Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: etsi

Your search found 332 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 103-140:


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

et quorumcunque retinueritis, retenta sunt. Quare absolutio est idem quod remissio peccatorum, aut iustificatio. Absolvimur enim ibi a Deo per verbum et ministrum a peccatis seu reatu, ab ira Dei, poenis et tyrannide Satanae. et denique tum ab ipsius, tum et a propria conscientiae accusatione. Etsi enim omnis promissio et sacramenta nobis credentibus talem absolutionem afferunt, nosque ea semper fruimur: tamen non caret suo peculiari fructu ac utilitate, privata illa ministri ecclesiae absolutio. Sicut etiam contrarium, damnum aut malum affert ligatio seu excommunicatio: licet


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus fert iustitiam nobis accepto: id est, deputat in acceptam, seu pro accepto. At dum sensus patescit, nihil te angat dictio. Hactenus Sotus. Quod ad phrasin Vulgatae versionis Accepto ferre attinet, sciendum est, etiam veteres Iuris prudentes ea usos esse. nam Ulpianus l. et per iusiurandum §. etsi fideiussori. tit. quibus modis tollitur obligatio, inquit: Si fideiussori accepto fuerit latum, cum reus re, non verbis fuisset obligatus, an reus quoque liberetur? Et hoc iure utimur, ut licet reus non sit verbis obligatus, tamen acceptilatione per fide iussorem liberet. Annotat et Budaeus


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

hunc prophetae locum adducens cap. 1. Evangelii sui, Graece reddidit voce παρθένος, quae virginem significat. Item Proverb. 30. Via aquilae in caelo, via colubri super petra, via navis in medio maris, et via viri in Adolescentula. Etsi in hoc Salomonis loco hanc vocem Alma Iudaei obscoeni pro scorto accipiendam contendant, aut muliere viro cognita, eo ipso consilio, ut locum Isaiae labefactare conentur: tamen revera non possunt, siquidem aeque ut in caeteris locis in Salomone pro iuvencula virgine ponitur, quod per hoc


106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

de tristicia cum scandalo coniuncta accipiendum est, ut Rom. 14: Si frater tuus propter cibum contristatur, non amplius secundum charitatem ambulas. Dicimur et Spiritum sanctum contristare, Ephes. 4. Ne contristetis Spiritum sanctum Dei, per quem obsignati estis in diem redemptionis. Etsi autem quidam putant hoc quasi per ἀνθρωποπάθειαν dici, ut humanus affectus Deo tribuatur: tamen pii ipsamet experientia sentiunt suum spiritum, qui cum Spiritu sancto coniunctus est, turpibus sermonibus aut iniustis factis offendi aut dolere,


107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 105 | Paragraph | SubSect | Section]

in sepulchro, aut non inveniri ibi. Sic Paulus dicit, scortationem esse peccatum in proprium corpus. Nam cum omnis coitus, quantumvis moderatus, valde laedat hominem: tum praesertim illae furiosae libidines, quae sine modo ac fine cum petulantissimis scortis patrantur, plane frangunt valetudinem. Etsi vero etiam ebrietas et ira laedunt valetudinem, tamen multo magis scortatio, ut non immerito hoc quasi proprium malum huic peccato attribuatur, quod laedat proprium corpus, aut sit in proprium corpus. Sic Psalm. 40, et Hebr. 10 legitur, Sacrificium et holocaustum noluisti, corpus autem


108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

imaginem. Et, Conditi ad bona opera. Et inde vox κτίσις crebro Creatura vertitur. Sic verbum Creandi etiam Esaiae 65, et Ezech 28, de nova piorum formatione accipitur. CREATURAE, omnia ea quae a Deo conduntur, vocari solent. Nam etsi nunc communi modo, omnia ex aliquo, et ex nihilo nihil fiat, ut physici loquuntur: tamen initio omnia ex nihilo sunt facta. Unde quotidie species et alia propagantur: quare ratione primae creationis, omnia adhuc creari, et creaturae Dei dicuntur. Significat igitur vox Creaturae, omnia


