Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: unde

Your search found 2272 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1465-1514:


1465. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Adam vetitum sine crimine germen
Cavissetque scelus, nisi quae temeraria suasit
Delictum coniux, ne quid deberet Adamo,
Pomum pro accepta properâsset reddere costa.
Durum principium, mulier, tibi contigit, unde
Imperium nec molle tuum est: tibi cedere victus
Debuit atque tuam primus deflevit Adamus
Duritiem pomo tot perdere dona iubentem.
O fallax! O triste, dedit quod femina pomum!
Quaeque


1466. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

puellae
Gloria, conceptum per carmen itura, veniret:
Cernere Palladias vetito cum germine frondes
Augustae quae prima fuit victoria matris,
Humanaeque locum cuperem lustrare ruinae
Materna unde illi nata excellentia, viso
Doctius ut Mariae titulos ordirer ab horto.
Castigata patris sed me quia 121 quia: quam sedibus istis
Expulit ingluvies aditumque immota Tonantis


1467. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nulla molestorum nimborum incommoda sensit
Plena voluptatis regio caeloque ruentes
Nescivit pluvias, sed fons Paradison habebat
Qui medium largas, omni de parte fluentes
Suppeditabat aquas: suus unde est floribus humor
Praesensque arboreis aderat radicibus unda.
Lympha haec sive mari, ignotis egressa viarum
Flexibus, in fontem Paradisi gurgite pleno
Surgebat, seu forte prius suscepta profundo


1468. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Pelasgi
Acronoton, procul Aegocero, flat nubilus Auster
Ad montes ubi Luna tuos, Vulcania nactos
Torridaque Aethiopum magalia montibus ipsis
Subiectae produnt vasta se mole paludes,
Unde nova emergit bis natus origine Nilus.
Inde per adversos scopulos sine more ruentem
Excipiunt gratum, sed adhuc torvo ore minantem
A saxis, quibus ille fremens spumansque cucurrit,
Thebaicae faciles spondae,


1469. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Concelebrant, quod Tartarei livore cerastae
Prostratum aeterno damno solvisset Adamum.
Verbum tunc hominem fieri, tunc carnis amictum
Vellere divinum similem peccantibus Agnum
Spectandum terris voluit Pater, unde perennem
Faex hominum peteret vili dape perdita vitam.
Tunc etiam culpae pretium purissimus Agni
Decretus cruor est, tunc et dignissima Verbo
Electa est mater, generandae conscia prolis


1470. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nam nec ego nec vos, socii, foedabitis isto
Servitio caeli decus immortale quod estis.
Legis ubi latae ratio, si luminis hausta
Copia divini vetat ignorare minora
Arbitrio maiore regi? Nunc unde profecta est
Haec iusti series, qua lege Tonantis aberrans
A vero placitum nos, praestantissima caeli
Lumina, terrenae subigit servire puellae?
Est genetrix augusta, parens est Numinis – esto.


1471. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nilque referre ausi, pergunt pugnare silendo.
Demum victi omnes, caelo cessere ruentes
Immani numero genii, deponere saevum
Indociles rancorem animi, quo Virginis almae
Regalem sprevere thronum; summam unde, Mariae
Perpetuo ardentes odio, vim nominis horrent.
Hanc eadem caeli solio exaltanda ruinam
Novit Virgo, Deum cum dispersisse superbos 603 superbos: superbas


1472. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

sua damna suumque
Interitum et certum flebat revocabile numquam
Supplicium, nulla miserum solante relicta
Spe veniae, mentis quem decretoria summae
Paene videbatur iam reiecisse Voluntas.
Unde reo, pavido, tristi totoque trementi
Corpore conclamatam animo sperare salutem
Desperasse fuit. Quid enim fecisset in illo
Communi exitio, quando irritata fremebat
Flagitio natura suo, cum totus in


