Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: unde

Your search found 2272 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 19-44:


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et protenditur usque ad sinum Quarnarium, in cuius interioribus est oppidum Stridonis, quod Dalmatie Pannonieque confinium fuit. Hec fuit patria tellus beati Hieronymi, egregii doctoris. Dicta est Dalmatia etiam alio nomine Liburnia a quodam genere nauis piratice, que in usu erat apud illos, unde Lucanus: Pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos . Exercebant enim piraterium propter oportunitatem locorum, quia mare illud ob multitudinem insularum latebrosum et portuosum est ualde. 2Dicta est etiam hec prouintia Illiris a quadam regina Amazonum, que ibi


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

aurumque de uenis terre purgare. 4Secundum poetarum fabulas Cadmus dicitur in eandem deuenisse prouintiam, quando in serpentem mutatus est. Fuit autem ciuitas eius Epitaurus, que est iuxta Ragusium, in qua est magnum antrum et usque hodie opinio est, ibi habitare draconem, unde poeta: Cur in amicorum uitiis tam cernis acutum, ut serpens Epitaurius. Ob hanc causam populi illi dicebantur anguigene. Et etiam de beato Ylarione legitur, quod magnum ibi draconem peremit. Secundum ystoriam uero idem Cadmus rex fuit in Gretia, qui depulsus regno uenit in Dalmatiam factusque


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

per urbes singulas totius orbis, quemadmodum apud gentiles fuerat antiquitus constitutum. In illis enim urbibus, in quibus erant gentiles antistites, qui dicebantur protoflamines, fecit ordinari episcopos, in metropoles uero prouintiarum, ubi erant archiflamines, archiepiscopos censuit statuendos. Unde per horas Adriatici sinus tres direxit pontifices: Apollinarem Rauenne, que est metropolis totius prouincie Emilie, Marcum euangelistam Aquilegie, que preerat Venetie et Ystrie; Domnium uero in Salonam direxit, que caput erat Dalmatie et Croatie. In qua denique ciuitate diutius predicans,


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ut nemo crescere compellatur inuitus, ita censendum puto, ne quisquam insons ab ordinis sui ministerio deiciatur iniuste . Honorato uero rescripsit dicens: Volumus et precipimus te in officio archidiaconatus iure pristino ministrare, custodia uero thesaurorum tibi ex officio tuo competit, unde siquid uel ex negligentia tua uel cuiusquam fraude deperiret, tu Deo et nobis satisfacere teneris . Eum uero, quem Natalis intruserat, ab archidiaconatu deiecit. Et quia in tantum scandali tumultum hec causa succreuerat, precepit papa Honorato archidiacono, ut ad sedem apostolicam


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

obseruabant, ipsum Maximum tanquam scismaticum et excommunicatum ubique uitantes. Demum uero, cum ab ipsis imperatoribus Maximus corriperetur, quod tam proteruus et rebellis contra Deum et pape preceptum existeret, ad se reuersus misit nuntios suos Romam promittens se satisfacturum de criminibus, unde fuerat infamatus. Hac denique beatus Gregorius promissione placatus remisit ad Maximum mandans ei, ut personaliter accederet usque Rauennam. Tunc Maximus preparato nauigio Rauennam aduenit expectans ibi pape preceptum. Misit itaque beatus Gregorius quendam notarium suum nomine Castorium


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Tunc Maximus preparato nauigio Rauennam aduenit expectans ibi pape preceptum. Misit itaque beatus Gregorius quendam notarium suum nomine Castorium precipiens Mariano archiepiscopo Rauenati, ut ambo pariter causam ipsius Maximi tali deberent fine concludere, uidelicet ut de symoniaca heresi, unde infamatus erat, suo iuramento purgationem subiret; de aliis uero excessibus ante corpus beati Apollinaris se esse innoxium uerbo simplici affirmaret; de hoc uero, quod excommunicatus celebrare presumpsit, penitentiam ei iniungerent competentem. Sicque huius Maximi causa sopita est.