109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

appellatio proprie convenit: sed per metaphoram, catachresin, et alias figuras, etiam ad alias res haec appellatio transfertur. De hac re inquit Paulus 1. Cor. 8, Scimus quod nullus Deus sit alius nisi unus. Et mox contra inquit: Nam etsi sint qui dicantur dii in caelo vel in terra, quemadmodum sunt dii multi, et domini multi: nobis tamen unus est Deus, ex quo omnia, et nos in illum. Proprie ergo illum unum ac summum Deum, omnium rerum creatorem, gubernatorem ac conservatorem, Deum vocamus. Per metaphoram autem vocantur etiam


110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

denique sic a Satana ut Deo quodam potenter agitantur. Tertio, quod respectu piorum sit tantum unus Deus, quia illi tantum unum esse verum Deum sentiunt, et illi uni Deo adhaerent, ac in eum solum sperant, et omnia bona a Deo esse norunt, illiusque causa agunt quicquid recte agunt. Vox igitur Deus etsi absoluta esse videtur, tamen cum Deus alicuius esse dicitur, relative accipitur, teste ipso Christo. qui cum interpretatur titulum Dei, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, dicit Deum non esse mortuorum: ostendens, in voce Dei non solum summam quandam maiestatem indicari, sed etiam


111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

et veritas per IESUM Christum facta est: Ioannis 1 hoc est, vera ac certa doctrina de voluntate Dei erga nos ostendens nos merito Christi salvari, et accipi in gratiam. Lux: Matth. 4. Sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Mysteria regni caelorum: Matth. 13. quod etsi in genere de omnibus mysteriis accipi potest, tamen praecipue Evangelii doctrina sic appellatur, eo quod sit doctrina rationi humanae sine patefactione divina prorsus incognita. His adde appellationes varias in Apostolorum scriptis. Vocatur enim generali quadam periphrasi, sermo Dei: eo quod


112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

eius tamen civitatis aut gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt. Latine autem fides in hoc significata certam derivationem non habet: sed Graecorum imitatione usurpatum est ab antesignanis fidei Christianae, qui aliud verbum significantius esse nullum existimabant. Hactenus illi. Etsi autem supra multa dixi de verbo πείθω persuadeo, et πίστιν fidem inde deduxi ac quia quandam persuasionem fiduciae iunctam significare docui, et hic etiam aliorum sententiam de voce Persuasionis adscripsi,


113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

Gens sancta et regale sacerdotium vocantur verae religionis sectatores, Exod. 19. Sic illud Gen. 20. Num gentem iustam perdes? tametsi hic tantum insontes denotet. Cum Deus Abrahamo nomen mutat, et promittit se eum facturum patrem multarum gentium, clare indicat vocationem gentium, et quod etsi ex illis credentes fiant promissione ac fide filii et haeredes Abrahae: sicut ipsemet Paulus Rom. 4. eum locum exponit, et postea in Galatis etiam prolixius tractat. Gentium plenitudo. Rom. 11, Donec gentium plenitudo ingrediatur. id est, donec ingens multitudo gentilium, atque adeo totus


114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

vita, dum eos in aeternam gloriam transfert. Qui igitur non honorat filium, ille nec patrem honorat: quia pater non vult nisi in filio agnosci ac coli, eoque solo modo vere colitur. Contra labiis honorare, est tantum externo gestu, sine vero cordis timore, fide, aut dilectione: Matth. 15. Etsi vero praeclare videtur dictum ab Aristotele Ethic. 4, honorem esse bonorum externorum maximum: tamen revera hominum honos est tantum externa quaedam pompa, noticia, aut opinio, qua homines aliquem aliis multis praeferunt, et quasi supremo loco collocant. Caeterum sicut omnia alia vocabula ab


115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

more Germanico est idem quod curare. ut Iohan. 6: Et nemo verum interrogat me, Quo vadis? id est, parum solliciti estis de meo abitu. Nam quorum cura vehementius efficimur, de iis crebro ac studiose quaerere solemus. Sic ferme illud 1. Corinth. 10, Nihil interrogantes propter conscientiam: tam etsi etiam ibi veram percontaionem notat. Iohan. 16, Apostoli dicunt: Ecce nunc videmus quod scias omnia, et non habes opus ut quis te interroget. videtur hoc absurde dici. nam periti, non imperiti interrogandi sunt. Sed hic interrogare idem est, quod cordis sui dubia patefacere, ut solent


