compatriota erat, duxit eum secum ab Hungarie partibus mansitque cum eo aliquanto tempore docens Spalatenses clericos in grammatica facultate. Cum ergo esset etate iuuenis et in his, que ad litterature peritiam pertinent, ualde utilis haberetur, ciues Tragurienses petierunt eum a Bernardo archiepiscopo, ut pro eorum necessitatibus


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

inutilis esset effectus, uix pauca uerba coram clero et populo proponere potuit. Sed Treguanus episcopus Tragurensis uno et altero die aliquot capitula ipsius concilii perlegit et exposuit. XXV. De passagio Andree regis 1Per idem tempus Andreas rex Hungarie uotum patris exequi cupiens, crucis suscepto signaculo, ad auxilium terre sancte iter arripuit profecturus. Misit ergo, et conduxit naues magnas a Venetiis, ab Ancona et Iadera, et ab aliis ciuitatibus Adriactici sinus fecitque omnes applicare ad portum Spalatine ciuitatis. Premisit autem


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

beneficiis, que eis pie et liberaliter concedebat, rex proprio clementie sue prouocatus affectu, noluit castrum illud comittere alicui de proceribus sciens, quia multa infestatio Spalatensibus ex illo castro procedat, sed accersito quodam Pontio, qui erat magister militie domus templi per regnum Hungarie, comisit ad manus eius custodiam et tutelam ipsius castri, precipiens ut uicissim fratres sue religionis ibidem faceret insidere. 3Cum autem Andreas rex aliquantam moram faceret preparando nauigium, Bernardus archiepiscopus mortis debitum soluit. Sepultus uero est iuxta


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

seraque penitudine ducti, qualiter ab ipso possent euadere, cogitabant. Sicque factum est, ut qui ignotus fuerat dilectus, notus foret exosus et quem non uidentes affectuose traxerant, uidentes eicere appetebant. Sed Guncellus papali confirmatione suscepta, optinuit nichilominus in partibus Hungarie consecrari. Siquidem dominus Honorius summus pontifex missa auctoritate Roberto Vesprimiensi episcopo precepit, ut examinatis diligenter tam electi persona, quam electionis forma, si nichil obstaret de canonicis institutis, munus ei consecrationis impenderet. Robertus uero suscepto


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

celebrabat ordines et se ubique archiepiscopum nominabat. 8His temporibus misit summus pontifex quendam apochrisarium suum, nomine Acontium, natione Biterbiensem, curie capellanum, uirum ualde discretum et bonum; misit, inquam, eum pro quibusdam arduis negotiis ad totum Hungarie regnum, dans sibi mandatum, ut ad Dalmatie partes descenderet piratasque Almissanos a latrociniis cohiberet. Sed cum non haberet plenam legationem nimioque succenderetur zelo multas enormitates in clero et populo corrigendi, Spalati positus, misit nuntios suos ad domini pape curiam


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

discurrerent mundi finem adesse putantes. Erat autem dies Veneris luna tricesima. Et quamuis solis iste defectus per totam aparuisset Europam, in Asia tamen et Africa non dicebatur fuisse. Eodem anno uisa est stella crinita, id est cometa, que imminebat septentrionali regioni, quasi supra regnum Hungarie, et mansit diebus multis satisque magne rei portendi uidebatur presagium. His etenim diebus crebrescebat iam per aures hominum tristis rumor, quod pestifera Tartarorum gens fines iam Christianorum inuaserant in Ruthenie partibus; sed quasi pro ludo reputabatur a multis.


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

toto regno Appulie lesionem inferrent. Iurauerunt etiam, ut omnibus amicis et iuratis Spalatensium eadem pacis federa obseruarent. Et sic eorum captiui relaxati sunt omnes. XXXVI. De peste Tartarorum 1Anno quinto regnante Bela, filio Andree regis Hungarie, secundo anno Gargani, genus pestifera Tartarorum ad partes Hungarie propinquauit. Etenim a pluribus iam annis rumor et timor gentis ipsius in totum processerat orbem. Venerant namque ex partibus orientis depopulando prouincias, per quas habuerunt transitum, usque ad confinia Rutenorum.


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et iuratis Spalatensium eadem pacis federa obseruarent. Et sic eorum captiui relaxati sunt omnes. XXXVI. De peste Tartarorum 1Anno quinto regnante Bela, filio Andree regis Hungarie, secundo anno Gargani, genus pestifera Tartarorum ad partes Hungarie propinquauit. Etenim a pluribus iam annis rumor et timor gentis ipsius in totum processerat orbem. Venerant namque ex partibus orientis depopulando prouincias, per quas habuerunt transitum, usque ad confinia Rutenorum. Sed Rutenis fortiter resistentibus non potuerunt ulterius progredi,