1473. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quis tamen humanae tentet componere faeci
Angelicas dotes? Tantae excellentia mentis
Si culpae veniam nescit, qua lege licebit
Audaces commissa homines exolvere noxa?
Aliger erravit; damnatur: mitius unde
Iudicium sperabit homo? Constringat utrumque
Par damnum, si culpa fuit communis utrique.” 3.
Iustitiae assedit Pietas, Sapientia iuxta,


1474. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Desperata patrum soboles speculumque ruentis
Perfidiae: quam totus honor, quam tota potestas
Deseruit superestque nihil quam ut deserat orbis.
Impia peccati, scelerum tam longa tuorum
Unde fluit Nemesis? Peccati saepius ante;
Ast iterum post flagra tui tolerata furoris,
Pristina restituit fortunae dona benignus
Numinis affectus. Iam tot tibi saecula poenas
Multiplicant nec adhuc placati


1475. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Obsequia, Adriacis Virgo vicina procellis
Tecta facit terrisque locat quibus impiger undis
Tarsia Flumigenas transmittit ad ista Liburnos
Limina, mirantes volucris portenta sacelli.
Unde profecta? Quibus pennis? Duce, tramite quali,
Qua causa in terras venit Domus ista remotas?”
Mente prius tacita volvunt, dein voce requirunt.
Sed quis Virgineas potuisset dicere sedes,
Omnibus ignotos


1476. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quam simili tectus stipare metallo
Bisgeminus passis constans fuit Aliger alis.
Tectum erat ex auro, quod ne saturo incuba ventre
Foedaret volucris, fixis pungentibus auri
Cuspidibus poenale fuit: mucronibus unde
Territus auratis, vitare pericula cautus
Milvius, aut pica, aut corvus, passerve solebat.
Tanta fuit quondam Solymaei gloria templi. 11.


1477. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

vocare
Ingentem Davida volunt. Sed regibus impar
Est census: tamen hoc tantis prostrata ruinis
Spirat adhuc Iessaea Domus. Nec mitis egentem
Esse Ioachimum voluit fortuna: paternis,
Unde inopes etiam servat, sibi sufficit agris.
Hoc scio, saepe solent altos subvertere fasces
Fortunae sortisque vices, non commovet ulla
Isacidas Fortuna tamen, nisi caelite signo
Admoniti pandant quae sunt


1478. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fuit probitas: inferna petentem
Antra tamen nox atra tegit, tenebrisque Nepotem
Poenali expectat domiturum Tartara ligno.
Hunc animi postquam insolito splendore micantem
Aspexere rei Isacidae, nova provenit unde
Hospitis, inquirunt, virtus: num forte propinquum
Nuntiat authorem lucis? Quibus ista reponit
Ipse Ioachimus: “Vester felicibus hospes
Auspiciis haec antra peto, docturus in orbem


1479. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quëis filo innexum iam Virgo paraverat aurum.
Fructibus illa aequum dum pollice circinat orbem
Et telam vestigat acu, cum pollice fixa
Coepit acus tremere et fatales ducere fructus,
Unde scelus morsque erupit, formidine pomi
Horret iners Virgo; et qualem reiecerat una
Ore animoque cibum, quamvis mendacia telae,
Inconstante timet producere toxica dextrâ.
Despexitque artem tristis secumque


1480. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fati! Prior ipsa, latronum
Quod scelerata manus post est factura, peregi.
Supplicium tibi prima tuli; quem barbara cuspis
Conficiet, iam mollis acus confecit Amorem.
Id mea fecit acus, manus id mea, sumeret unde
Impia turba tui specimen, flos caelice, fati.
Quid faciam? Tristem confundam pollice telam
Hoc maestum ne duret opus? Turbabo nocenti
Stamen acu, ne forte petat moneatque cruentos