116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

super iudiciis huiusmodi: id est, super casibus, quos ordine istic commemoravit. Sexto, accipitur pro interrogatoriis dubiis, seu quaestionibus et disputationibus de rebus et casibus, de quibus nihilo certi constat, quales in iudiciis et causis tractandis incidere et exerceri solent. Ierem. 12. Etsi iustior fis Iehova, quam ut tecum contendam, tamen iudicia [?: ] proponam: id est, interrogatoria iudicia seu quaestiones. Et iterum cap. 39 et 52, Et proposuit ei quaestiones,


117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

factores, id est, qui ei perfecte obediunt, iusti esse. Hoc sensu etiam dicitur Deuteron. 6, Eritque iustitia nobis, cum fecerimus omne praeceptum hoc coram Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis. Sic et de ipso Deo crebro Scriptura pronunciat: Iustus es tu Domine, et rectum est iudicium tui, Etsi autem ista obedientia legis plerunque, imo semper in hac corrupta natura, imperfecta est: vocatur [?: tam- ] iustitia, quae etiam universalis est: ut ad [?: Philippe- ] tertio capite Paulus dicit, se secundum legis iustitiam [?:-isse ] irreprehensibilem.


118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

verbo IUSTIFICARE disseramus. Quoniam enim nostra coram Deo acceptio et approbatio in Sacris literis hoc verbo inculcatur, oportet id diligenter explicari et confirmari, quo ex vera verbi huius significatione etiam ipsa Iustificatio, quam salutis nostrae caput est, itelligi, certoque teneriqueat. Etsi igitur varie a Doctis verbi huius significatio subdividatur, tamen revera in genere significat aliquem Habere aut pronunciare iustum, tribuere ei testimonium iustitiae, absolvere eum, atque ita


119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 266 | Paragraph | SubSect | Section]

τῶν ἁγίων, iustificationes sanctorum, de iustitia sanctis imputata et donata dicitur, At Hebr. 9, Praecepta a Deo populo Iudaico tradita, δικαιώματα appellantur. Δικαιοσύνη vero, etsi interdum idem quod δικάιωματοῦ νόμου significat: tamen praecipue illam iustitiam notat, quae τῷ δικαιώματι seu normae legis ad amussim congruit. Complectitur igitur


120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 267 | Paragraph | SubSect | Section]

nomen eorum in labiis meis: pro, nec nominabo quidem eorum nomina. adeo odi idola et sectatores eorum: vel etiam in meis sacrificiis non celebrabo ea, nec pro idololatris orabo. In labiis esse diffusam alicui gratiam: pro, gratiosissime loqui, Psal. 45 de Christo dicitur. Etsi autem testentur Evangelistae, Christum habuisse singularem quandam gratiam in dicendo: tamen ibi non de prolationis gratia sed de ipsarum rerum bonitate, ac salutari et contritis cordib. doctrina, gratiss. quam Christus per se suosque erat allaturus mundo, agitur. Psal. 140


121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

in rebus sacris ac religione: ut idem ferme non raro significet, quod nunc Clerus, aut Clerici. Hinc in epistola ad Hebr. Levi et Leviticum sacerdotium ponitur pro tota illa Iudaica religione ac cultu, praesertim quod ad functionem caeremoniarum, sacrificiorum, cultuum, et munus docemndi attinet. Etsi autem tota illa Levitarum turba plerunque occupata sit in sacrificiis peragendis, hominibus mundandis, cantionibus canendis, et musicis melodiis, quia hoc et facile et lucrosum fuit: tamen revera praecipuum eius munus fuit docere populum Dei, per legem quidem moralem agnitionem peccati, per