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uniuersa loca, que ad transeundum facilia uidebantur. Et tunc reuersus misit et congregari fecit omnes principes, cunctos barones et proceres regni sui cunctumque robur Hungarici exercitus contraxit in unum. Venit autem Colomannus rex, frater eius, cum omni potentatu suo. Venerunt et presules Hungarie, qui et ipsi non contenti sobriam ecclesiastice moderationis habere familiam, immo pre diuitiarum magnitudine magnas militum aties ductitabant. Affuit Mathias Strigonensis, accessit Hugrinus Collocensis archiepiscopi, uterque cum suffraganeis suis. Quos secuta est magna multitudo


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

arma parare, ordinare duces super legionibus, maiorem pugnantium copiam conuocare. Exeuntes autem a Strigonii partibus transierunt Danubium et uenerunt uersus Pestium, que erat maxima uilla. Igitur peractis iam fere diebus quadragesime, prope Pasca, uniuersa multitudo Tartarei exercitus in Hungarie regnum irrupit. Habebant autem quadraginta milia securigeros, qui preibant exercitum siluas cedentes, uias sternentes et omnia offendicula ab ingressibus remouentes. Quam ob rem indagines, quos rex parari fecerat, tam facile transcenderunt, ac si non ex ingentium abietum et quercuum


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

essent paucissimi respectu infinite multitudinis Tartarorum, qui locustarum more paulatim ebulliebant de terra, pluribus iam de sua societate peremptis redierunt ad castra. Hugrinus ergo, ut erat uir constanti libertate intrepidus, eleuata uoce cepit regem de negligentia increpare et omnes barones Hungarie de ignauie torpore arguere, quod in tanto periculo constituti non sue uite consulerent nec toti regno subuenire pararent. Qui ergo parati erant, exierunt cum eis, alii uero inopinato pauore perculsi, quasi amentes, nesciebant ad quid manus tenderent et quo tutius se conferrent. Itaque tres


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

gurgitem transmearent, rex persentiens eorum aduentum relictis stationibus Zagrabiensium partium cum omni comitatu suo ad mare descendit. Tunc diuersi diuersa querentes diffugia per omnes ciuitates maritimas, que propinquiores uidebantur ad fugam, dispersi sunt. Rex uero et totus flos reliquiarum Hungarie ad Spalatinas partes deuenit. Erant autem in comitatu regio multi ecclesiarum prelati, plures principes et barones, reliquum uero uulgus utriusque sexus et etatis pene innumerabile erat. Appropinquante autem domino rege ad introitum ciuitatis, uniuersus clerus et populus processionaliter


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sanguinem sitientes, non iam occultis insidiis, sed palam irrumpebant in domos et de matrum gremiis paruulos rapiebant; nec solum paruulos, sed ipsos etiam armatos uiros facto agmine inuadentes seuis dentibus lacerabant. Tribus ergo cladibus antedictis, uidelicet ferro, fame, fera totum regnum Hungarie continuato triennio flagellatum ex diuino iudicio penam suorum expendit non mediocriter peccatorum. XL. De obitu Guncelli 1His ita gestis, regina adhuc considente in castro, Guncellus archiepiscopus ab hac luce migrauit. Vir senex et plenus


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

per banum cum Spalatensibus in campo eorum. Rex uero his auditis iratus est ualde statimque uocans quendam ducem suum, nomine Dionisium, uirum potentem, qui erat banus totius Sclauonie et Dalmatie, misit eum cum B. Quinqueecclesiensi episcopo et cum quodam comite Michaele et cum multis aliis Hungarie proceribus imperans eis districte, quatenus in Dalmatiam uenientes, quantumcumque possent, rigidam de Spalatensibus exercerent uindictam. Alium exercitum misit ad ulciscendum bani Bosenensis ob temeraria facta. 11Spalatenses etiam miserunt legatos ad regem excusantes se


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

paruam cumulauerat pecunie summam. Inde iter arripiens uenit per Carinthiam et transiens per partes Aquilegie a domino Bertoldo, patriarcha, honorifice susceptus est. Quem curialiter pertractans dedit ei conductum per totam suam diocesim, expensas affluenter subministrando, quousque fines regni Hungarie attigisset. Ingressus autem partes Pannonie uenit in Hungariam et pergens ad domini Bele regis curiam cum commendaticiis domini pape litteris, exposuit seriem negotii, qualiter ad regimen Spalatine ecclesie fuerat destinatus. Non autem placuit regali celsitudini, quod factum fuerat circa


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

neuo notare. Alias autem non modicas minas intentabat eidem. Verum illic paucorum dierum moram faciens uento flante secundo in Appuliam est transuectus. Et archiepiscopus ad sedem suam reuersus est. XLVIII. De aduentu Bele regis secundo 1 Rex autem Hungarie Bela sui regni reuisendo confinia descendit per Chroatiam ad Dalmatie ciuitates fecitque sibi parari hospitium aput ecclesiam sancti Petri, que est inter Salonam et Tragurium ibique resedit non paucis diebus cum magno diuersarum gentium comitatu. Confluebant autem ad eum, tamquam ad


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.