1481. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Custodes laterum, quorum fiebat ab alis
In medio nexis, augustae sedis imago
Aurea: pressa autem pedibus responsa daturi
Auxiliatoris summi fuit Arca scabellum.
Ista Throni facies, dubios consueverat unde
Eventus rerum consultum pandere Numen.
Hoc ingressa adytum Virgo cumulata ferebat
Vota Deo: tum divinum deposcere lumen
Orsa, maritales mystis urgentibus ignes,
Quid faceret: votumque


1482. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

cumulata ferebat
Vota Deo: tum divinum deposcere lumen
Orsa, maritales mystis urgentibus ignes,
Quid faceret: votumque tenax non prodere; quali
Polliciti constans premeret connubia curâ.
Unde ait: “O terrae et celsi moderator Olympi,
Te mea Virginitas voto statura benignum
Propitiumque vocat patrem; te authore profecta
Cui ego vota mei numquam ruitura pudoris,
Meque unà tibi, numquam aliis


1483. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Copia divini, tantus cui decidit uni
Caelestis cumulus gazae, quam dotibus auctam
Innumeris, Pater aethereus sibi prolis ab aevo
Aeterno genitae, corpus mortale daturam
Eligit in matrem: unde tibi, Patrique supremo
Una utriusque venit soboles communis Iesus.
Et quoniam ille tuo manans a sanguine, vera
Progenies Davidis erit; succedet avitis
Fascibus, aeternus Iudaeae regibus haeres.


1484. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Flaminis afflatu, promisso hanc Principe plenam
Miratur Matrem cognataque viscera purae
Optatum domitorem Erebi gestare puellae.
Moxque peregrinae caeli sic illa profatur
Reginae: “Unde mihi, matrum dignissima Virgo,
Accessitque meo talis cui gratia facto,
Ut genetrix electa Dei mea limina tangat
Atque hera subiectae subeat domicilia servae?
Ecce tuus nostras sermo vix attigit aures,


1485. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

capreis cursu et cervis certare ferebat
Montanisque iugis duratum in proelia robur
Adferet et bello victos sevire Tyrannos
Coget et oppressae solium exaltabit Idumae.
Talis erit, talis veniet; sed quando, vel unde,
Ignaros nos fata volunt: qui cursibus aequat
Alipedes, vel spe propior iam creditur heros.”
Haec ita iactabant mystae Solymaeaque Pallas
Ad sua fallaces traxit commenta Pelasgos.


1486. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

maritae
Iosippus nullaque subactus harundine, certam
Virgineae fidei nequiit deponere mentem.
Qualis in Ionio Malee scopulosa profundo
Tot spumas obnixa caput decimasque procellas
Reicit, unde suam ascensu dimensa ruinam
Aequora victa cadunt et quos misere, resorbent
Ad casum elatos spumoso gurgite fluctus.
Et licet opposito veluti mota impete puppis,
Quam venti ventisque caput contrarius


1487. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dum nequiit non scire utero, maioribus umbris
Perfusum tali pectus sermone serenat:
“Quod rea connubii non sit, quam ventre tumentem
Cerno nurum, certum statuo; tamen ista puellae
Unde gravi soboles, pacto non assequor ullo.
Sed pariter certo nostri, nisi somnio, fetum
Connubii non esse sciens, prolemne iugalis
Ignorans thalami, genitor mea viscera dicam?
Ludere sed verum nequeo: tamen


1488. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Viscera, mortali fetus experte marito.
O divinarum Charitum plenissima mater!
O flumen, cui ipsa Dei vitalis abyssus
Irriguum sine more fluit reducesque ministrat
In caelum lymphas; unde et sistentia Iudae
Labra tuos bibitura, parens excelsa, liquores,
Lucis inexhaustum per te contingere fontem
Vitalique vado mergi feliciter optant.
Me quoque, Virgo, tuis Charitum sociale fluentis