122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 292 | Paragraph | SubSect | Section]

principiis. Quod falsum esse, pluribus rationibus demonstrare possemus, quarum aliquas tantum hic recensebimus. Quod igitur Caput secundum inde â principio contineat tantum reprehensionem Iudaeorum, ex hisce patet. Primum in hoc capite incipit tractare Apostolus de hypocritis quibusdam, qui etsi foris qualem cunque disciplinam servabant, intus tamen erant pleni sceleribus: et interea de illa qualicunque disciplina sibi eximie placebant, aliosque omnes iudicabant, seu condemnabant, tanquam prorsus impios. Certum est autem, Iudaeos fuisse illos veros hypocritas, qui non putabant se esse


123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

Non dicunt quidem illi de uno Deo, multo minus de vero Deo: sed tantum quod sit aliqua divinitas, et aliqua potentia supra hominem. A quibus quidem mea sententia non ita multum discrepat. Respiciunt enim illi, ut opinor, ad illud quod Paulus affirmat, inter opera carnis esse idololatriam: quod etsi ad pravas ratiocinationes et prophanam audaciam, quidvis in religione temere fingentem, ut modo ab uno veroque Deo discedat, referri posset, (ad quem fontem et Paulus reducit idololatrias hominum, Romanorum primo:) tamen per me licet cuivis sentire, esse adhuc in homine quoddam perversum ac


124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

deterrimi gradus iuris, ita licent, ut per sese quoque suaque natura sint simul nonnihil illicita, reprehensibilia et damnabilia: ut si concionator largius victitet, delicias sectetur, nimium luxum in vestitu adhibeat, studiosior sit opum ac rei familiaris quam par est, et similia innumera: quae etsi usque ad aliquem gradum a Deo nonnihil tolerantur, tamen culpa omni reprehensioneque non carent. De tali licentia, iure, ac permissione, credo in illis locis Paulum loqui. Duplex igitur distinctio rerum in hoc textu consideretur: Quod videlicet res aliquae vel per sese quidem sunt licitae, ut


125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 348 | Paragraph | SubSect | Section]

venit, et omnibus salutem offert: non ad legem terribilem et damnantem, quae perinde est horrenda ut fuit species montis Synai, cum publicaretur Lex. Mons sanctus, vocatur mons Tabor, 2. Petr. 1, ob miranda quae ibi acciderunt. Apoc. 17, dicitur meretrix sedere super septem montes: quod etsi recte exponitur de septem regnis, tamen simul etiam rectissime possunt intelligi septem colles, super quos Roma sita est, ut ita etiam ipsa sedes aut locus Antichristi sit in Sacris literis depictus et indicatus. MORS, notae significationis vox est, at res ipsa paucis est


126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 387 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit Christus, [?: ca- ] quoque nostros esse numeratos: id est, minima [?: ] nostra in singulari Dei cura ac providentia [?: e- ] , ab eoque conservari. Numerare gladio: Isaiae 65, Numerabo vos gladio, et vos omnes in caedem [?: cor-i- ] tam etsi ibi proprie sit, Partiar vos gladio, seu ut partem ac mensuram attribuam ipsi gladio, Ich will euch dem schwaert zutheil geben, Vos eritis portio aut sors gladio debita. Numerati: Argentum num eratorum synagogae, Exodi 38: id est, eorum qui ex congregatione in numerum venerant, aut


127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 393 | Paragraph | SubSect | Section]

typum nos. Tametsi possis [?: ve- ] etiam simpliciter Considerate, nempe imitandi gratia. Sic vertit Vulgata Exodi vigesimo tertio: Observa [?: e-m ] , et audi vocem eius. tam etsi in Hebraeo proprie sit, Cave tibi ab eo. Deinde observare dicimur etiam malos aut adversos, idque dupliciter: aut cavendi [?: vitandi-c ] eos studio, aut laedendi. Utrobique enim necessario quaedam accurata observatio adhibetur. De priori inimica observatione inquit Paulus


128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 464 | Paragraph | SubSect | Section]

6. id est, illa quasi nube, quae circumambibat Deum. Plenus benedictione Dei, Deut. 33. id est, favore et beneficiis Dei. Naphtali satur est divino beneplacito, et plenus benedictione Domini. PLEROPHORIA, Graeca vox πληροφορία est. Etsi autem non sit haec vox usquam in Latina Sacrarum literarum versione, nec mei instituti sit Graecas voces explicare: tamen cum magnus sit eius usus in Novo testamento Graeco, et fidei naturam praeclare explicet, dicam aliquid de ea. Significat haec vox Paulo, aliquid pleno animi motu agere: ut