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et optinuerunt eam a duce suo. Remanentes ergo ibidem, ceperunt opprimere indigenas et ad suum seruitium subigere uiolenter. Chroatia est regio montuosa, a septemtrione adheret Dalmatie. Hec regio antiquitus uocabatur Curetia et populi, qui nunc dicuntur Chroate, dicebantur Curetes uel Coribantes, unde Lucanus: Illic bellaci confisus gente Curetum, quos alit Adriaco tellus circumflua ponto. Dicebantur uero Curetes quasi currentes et instabiles, quia per montes et siluas oberrantes agrestem uitam ducebant. Ex asperitate quidem patrie naturam trahentes armorum asperitatibus, inuasionibus,


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nudos se plerumque hostilibus armis obiciunt. Hi apud plures poetarum de quadam ridiculosa opinione notantur. Etenim quando luna ecclipsin patitur, putantes eam a spiritibus corrodi et consumi, omnia eramenta domorum pulsant, quasi per strepitum fugatis demonibus credunt lune succurrere laboranti, unde Virgilius: pulsantes era Curetes. Permixti ergo sunt populi isti et facti sunt gens una, uita moribusque consimiles, unius loquele. Ceperunt autem habere proprios duces. Et quamuis praui essent et feroces, tamen christiani erant, sed rudes ualde. Ariana etiam erant tabe respersi. Gothi a


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

constructum fuerat, adhuc integrum remanebat. Sic ergo miseri ciues hinc rerum urgebantur inopia, illinc metus adhuc deterrebat hostilis. Et quia pars magna eorum per orbem erat dispersa et ipsi pauci et inopes remanserant, de reedificanda ciuitate deliberare non presumebant. 2Unde factum est, ut aliqui ex ipsis exeuntes de insulis per diuersas partes Dalmatici litoris oportuna sibi ad habitandum loca querebant. Quidam uersus occidentalem plagam nauigantes ad portum cuiusdam urbis antique sed dirute applicuerunt. Et uidentes locum satis habilem ad manendum parauerunt ibi


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dissipata omnia repererunt. Repletus enim erat locus ille ruinosis tectis congestique incendiorum cineres uepres iam et uirgulta produxerant ita, ut quamuis adhuc aliqui superessent, qui locum sciebant, tamen quia tumba ipsius subterraneis fornicibus absconsa latuerat, non facile discerni poterat, unde corpus beati Domnii tolleretur. Effodientes autem terram locumque discooperientes arcam, que primo apparuit, leuauerunt et metuentes, ne forte impedirentur a Sclauis, cum celeritate magna Spalatum detulerunt. Quam aperientes non corpus beati Domnii, sed corpus beati Anastasii martiris


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Postquam autem per predicationem predicti Iohannis ac aliorum presulum Salonitanorum duces Gothorum et Chroatorum ab Arriane hereseos fuerant contagione purgati, preter episcopos Dalmatie in Sclauonia fuerunt alique statute episcopales ecclesie: uidelicet ab oriente fuit episcopus Delmitanus, unde Dalmatia dicta est, ab occidente fuit episcopus Sciscianus, ubi beatus Quirinus martir quondam extitit presul. 3Denique post Salone interitum in Spalato hos inuenimus antiquiores fuisse antistites: Iustinus archiepiscopus extitit anno incarnationis octingentesimo


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

archiepiscopus efficiatur. Tunc subridens cardinalis benigna eos allocutione sedauit, dicens: Viri Spalatenses, non conuenit sapientibus pro nichilo concitare tumultum et quasi aliquod foret grande scelus admissum in tante seditionis scandalum tam facile prosilire. Nam super electionis facto, unde nunc turbulentis animis accessistis, opportet uos esse placatos, quia mea uoluntas magis concordat uobiscum, qui non uultis, quam cum clericorum uotis, qui me in suum desiderant pontificem promouere. Nec tamen propter uestras uoces electionem hanc respuo, sed quia maioris apud Deum meriti


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

redeundi licentiam a principe postulasset, donauit ei munera pretiosa satis et non pauca. Sicque ad ecclesiam suam gaudens et locuples est reuersus. 10Fuit autem Raynerius uir ualde constans et intrepidus nec patiebatur aliquid de iuribus et facultatibus ecclesie deperire. Unde factum est, ut quodam tempore iret ad montem Massarum, ut exquireret quedam predia ecclesie, que a Sclauis occupata detinebantur. Et cum faceret circuitum cum his, qui terrarum illarum habebant notitiam, ambiendo et limitando eas per suas extremitates, ecce Nicolaus quidam cum fratribus et