1489. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Irritare, genus dirae Phorcinidis, angues:
Aspidas atque via tractos fumante chelidros,
Dipsadas et siccae cui est color aequus arenae,
Ammodyten, iaculosque leves, quibus ardua pinus
Scanditur, unde neci faciles, ceu praepes arundo
Desiliant, ac tela oris fatalia figant.
Serpentumque alias, ardens quibus Africa pollet,
In rabiem funesta egit Discordia formas.
Maius erat scythalis virus maiusque


1490. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Stemma suum tunc quisque palam gentemque professus
Implebat tabulas, laeto quas Roma legebat
Auspicio ut rerum domina constaret in urbe
Unigenam Mariae esse genus Davidis Iesum:
Unde sui generis, frustra obnitente protervo
Isacida tantum non agnoscente tribulem
Prodiret secura fides Mariamque Latinae
Assererent vero regum de sanguine cerae.


1491. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Esse parem, sua ubi rerum pusilla facultas
Aptari nequiit, matri sobolique paranda,
Ut Virgo admonuit, curis caelestibus addit. 39.
Unde dapes sponsi solitas vitamque petebant
Hortus erat plantis modicus, sed edulibus herbis
Sufficiens tectisque ipsis non dissitus hortus.
Arboribus tenuis subiectum bucula gramen
Et rude carpebat pecus: inde


1492. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

humili promunt sua poplite curvi
Obsequia et prona puerum cervice salutant
Et caeli regem, et Dominum Israëlis adorant.
Pastorum vero prudens sub corde volutat
Obsequium Genetrix et nescia profluat unde
Credulitas peregrina, stupet fideique requirit
Rure satae authorem. Verum testantibus astris
Una omnes didicisse ferunt, natale puelli
Principium: pannos humiles, praesepe, locumque


1493. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

mercem.
Sed fatis actum est, ne bos venerata Tonantem
Plebis inhumanae fortasse subesset iniquo
Servitio et Mariae vector prolisque beatae
Cultor non miti Domino serviret asellus.
Unde aliter censum divinae provida mentis
Ecce per Eoos submittit cura Dynastas. 25.
Incola odoratae locuples et messis et auri,
Memnoniae


1494. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

vates.
Ipse idem Mariam sacra ad nymphaea ferentes
Cum templi superare gradus trimaeque puellae
Cerneret augustam effigiem, prospexit eodem
Lumine, divinae formam vultusque parentis.
Unde Ioachimum patrem sortitus amicum
Atque Annam sermone frequens, dum fata sinebant,
(Nam fatis cessisse, senex deflevit utrumque)
Multa super natae donis, super indole, multa
Scitatus, propriae fidei


1495. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Observabat anus dantem documenta puellam.
Hanc etiam (supero patuit quod lumine) regis
Esse puerperio, maestam expectatus Idumen
Qui torquet, matrem electam, cum trima subisset
Delubrum: unde sacrae maior reverentia nymphae
Et studium obsequii vehemens accesserat Annae.
Momento, divina sui cum pignore ventris
Quo templum subiit genetrix, advenit et Anna
Vota animi factura Deo – mirabile! –


1496. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tum viduae afflatique Deo templo edita mystae,
Iamque etiam in totum diffusa oracula vulgus,
Sollicitam nati trepidamque pavere monebant,
Molirique fugam suspecta ex urbe parentem,
Unde petita istud complexa est Nazara sidus. 40.
Interea Eoos reduces Bethleme Dynastas
Herodes tardare dolens, faustaque recepti
In templo pueri


1497. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

lares tortorum immite furentum
Flectere corda parat genetrix, cumulata sed illic
Mille parum cautis, periuria matribus obsunt.
Fit iurata fides regalis vilibus irae
Mancipiis suspecta magis, violentior unde
Ad secreta ruit quaerenda cubilia miles.
Dorcas ut advertit saevos propiore ministros
Iam latebris instare loco, ne forte tumultu
Territus in proprium, quem tunc sopor altus habebat,