129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 465 | Paragraph | SubSect | Section]

aut in Theologianolim, cum iam in ista significatione sint in Ecclesia tum receptissima, tum etiam notissima. plus enim rebus ipsis et pusillorum conscientiis, quam Latinitati tribuendum est. Nunc de singulis ac specialioribus huius vocis significationibus et phrasibus agamus. Poenitentia igitur, etsi tum in Graeco, tum et in Latino proprie videtur solum mentis actionem, aut resipiscentiam denotare: tamen complectitur totam vitam et omnes actiones, quae ex animo sanato dependent aut proficiscuntur. Quare Hebraea vox Thesuba non tantum aptior, sed et plenior est, meliusque omnia interna et


130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

λύπην κατὰ θεὸν, Dolorem seu tristiciam secundum Deum vocat, seu quam Deus operatur per concionem poenitentiae. 1. Pet. 5, humilitatem animi appellare videtur. 1. Ioan. 4. timorem appellat. Caeterum obscurus est locus 2. Corinth. 7. Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet, etiamsi poenituerit, etc. ubi mirum est illud quod addit, Etiamsi me poenituerit. Nam si fateamur Paulo displicuisse quod serius scripserat, sequitur non levis absurditas, inconsiderato magis impulsu scriptam fuisse superiorem


131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

nempe in Aegypto, cum crescebat, augebaturque. Act. 4: Convenerunt enim vere adversus sanctum puerum tuum IESUM: habet Vulgata. Alii vertunt, adversus sanctum filium tuum IESUM. Ambiguitas vocabuli παῖς, utramque versionem admittit tum etiam IESUS, etsi sit verus ac unigenitus filius Dei, tamen etiam servus appellatur Isaiae 42, et Matth. 12: quia scilicet formam servi accepit, ad Philip. 2. Heb. 2: Quia ergo pueri de carne et sanguine communicarunt, et ipse similiter eorundem particeps factus est. ubi, tametsi alludat ad locum Isaiae


132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 534 | Paragraph | SubSect | Section]

immortalitatem. At Christus ex vita animae Abrahami et Isaaci, probat eorum resurrectionem. Contra Paulus 1. Corinthiorum decimoquinto, ex negata resurrectione dicit sequi, nos tantum ad huius vitae commoda spem in Christo habere seu hanc solam vitam nos vivere, eoque animam esse mortalem. Etsi autem haec quaestio non est huius instituti, et requireret prolixiorem tractationem: breviter tamen respondeo, Istius coniunctionis duarum quaestionum, nempe immortalitatis animae et resurrectionis corporis, seu contra mortalitatis animae et corporis, perpetui interitus aut abolitionis


133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 577 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsas sententias in legales commutet, cum iniuria Christi, et laqueo contritoram ac tentatorum. SERVATOR, alias de communi conservatione ac defensione omnium hominum accipitur, et Deo patri tribuitur: 1. Tim. 1. et 4. Aliquando tantum de ista spirituali servatione: quae significatio, etsi suo modo etiam patri conveniat, ut qui adeo misertus sit nostri, ut unigenitum filium nobis donaverit, quique nos ad filium trahit, qui item impium iustificat, et denique in sua manu conservat: tamen aliquanto usitatius de filio incarnato accipitur, qui semetipsum pro Ecclesia, omnibusque


134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 582 | Paragraph | SubSect | Section]

tibi, neque obedierint voci signi prioris, credent voci signi posterioris. id est, permovebuntur indicatione minisque signi posterioris. 1. Corinth. 14 Linguae sunt signum non iis qui credunt, sed infidelibus: Prophetia vero non infidelibus, sed credentibus id est, pii quidem, ac iam conversi, etsi etiam miracula magnifaciant, tamen multo magis moventur ac confirmantur Sacris literis, ac earum explicatione. Contra increduli, non curantes Sacras literas, non multum eis moveri ad fidem possunt: sed externa visibiliaque miracula, cuiusmodi fuit etiam linguarum donum, [?:-- ]