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

12Ordinauit autem uno die Iohannem nepotem Cucille Nonensem episcopum et Bartholomeum nepotem Titionis in episcopum Scardonensem. Hi ambo erant Iaderenses, nec satis legitime in eorum fuerat promotione processum, quippe in etate et in scientia non modicum patiebantur defectum. Unde quia Bernardus non qua debuit circumspectione ad eorum examinationem processit, nimisque festinanter manum eis imposuit, non sibi cessit impune. Nam delatus apud summum ponitificem, canonica fuit animaduersione punitus. Fecit autem Gruptium, filium Prodani, archidiaconum ecclesie Spalatine,


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Et primo quidem pauentes ancipiti se fato comittere cogitabant declinare potius quam pugnare. Quidam enim ex eis dicebant: Non consulte agimus, si propter modicam predam hanc nosmet ipsos ponimus in discrimen . Alias autem instante metu hostili difficilius uidebatur eis posse descendere, unde ascenderant, quia ita erat locus conclusus, ut nulla daretur tuta uia cedentibus. Erat autem uir ille, sub quo militabant equites comitis, monoculus quidem, sed ualde strenuus multumque exercitatus in armis. Is ergo, ut uidit agmen suum aliquantisper musitando cunctari, facta corona stetit in


34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ut sicut pastor bonus super gregis sui custodia magis sollicite uigilaret. Sed quia iam ipse in torpore segnitiei sue senuerat, durum ei uidebatur atemptare noua et suis moribus insueta. Sic ergo sollicitudo archidiaconi ad onus erat presuli, non ad leuamen uidebatur ministerii pastoralis. Unde non libenter cum ipso de causis ecclesiasticis conferebat, sed eos potius ad sui familiaritatem admittebat, qui de uanitate conueniebant in idipsum. 4Sicque factum est, ut aliqui clericorum, hi maxime, qui defixi erant in fecibus suis, archidiacono infesti oppido haberentur.


35. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quia nullum caput, nec regimen inter ciues uidebant. Cum autem in ciuitate auditum fuit, quod filii Vitalis cum sotietate hominum externorum aduenissent, et quod ad talia facinora perpetranda sui cordis relaxarent habenas, mox inimici eorum pauefacti totam concitauerunt ciuitatem contra eos. Unde facta coadunatione totius communitatis miserunt ad eos, ut statim recederent, unde uenerant, alioquin impetus uniuersi populi in ipsorum mortem fureret incunctanter. Tunc consilio suorum fautorum exierunt et usque ad monasterium sancti Stephani secesserunt ibique occassione quadam biduo


36. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fuit, quod filii Vitalis cum sotietate hominum externorum aduenissent, et quod ad talia facinora perpetranda sui cordis relaxarent habenas, mox inimici eorum pauefacti totam concitauerunt ciuitatem contra eos. Unde facta coadunatione totius communitatis miserunt ad eos, ut statim recederent, unde uenerant, alioquin impetus uniuersi populi in ipsorum mortem fureret incunctanter. Tunc consilio suorum fautorum exierunt et usque ad monasterium sancti Stephani secesserunt ibique occassione quadam biduo comorandi indutias petierunt et optinuerunt. Infra quod spatium appropinquabant ad


37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

insequens terga, uenit usque ad flumen Tysiam, quam transuadentes, leti iam et uelud hostiles turmas extra sua confinia propellentes, uenerunt usque ad aliam aquam, que uocatur Solo. Uniuersa uero multitudo Tartarorum castra posuerat ultra aquam illam in locis abditis inter condensas siluas, unde non totaliter, sed in parte ab Hungaris conspici poterant. Videntes autem hostilia agmina ultra fluuium descendisse, castrametati sunt citra. Tunc precepit rex, ut non sparsim sed confertim tentoria figerent. Composuerunt ergo sese quasi in quodam artissimo stabulo cuncti, circumponentes


38. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

regem cucurrit, nil nisi regium sanguinem sitiens in regis pernitiem totis furiis raptabatur. Paruam autem stragem de Sclauis facere potuit, quia latuerant homines in montibus et in siluis. Venit autem non quasi iter faciens, sed quasi per aerem uolans loca inuia et montes asperrimos supergrediens unde numquam exercitus ambulauit. Properabat enim impatienti festinatione arbitrans se regem posse inuadere, antequam descendisset ad mare. Sed postquam resciuit, quod rex iam in maritimis tutus maneret, lentius gradi cepit. Et cum totus exercitus ad quandam aquam, que dicitur Sirbium,


39. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

est. Duxerunt autem quemdam ex Cauensi cenobio, nomine Bysantium. Hic quia ignarus erat admissi facinoris et bona uidebatur fide uenisse, abbas monasterii creatus est. 8Sed non dormit neque dormitat, qui custodit Israhel. Impie namque contra legem Dei agere impune non cedit. Unde quasi miraculose actum est, ut quando layci gaudebant, quod quasi superiores effecti, optinuerant contra ecclesiam suum placitum expleri, diuina ultio manifestata est. Etenim eodem die et eadem hora, qua dictus abbas de nauigio egressus pedem in monasterio posuit, castellanus, qui presidebat


40. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

inter has ciuitates crudele odium agitari ualde condoluit. Et uerens, ne forte instigatione dyabolica intestini et nefarii belli succrescens incendium, inter consanguineos et uicinos sanguinis effusionem induceret, cepit benigna partes allocutione demulcens eas ad concordiam multifarie inuitare. Unde factum est, ut ob tanti uiri reuerentiam utraque ciuitas de facili ad concordiam declinaret. Resignantes itaque Tragurienses quicquid ex bonis Spalatensium iure priuilegii uendicabant suos recepere captiuos. 3Sed antequam relaxatio ad integrum fieret captiuorum, ceperunt


41. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Veritus autem archidiaconus, ne odiorum proterua temeritas eorum stultitie relaxarent habenas, ut obstinate mentis homines in desperationis baratrum precipitatos, ad aliquod seuum facinus impelleret perpetrandum, dimisit ergo eos secundum desideria cordis eorum et abierunt in uoluntatibus suis. Unde factum est, ut denominationi de Treguano Traguriensi episcopo facte preberent assensum, non quod eum optarent in archiepiscopum prefici, cum ipsum et omnes Tragurienses pro hostibus reputarent, sed ut archidiaconus ab omni electionis iure prorsus uideretur exclusus et se gauderent de clericis


42. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ualde lenibus et submissis pacem postulabant, satisfactionem omnimodam pollicentes. Sed potestas, ut erat ferocis animi, auditis humilitatis sermonibus in tumorem superbie maxime leuabatur et consiliis quorundam iuuenum usus nolebat declinare ad mitia, sed ingentia minabatur. 2Unde factum est, ut Spalatenses, preparata expeditione, exirent in multitudine classium, quas habebant, et uenerunt adnauigantes insule uersus Tragurium, non quidem pugnandi proposito, sed facta ostentatione animos hostium deterrere uolebant. Sed Tragurini uisa parte Spalatini exercitus, metu, quem


43. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sunt puniendi, subiungit dicens: Extendam manum meam super eos et erunt in predam his, qui seruiebant sibi. Cesset ergo gloriari uanitas humana, cum in rebus bellicis sola uirtus operetur diuina dicente domino per prophetam: Numquid gloriabitur securis aduersus eum, qui secat in ea? Et cetera. Unde enim euentus ille inopinabilis, nisi Deo disponente processit, ut in illo certamine cum piratis nuper gesto, quod nulli pene placuit, leta successit uictoria et in hoc, quod nulli pene displicuit, tristis casus euenit? 7His itaque gestis potestas ad propria recessurus ad


44. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

per aties ordinatus, cepit circa maceriam preliari. Diuiserunt autem se Hungari per cuneos et steterunt cum bano procul, episcopus cum atie sua, Philetus prepositus cum sua, Tragurienses cum sua, castellanus et Clisienses cum sua et alii plures. Tunc appropinquantes macerie querebant aditum, unde intrandi facultatem haberent. Sed Spalatenses undique circumfusi hostilem impetum iaculis et lapidibus longius propellebant. At uero Tragurienses, qui erant gnari locorum, circueuntes ex occidentali parte ascenderunt ad pedem montis et ceperunt in ea parte committere prelium macerie, que


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.