1498. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

2.
Dum graditur lenti neque quid vitale ferentis
In longum protensa maris prope litora, spectat
Illam Arabum primam Petraei nominis urbem,
Unde Deo adversa veniens ab origine coniux
Rutha dedit claros mater Iesseia reges.
Nec tamen hanc subeunt, soliti vitare superbas
Divitiis fastusque urbes, nisi forsitan escas
Cum peterent; licet his plerumque


1499. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

prohibet tutisque Petrae considere tectis?
Nos multo iam sole vagos annona reliquit
Annonaeque fides, pretium. Si tecta subire
Haec liceat, servire meum dabit ista laborem
Hospitibus non dura suis urbs, unde petito
Concidet haec rerum praesens angustia lucro.
Urbs domui cognata meae sanctisque Boozi
Dignatae thalamis (nostrae quae stirpis origo est,
Saepe pater dixit) tellus est patria Ruthae


1500. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Est via deserti, sitiens et inhospita tellus,
Urbe carens. Cives domuum concordia nectit
Hic nullos, ubi nec steriles qui nectat arenas
Humor adest; Lybicis regio par syrtibus ingens.
Unde suus deesset ne istis quoque Syrtibus Ammon
Iuppiter, Isacidis alius cum cornibus Ammon
Aere stetit fusus populo cultore iuvencus.
Apis erat, cuius cultum, formamque prophanis
Gentibus edoctus, Pharia


1501. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Rore superfusi splendent: genuina pavonis
Effigies, vel quod potior fert fama, timoris
Ipsius domus et plenae formidine rupes.
Haec etiam tacitis terroribus horrida, gratum
Nacta locum montana Fames colit; unde petendae
Pro tumido potius fuerant Erysichtone poenae
Saevior haec siquidem et letho breviore resolvens
Corpora, quam Scythica fuerat de rupe Promethei
Accersita fames; vacuandis sanguine venis


1502. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Initium visure viae, cui nullus eunti
Obvius occurret, qui te pecudemque moretur.
Ut noscas quam longa via est; petet illa laborem
Unius solis, clarus sed vesper apertam
Planitiem dabit, unde alius fortasse dierum
Quinque resumendus pulvis, vada donec avorum
Isacidum memoranda fugâ, spumantis Erythrae
Attigeris montesque inter liquidumque profundum
(Si tamen occiduum fueris Tithana


1503. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nivisque
Nimborumque expers, potis est suadere Canopum
Esse infelicis lacerum Paradison Adami.
Hinc communis amat Phariis quoque dicere rumor
Niligenas primos hominum totius adeptae
Unde animam et mentem fluxerunt semina carnis.
Hic ubi turbato Nilus modo gurgite manat
Fonte procul, communis erat fons, quatuor olim
Fluminibus: Tigri, Euphrati, quique alluit Indos
Aurifero Gangi et Nilo; cui


1504. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dixerat una olim Musis certare proterva
Pieris immani pavidos pugnare giganti
Aegypto latuisse Deos, quorum ipse Typhoeus
Corpora mentitis fertur celasse figuris:
Duxque gregis, dixit, sit Iuppiter, unde recurvis
Fictus erat quondam Lybicus cum cornibus Ammon.
Delius in corvo proles Semeleia capro,
Fele Diana fuit, Maia satus ibide tectus,
Pisce Venus, niveâ Divûm regina iuvencâ.


1505. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Distribuit; cui mox melioris originis una
Iussa salire altùm non viso lympha meatu,
Sicca Paraetoniae tetigit vestigia divae.
Crevit et in fontem: quem mox arentibus Isis
Admovit labris, calor unde sitisque soluta est.
Isis opem surgentis aquae mirata, Tonanti
Grata fuit votis numenque precata rogavit,
Funderet ut liquidas fons ille perenniter undas.
Annuit Omnipotens: tunc qui scrobe totus in


