Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: deus

Your search found 6134 occurrences

More search results (batches of 100)
First 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5722-5731:


5722. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

quo ad omnem subiectionem se subjicere noluerunt, sed potius spontanee cesserunt, nulla nostris administratio velut missionis titulo remansit, solum ibidem interea servatum est pro Collegio Parras, ubi etiamnum quidam Rector residet. Ad hos Tobosos positi erant sacerdotes saeculares, quia tamen Deus noluit, ut hi populi aeque avide ac libenter salutaria ab illis praecepta reciperent aut se subiectos regi sinerent sicut a nostris, perfracto iugo in abdita montium cum feris societatem inire maluerunt, quam sine patribus Societatis ibidem vitam degere et cum in rupibus et montibus seminare


5723. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

narravit. Alia vice alter arcum et sagittam in pectus eius vicinus direxerat, quod eum moneret, ut saepius ad templum diebus festis iret, sacrum auditum. Alterum patrem in alia missione vicinum quidam cultro perimere volebat, iamque intraverat portam cubiculi, desiderans hoc scelus perpetrare, Deus tamen avertit, ut maiora bona per patrem istum fierent. Ita in periculis continuo versamur. Praecipue, cum daemon illos adhuc vehementer decipiat, nec permittit, ut superstitiones suas et cultum idolorum adhuc adaequate deserant. Moribundis escam et similia offerunt, ut consanguineis


5724. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

praecipuum deorum solem credebant ac lunam eius matrem. Ideo, dum saltabant tempore plenilunii, circulum formabant, eidemque veneratione cum magna circumsaltitabant, sic, quando ibant ad pugnam aut perditam rem recuperare desiderabant, lapides adorabant et serpentes invocabant. Erat et illis deus Cano, quem dicebant in arborem conversum, alium habebant, quem vocabant Tereguari 105 , quem dicebant dominum subterraneum; eum lupum credebant, qui homines mactaret. Insufflabant etiam lunam in suo cursu initiantem, petebant ab illa aliquas res, insufflabant etiam et iaciebant


5725. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

mensem ultra sexcentae personae eo venerint laboratum. Dum haec scribo nunciatur mihi a Patre meo Rectore in Sancto 123 Borgiae administrante duos Hispanos novas duas argenti fodinas medio diei itinere inde invenisse. Ex una centenario 70 uncias argenti excipiunt. Sic undique benedicit Deus. Laetamur omnes patres praecipue, quia occasione harum argentifodinarum advenient plures Hispani et sic in metu maiori erunt indi magisque poterunt ad Divina et humana excoli. His non obstantibus et licet bona dispositio a nostris ponatur, quia tamen Indi officiales non bene suo munere


5726. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

ingenti cum Deo coniunctione, suavitate morum et plurima dissimulatione, ut licet in magnis non adeo magnus adversatur 124 fructus, nec sufficiens ob incapacitatem et malitiam cognitio et aestimatio Dei inculcari possit, patimur tamen ob parvulos (in quibus consolationem habemus, si Deus eos rapiat, antequam malitia mutet intellectum) et ut successu temporis mansuescant, Deum agnoscere incipiant, eum aestiment ac honorent, quo facto Deus se illis magis insinuare incipiat, ut paulatim cum aviditate verbum Dei audiant, bonique afficiantur, ut haec omnia ad maiorem Dei gloriam


5727. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

ob incapacitatem et malitiam cognitio et aestimatio Dei inculcari possit, patimur tamen ob parvulos (in quibus consolationem habemus, si Deus eos rapiat, antequam malitia mutet intellectum) et ut successu temporis mansuescant, Deum agnoscere incipiant, eum aestiment ac honorent, quo facto Deus se illis magis insinuare incipiat, ut paulatim cum aviditate verbum Dei audiant, bonique afficiantur, ut haec omnia ad maiorem Dei gloriam melius gubernentur, quatenus autem etiam patres sua spirituali consolatione non careant. Procul enim unus ab altero distat, adminimum 10 milliaribus,


5728. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

universim in America hac Septentrionali 80 sunt Missiones. Campus adest latissimus charitatem exercendi, se se pro Deo in animarum auxilium oferendi. Praeter dicta ad septentrionem supra Sonoram et Novum Mexicum gentilitas est, quae excoli potest, usque dum veniatur prope Japoniam et ultra, quam Deus suo tempore fortasse volet totam ad se reductam. Dolendum est, quod tam parum scripserint de his missionibus, de tam uberi campo animas lucrandi, nam ut egomet recordor, parum de his missionibus audivi. Omnes ad Philippinas et Marianas contendebant, Paraquarienses etiam habebant famam. Est in


5729. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

scripserint de his missionibus, de tam uberi campo animas lucrandi, nam ut egomet recordor, parum de his missionibus audivi. Omnes ad Philippinas et Marianas contendebant, Paraquarienses etiam habebant famam. Est in hisce terris plus spatii, quam in omnibus memoratis, est et campus patiendi et, si Deus vult, Martyria sustinendi, est et campus apostolicam vitam exercendi in fame, siti, vigiliis et ieiuniis, multis in laboribus inter falsos fratres et barbaram gentem, infideles, persecutores ingratos, inconstantes, suam virtutem demonstrandi, inter tam magnos peccatores libere daemoni


5730. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

exercendi, proximos iuvandi commoditas. Defectus distractionum, periculorum frequentia, amicorum consanguinorumque notorum carentia magnam cum Deo conciliabunt coniunctionem. Nec deest sibi ipsi vacandi copia vel in piorum librorum lectione vel in sanctarum medidationum exercitio. Praeterea, quas Deus immittere 130 solet consolationes, quae gratia vocationis pia suppeditat fomenta, quos zelus apostolicus promovet amores, nudus in ignota vivet contentus arena. Gloriabitur post oceani vasti navigationem de periculis in mari perpessis, post transactam tam longam in terra


5731. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

fraudulentas machinas, quibus irretitum detinet mundum et se sibique comissos a laqueis istis liberare contendet, ingemiscet, quando videbit tam paucos summum illud bonum quaerere, tam raros ad finem suum tendere et violento diaboli carnisque motu hanc vitam transigere- uno verbo, huc petat, quem Deus vocat. Ad vos tandem Reverendi Patres Aquilini vel, quia sub auspiciis Augustissimae piissimaeque Austriacae Aquilae quiescitis vel, quia tradito vobis a Deo moderamine Austriacam provinciam suavi regimine pulos vestros ad irretortis oculis defigendas acies in solem iustitiae edocetis,


Bibliographia locorum inventorum

Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683], Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica (), 9250 verborum, Ed. Ludwig Fladerer [genre: prosa oratio - relatio] [word count] [rattkayitarahum].


More search results (batches of 100)
First 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.