135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 590 | Paragraph | SubSect | Section]

per speciem: id est, credimus Deum esse, nobisque esse propitium, et vitam aeternam expectamus: non coram ista bona sensibus percipimus, at postea eis coram, et (ut ita dicam) realiter perfruemur. Quare quidam illud Per speciem vertunt, Per aspectum, quod magis proprie verum sensum exprimit. etsi minus vocabulo, eiusque etymo correspondeat: nisi malis speciem, ipsam formam, et veluti exhibitionem aut repraesentationem bonorum intelligere. SPECTACULUM, id quod a multis spectatur: sicut olim apud gentiles varia spectacula oblectandi homines gratia publice in theatris


136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

alteram spiritus, quae scilicet in ipso corde est. Eadem plane ratione dicit et Rom. 7, nos debere servire Deo in novitate spiritus, non vetustate literae. hoc est, in vera cordis pietate, non in externa disciplina ac caeremoniis tantum: quae omnia etiam vetus Adam utcunque praestare potest. Etsi autem magna est cognatio huius significationis cum praecedente (haec siquidem ex illa nascitur ac dimanat) non obscurum tamen est earum discrimen: cuius consideratio et ad Scripturae intellectum et ad ipsius rei explicationem utilis est. Caeterûm cum Paulus 2 Cor. 3 ministrum se novi


137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 618 | Paragraph | SubSect | Section]

affirmantes: partim ea longissime a testamentis separant: partim denique etiam vix dimidiam Sacramentorum naturam exponunt. Non huic sententiae obstat, quod plura fuerunt tum in [?: ] tum et in novo Testamento sacramenta: cum tantum unum vetus, ac unum novum Testamentum esse dicitur. Etsi enim tum olim, tum et post Christum in [?: ] no ritu aut caeremonia nonnihil variarunt: tamen in summa, fine ac scopo, unum quoddam Sacramentam illi diversi ritus actiones'ue fuerunt. Non solum autem ex nomine Hebraeo Berith, foedus, quae Sacramenta in Sacris literis


138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

tum erga Deum, tum erga nos hoc testamentum confirmavit. IIII. Tantum ferme testator obligatur, altera pars non item: hic utraque pars obligatur. V. Tantum alterius partis, nempe haeredum commodum agitur, testatoris non item: hic sane quoque proprie nostra salus agitur, tam etsi et Deus glorificetur. VI. Testator potest, quoties vult, dum vivit, testamentum irritum facere, addere, diminuere, et pro arbitrio corrigere. At hoc Dei testamentum est immutabile: Psal. 89. Contra, vetus foedus est mutatum. Hier. 31, Ezech. 20. VII. Non


139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 629 | Paragraph | SubSect | Section]

VACCAE nomine Amos cap. 4 nominat divites ac potentes, una cum suis uxoribus, inquiens: Audite verbum istud vaccae Basan, quae estis in monte Samariae, et quae calumniam facitis pauperi, et conteritis inopem. Quia enim erat bubulcus, sumit metaphoram a re pecuaria: tam etsi et alioqui multae metaphorae a re pecuaria in Sacris sumantur. simul vero id agit, ac quasi brutam naturam illis delicatis magnatibus ac raptoribus obiiciat, ut qui nihil aliud cogitent, curent aut agant, quam quod ad ventrem attinet. Utitur et alioqui Scriptura metaphoris tauri, iuvencae ac


140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 663 | Paragraph | SubSect | Section]

vidistis. id est, doctrinam eius vere non cognovistis. Aliquando significat efficacem Dei [?: ] . Ioan. quinto: Veniet tempus, cum mortui audient vocem filii Dei: et qui audierint, vivent. Ibidem: Qui in monumentis sunt, audient vocem eius, et resurgent, [?: ] ubi, etsi primum de doctrina et eius efficacia dicitur, tamen postea de omnipotentia Dei necessario [?: in-gi ] debet, qua mortui resuscitabuntur. Sic in Psalmis quoque saepe accipi videtur de praepotenti efficacia Dei. Psalmo quadragesimo sexto: Tumultuantur gentes moventur regna. Dedit


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.