1506. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tenelli
Numinis exuvias 963 exuvias: exavias et lina tegentia corpus
Humoremque manu matris fundente, per ipsum
Corporis arcentem maculas fluxisse puellum.
Unde sibi fuerat positum quod ab Iside nomen
Deposuit, sumpsitque novae sibi vocis honorem
Iside despecta et se fontem dicere IEsu
Constituit vetuitque suas accedere quemquam
Hoc sibi dixisset gratum nisi


1507. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Limina et augustas venerari protinus aras. 5.
At quoniam regnans, imitari strenua patrem
Herodem soboles, Solymo saeviret in ostro;
Unde profecturi potuit iactura timeri
Infantis, vix ausa parens offerre periclo
Praesenti puerum: tribuum pietate calenti
In dubium vertit sobolem committere templo.
At quia totius Solymam tunc ibat


1508. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Urbe migrare suis iunctum vidisse, parentum
Verba auscultantem iuvenem et pia multa ferentem;
Qui tamen ignaro comitatu avulsus et ultra
Non visus; quo versa solo vestigia pressit,
Nil erat, unde parens poterat turbata doceri.
Sic ignari omnes respondent omnia votis
Dissona maternis: quo se converteret illa
Non habuit, torquens animum sed saevus amaror
Obruit et quovis ferri crudelior ictu


1509. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

luctus conata suos componere vero,
Non potuit quae mater erat, cui dulcia prolis
Lumina, totus amor: possetque ea perdita luctum
Tollere, maternum si tollere vellet amorem.
Excitat hunc absens soboles, magis unde gemebant
Viscera maternae pro mole paventia flammae.
Illa ut summus amor, vel prout miranda parentis
Urgebat pietas, vel ne materna vacaret
Cura minus, toto sibi dulce requirere pignus


1510. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et terram versare potens mercede refusa,
Aut iuga simplicibus terrae opportuna colonis,
Aut sola scissuris aptabat aratra iuvencis.
Quodque crucem referebat opus, iucundus agebat,
Unde trabes tectis et postibus altaque botris
Fulcra, suae mortis iam laetus imagine panxit.
At reliquum cunctis ignavus et omnibus optans
Apparere rudis, decor et sapientia mentis
Aeternae, sexti complevit


1511. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


More autem gentis positae sex ordine stabant,
Fonte piaturae, si quid vitabile forsan
Progenies recutita manu contingeret, urnae:
Has latice impleri vivo divinus Apella
Iusserat; unde haustum senior conviva liquorem
Laudat et eximia natum de vite Falernum
Sero venire stupet. Dein venerit unde, requirit.
At famuli, quibus ad fontem sexta hauserat undam
Hydria, se puri laticis libata


1512. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Progenies recutita manu contingeret, urnae:
Has latice impleri vivo divinus Apella
Iusserat; unde haustum senior conviva liquorem
Laudat et eximia natum de vite Falernum
Sero venire stupet. Dein venerit unde, requirit.
At famuli, quibus ad fontem sexta hauserat undam
Hydria, se puri laticis libata tulisse
Pocula contendunt. Iterumque petitus eodem
Vase, merum fuit, hospitibus mirantibus humor.


1513. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

maior Olympo,
Quò propero, tanti expectat te gloria facti.
Hic ego te, signata tui cum venerit hora
Excessus ipse excipiam augustoque locabo
In solio vultumque Patris regina videbis.
Unde autem spectare meos ad sidera possis
Ascensus, mons est densis umbrosus olivis 559 olivis: oblivis ,
Saepe mihi iuga trita precis pro more: diurna
Cum face caeli ardebit apex


1514. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Divisa in calathos glomerarunt licia fili.
Atque ea tergeminae cum sufficientia pallae
Stamina torta vident, Charites velamina texunt
Hinc tria; Virgineoque ornant se velleris auro.
Unde ipsi Euphrosynae, Aglaiae, blandaeque Thaliae,
Phryxeae accessit non simplex gratia lanae.
Quanta parens! Cuius filum vitale venustus
Fit Charitum ornatus: quarum caelestis origo
Et decor effulsisse isto


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.