Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: filius

Your search found 1834 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 364-429:


364. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_286 | Paragraph | Section]

Ecce dimisimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis pręmii? Et responsum merentur accipere Domini dicentis: Amen dico uobis, quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suę, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. Et omnis, qui reliquerit domum, uel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut


365. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_290 | Paragraph | Section]

rex, Bartholomei apostoli prędicationibus ad fidem conuersus atque baptizatus, relicto imperio eidem constanter adhęsit discipulusque maluit esse apostoli quam Indię dominus. Iosaphat quoque, Indię rex, Auenir regis filius, Barlaam eremitę salubri persuasu fidem amplexus Christi, postquam omnes, qui suę ditionis erant, baptismatis gratia renouandos diligenter curasset, coędificatis uicatim ecclesiis deposuit regnum nihilque secum ferens


366. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_304 | Paragraph | SubSect | Section]

uestrum. Hanc grandem huberemque mensuram non tam in terra quam in cęlo repositam esse, non ignorauit Simon monachus, Susotionis ** corr. ex Sitionis filius. Qui cum in coenobio illo, ubi tunc manebat, in uesperum edendi mos esset uiritimque cibaria fratribus diuiderentur, sępenumero nihil delibans, coenulam suam integram seponebat, demum, quam poterat


367. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_325 | Paragraph | SubSect | Section]

sententiam sequebatur per Salomonem in Prouerbiis prolatam: Melius est humiliari cum mitibus quam diuidere spolia cum superbis. Alexius quoque, Euphemiani, consularis uiri, filius, spreta generis nobilitate Roma decedens Edessam, Syrię urbem, uenit et inter alienigenas septendecim annos incognitus mendicauit. At postquam uulgatum est uocem diuinitus allatam Alexium mendicum in Ecclesia


368. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_356 | Paragraph | SubSect | Section]

pro Christo subeundi atque perferendi. Dicerem equidem talia nemini factu possibilia esse, si quicquam impossibile esset credentibus. Neque tamen, ut mihi uidetur, minus stupendę uitę speciem prębuit Simon, Susotionis filius. Hic annum tantum cum fratribus in monasterio Antiochię conuersatus ad eremum abiit, annos tres in spelunca clausus permansit. Sed hoc ei commune cum multis. Illud autem proprium et peculiare, quod deinde super columnas


369. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_371 | Paragraph | Section]

operam darent, tres noctes totas in cubiculo simul orando consumpserunt. Inde illa, quę primo statim concubitu iam septem extulerat uiros, cum hoc postremo diu feliciter uixit. Post hęc quaque et pater a cęcitate et filius ab internicione liberati, ut pro beneficio gratias agerent, uterque in faciem se prosternentes per horas tres benedixerunt Deum. Et cum exurrexissent (ut ait Scriptura) narrauerunt omnia mirabilia eius, ut scias,


370. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_371 | Paragraph | Section]

audire. Delectat autem illum, quicquid de Scripturarum fontibus haustum orando effundimus, quod prophetę, quod apostoli nobis tradiderunt, sed pręcipue quod Dominus noster Iesus Christus. Ipse enim est Patris uerbum, ipse Filius suus dilectus, in quo sibi bene complacuit, ipsum audiamus! Sic, inquit, orabitis: Pater noster, qui es in cęlis. Si Pater in cęlis, filii, quę sursum sunt, quęrant, quę sursum sunt, sapiant, non quę


371. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_386 | Paragraph | SubSect | Section]

uitam reuocarunt, Andreas animam diu in peccatis mortuam suscitauit. Bartholomei apostoli oratio obsessos a demonibus liberauit; Polemii, Indię regis, filiam lunaticam mentis compotem fecit. Iacobus, Zebedei filius, dum Herodis Agrippę iussu decolandus duceretur, paralyticum in uia iacentem saluti restituit. Et cum spiculatoris gladius ceruici suę immineret, necis proprię oblitus pro alterius sanitate orauit. Vtrunque autem uera


372. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_387 | Paragraph | SubSect | Section]

Didymi deprecatio Sinticę oculis captę uisum redintegrauit, idola lapsu pręcipiti in puluerem redegit, ut ostenderet simulachra gentium opera esse manuum hominum. Ad Matthei apostoli inuocationem Egippi, Aethiopis regis, filius, qui fuerat mortuus, exurrexit uiuus mortique pariter et diabolo erreptus, Christo uiuere coepit, contemptis idolis baptismum suscipiens ac Deo credens. Iudas Thaddeus Abagarum, Medorum regem, ab elephantię morbo


373. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_388 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluit. Quodcunque petieritis, inquit, Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio. Et iterum: Quodcunque uolueritis, petitis, et fiet uobis. Et quid mirum, quod sic ad nos Filius, si sic etiam ad Filium Pater? Postula a me, inquit, et dabo tibi gentes hęreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrę. Hinc illum in Euangelio non semel orantem legimus, quandoque tamen


374. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_390 | Paragraph | SubSect | Section]

mortis periculum effugit et iis, quos effugerat, uitam, quam non habebant, dedit, Moysen nobis Aegyptios fugientem exibens, nisi quod tunc Pharao iuste submersus periit, Balzanius uero misericorditer seruatus uixit. Iam enim Filius hominis uenerat, ut saluet, non ut iudicet mundum. Aeque admirandum facinus et Faronis, Meldensis episcopi, fuit. Etenim submersam in flumine simul cum uectoribus nauim miseratus, cum in ripa se


375. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_395 | Paragraph | SubSect | Section]

ab angelis ad cęlum ferri uidit Pafnutius abbas; decem milia martyrum, qui apud Alexandriam pro Christo omnia pene Christi tormenta sibi ab impiis illata constanter sustinuerunt; Nicetas martyr, Maximiani, Nicomedię regis, filius, qui et suppliciis et patri, a quo ea passus est, superstes, populum ante in idolis mortuum docendo reuiuiscere in Christo fecit; Venerandus martyr Trecasii passus, qui de fide ab angelo meruit instrui et a Christo ad


376. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_423 | Paragraph | SubSect | Section]

qui prius spirans minarum et cędis in Christi discipulos erat, nonne mox conuersus eorum, quos persequebatur, factus est socius, collega, coapostolus? Nonne synagogas ingressus prędicauit, quod Iesus esset Christus, Dei Filius? Denique, qui prius in gratiam Iudeorum uinciebat Christianos, idem deinde pro Christianis confundebat Iudeos, qui Damasci erant. Qui cum, quod responderent, non habuissent, in necem illius coniurarunt. Sed qui iam


377. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_424 | Paragraph | SubSect | Section]

illa, qua prędictum erat, fuerit moriturus, nisi mortis suę mora uitam medico esset allatura. Iosephi huius cęterorumque conuersionem minus mirabitur, qui animum attenderit, quod Ioannes Damascenus, Mesuę Iudei filius, Iudeorum omnium doctissimus, Hebreis Gręcisque litteris ęque eruditus, nemine cogente, contulerit sese ad Christianitatem. Nunquid nesciuit Legem? Ignorauit prophetas? Non intellexit Psalmos? Immo,


378. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_450 | Paragraph | SubSect | Section]

in Euangelio: Non ueni, inquit, uocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam. Et item: Non est uoluntas ante Patrem uestrum, qui in cęlis est, ut pereat unus de pusillis istis. Venit, inquit, Filius hominis quęrere et saluum facere, quod perierat. Et alibi de se testatur et ait: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis. Hinc apostolus Paulus: Si Deus pro nobis,


379. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_374 | Paragraph | Section]

supplicia, uita ista effundatur, nihil denique non agendum uel non sustinendum putetur, quod ab homine agi sustinerique possit, dummodo soli pareatur Deo, soli semper deseruiatur. Abrahę unicus filius erat Isaac. Et cum unice illum amaret, manibus propriis mactare uoluit, ut obediret Deo. Pluris fecit mandatum Dei quam unici uitam neque se crudelem esse, si sanguinem filii effudisset existimauit, sed pientissimum, si


380. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_378 | Paragraph | Section]

reliquos duodecim interrogante Domino, an et ipsi abire uellent, pro omnibus respondit: Domine, ad quem ibimus? Verba uitę ęternę habes. Et nos credimus et cognouimus, quia tu es Christus, Filius Dei. Sic consyderabat etiamtum Petrus Dominum, ut nihil eum sine ratione dicere, nihil facere arbitraretur. Sic eidem adheserat, ut, si etiam reliqui omnes dilapsi fuissent, ipse solus non recessisset. Cęterum et se


381. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_378 | Paragraph | Section]

dicere, nihil facere arbitraretur. Sic eidem adheserat, ut, si etiam reliqui omnes dilapsi fuissent, ipse solus non recessisset. Cęterum et se et illos non modo nusquam recessuros, uerum etiam minime dubios esse, quin ipse Filius Dei sit, affirmat, ut scilicet discas neminem posse perfecte diligere, qui non plene crediderit. Post hęc prędicente Domino ea, quę propediem Hierosolymis passurus esset, ait: Absit a te, Domine, non erit tibi


382. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_385 | Paragraph | SubSect | Section]

- omnium enim unus pater est Deus- quali amore quantoque animi affectu prosequendi sint. Ionathę erga Dauid amicitiam non imminuit Saulis patris indignatio, sed auxit. Pater sępe uitę Dauid insidiatus est; semper filius detexit insidias patris, frequenter iratum placauit et a persecutione amici auertit. Cumque die festo Neomenię in celebri conuiuio requireretur, excusauit eius absentiam et patris odium in illum


383. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_388 | Paragraph | SubSect | Section]

adduci in medium possent, nisi plura Noui modo sese ingererent referenda. Iam primum Christi erga nos charitas effecit, ut, nisi proximos nostros dilexerimus, non iniusti solum, sed etiam ingrati simus. Si enim Dei Filius pro hominibus homo factus est, si formam serui accepit, si mori ualuit, quanta ingratitudo est nos tantillum gratię illi referre nolle, ut eos diligamus, quos ipse sic amavit? Profecto indignus est beneficio


384. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_412 | Paragraph | SubSect | Section]

honestiorem quam uitam habere existimentur. Pręterea, licet illi, qui in auditorio conueniunt, parum aut nihil omnino profecerint, non tamen ei, qui docet, pręmium supprimitur laboris dicente Domino: Si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax uestra; sin minus, ad uos reuertetur. Neque enim inuitantium gratia perire debet, si ad conuiuium inuitati uenire fasstidierint. Qui autem usque adeo inueterata


385. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_432 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctitate perfectum, omni denique uirtutum odore pręter cęteros fragrantem esse oportet sacerdotem, ut ei animo consentiat, cui corpore sic adherere pręsumit. Si enim castitatem illius consyderes, uirgo est et Virginis filius; humilitatem, formam serui accepit, cum esset Deus; si patientiam, opprobria, contumelias, uerbera, necem sustinuit, ut nos saluaret; si puritatem, peccatum non fecit et non est inuentus dolus in ore eius; si


386. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_432 | Paragraph | SubSect | Section]

si puritatem, peccatum non fecit et non est inuentus dolus in ore eius; si sanctitatem, sanctus sanctorum est, gratia et ueritate plenus; si perfectionem, nec augeri in illo nec minui potest. Hic quippe ille est unigenitus Dei filius, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil, Alpha et Omega, principium et finis, Christus Iesus, cuius nomen super omne nomen, cui omne genu flectitur, cęlestium, terrestrium et infernorum, in quem


387. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_435 | Paragraph | SubSect | Section]

quod uixit postea, hostem non uidit, Deo in posteros calamitatem illam, quam interminatus fuerat, transferente, ut monstraret pręponendam esse opibus pacem. Certe ipse ęterni Patris coęternus Filius non prius de homine nasci uoluit quam totus terrarum orbis positis bellis pacem ageret. Cur ita, nisi ut pacem et concordiam sibi gratissima esse significaret? Tunc et angeli lętantes cecinerunt: Gloria in excelsis


388. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_442 | Paragraph | SubSect | Section]

dominum suum, dum confabulando cum illo iunctis lateribus incederet, transfigit ac regnum occupat. Habeatur sane cum talibus pax, si ulli unquam plus obfuit Triphon quam iis, qui sese illi credidere. Ptolomeus, Abobi filius, pręfectus Hierico, Simonem Machabeum filiosque eius Mathatiam et Iudam hospitio suscepit, honore affecit multoque luxu apparatum conuiuium dedit. Cęterum cum pasti potique essent, crapula grauatos ac semisomnes cum


389. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_479 | Paragraph | Section]

uacui erant, non tentato pugnę periculo repleti sunt spoliis inimicorum. Achab rex, scelere quondam quam regno insignior, impietatis suę poenam, sacco et ieiunio humiliatus, distulit in posteros. Illo defuncto Ochozias filius cecidit per cancellos coenaculi, et mortuus est. Ioram filius a Iehu sagitta percussus periit. Iezabelem uxorem ui de fenestra pręcipitatam equorum ungulę contriuerunt, contritam dilacerauerunt frustatim canes,


390. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_479 | Paragraph | Section]

inimicorum. Achab rex, scelere quondam quam regno insignior, impietatis suę poenam, sacco et ieiunio humiliatus, distulit in posteros. Illo defuncto Ochozias filius cecidit per cancellos coenaculi, et mortuus est. Ioram filius a Iehu sagitta percussus periit. Iezabelem uxorem ui de fenestra pręcipitatam equorum ungulę contriuerunt, contritam dilacerauerunt frustatim canes, reliqui septuaginta filii in Samaria occisi sunt. Et qui in Iezrahel


391. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_494 | Paragraph | SubSect | Section]

Salomon cogitasset. Rechabitę etiam patris pręceptis obsequentes, cyphos et calices uino plenos, cum sibi propinaretur, respuerunt. Et, non bibemus uinum — inquiunt — quia Ionadab, filius Rechab, pater noster, pręcepit nobis dicens: Non bibetis uinum uos et filii uestri usque in sempiternum! Quamobrem merentur a Domino audire: Non deficiet uir de stirpe Ionadab, filii Rechab, stans in


392. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_517 | Paragraph | SubSect | Section]

uos audit, me audit; et qui uos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me. Vetus etiam Lex (ut in Deuteronomio legimus) nolentes obedire sacerdotis imperio morte mulctandos deffiniuit. Et, si filius contumax et proteruus patris iussa contempserit, lapidibus obrui iubetur. Per inobedientiam uxor Loth uersa est in statuam salis, Onan, Iudę filius, a Domino percussus periit, Datan et Abiron terrę hiatu absorpti sunt,


393. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_517 | Paragraph | SubSect | Section]

nolentes obedire sacerdotis imperio morte mulctandos deffiniuit. Et, si filius contumax et proteruus patris iussa contempserit, lapidibus obrui iubetur. Per inobedientiam uxor Loth uersa est in statuam salis, Onan, Iudę filius, a Domino percussus periit, Datan et Abiron terrę hiatu absorpti sunt, Saul a Deo reprobatus et hostili gladio traditus, Ahiel, Hierico urbis reędificator, una cum liberis interiit, Amasias rex, cum obediuit, uicit,


394. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_519 | Paragraph | SubSect | Section]

truditur. Cum autem euenissent, quę prędixerat mendacium interiit, ueritas mansit et qui uera uaticinanti manus intulerant, ab aduersariis cęsi poenas dedere, ipse uinculis liberatus est. Zacharias, Ioiadę sacerdotis filius, ueritate, id est, Dei spiritu imbutus non dubitauit Ioam, regem Iuda, palam arguere, quod patrię ritu relicto ad idolorum cultum conuersus fuisset. Prophetantem in atrio domus Domini lapidibus obruerunt. At uero Deo


395. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_519 | Paragraph | SubSect | Section]

copię a paucis Syris prostratę sunt, Ioas a seruis interfectus. Qui autem pro ueritate mori non timuit, uitę ęternę pręmia recepit. Quoniam uero os, quod mentitur, occidit animam, iccirco Ananias, Azur Gabaonitę filius, mendaciter prophetans per Hieremiam arguitur deuoueturque. Quia prophetasti — inquit — et non misit te Dominus, hoc anno morieris. Et eo ipso anno mendacium morte diluit. At etiam Hieremiam


396. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_523 | Paragraph | SubSect | Section]

cum reliquis interisset, et nisi seruandę pietatis causa illi mentiri licuisset, ad tam pręclarum coniugium infamis mulier nunquam peruenisset, ut inter illas censeretur, de quibus per successionis lineam nasci uoluit Dei filius Iesus Christus. Mendacium Gabaonitis attulit salutem, sed abstulit libertatem. Dederat illis Iosue in castris Galgalę iusiurandum, quod uitę illorum parceret, ratus eos (quemadmodum ipsi


397. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_542 | Paragraph | SubSect | Section]

copias Assyriorum, hoc est, dissipet malignorum insidias mentemque orantis illuminet, ut amota dubietatis nebula iam clare uidere possit eos uere mortuos esse, qui ipsum nitebantur in mortem trahere secum. Iesus, filius Syrach, dum efficere nequit, ne inter loquendum peccato aliquo non implicetur, sic in Ecclesiastico suo conqueritur et clamat: Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum certum, ut non cadam in


398. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_568 | Paragraph | SubSect | Section]

erant, atque adeo cum ipso monasterio concremari iussit. Admoto uero igne flamma, uirginalis pudicicię ultrix, inde se auertens in regiam prosiliit, quam Hirtaco cum unico filio uix euadente funditus consumpsit. Sed tamen filius a demonio correptus interiit, pater elephantia perfusus, morbi dolorem non ferens, ipse sibi mortem consciuit. Itaque, qui male perdere Iphigeniam cum suis uirginibus cogitauerat, teterrime ipse cum filio disperiit.


399. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_583 | Paragraph | SubSect | Section]

mox per poenitentiam translatum dicatur, ipsa tamen peccati labes non nisi multarum maximarumque patientia calamitatum elui purgarique potuit. Filius etiam Dauid Ammon defloratę Thamar iniuriam morte rependit, a fratre interemptus Salomonis sapientiam multarum amor fecit insanire, ita ut earum diis deabusque phana poneret. Quamobrem scissum est regnum de manu filii


400. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_590 | Paragraph | SubSect | Section]

Domini; sit tantum pax in diebus meis. Itaque in posteros dilatum est malum, forte etiam ab ipsis differendum, si uel non deliquissent uel continuo illos delicti poenituisset. Manasses, eius filius, cum in regnum successisset, patris uirtutes uitiis suis ęquauit. Coluit enim idola, somnia obseruauit, artes maleficas exercuit, Domini per os prophetarum minas denunciationesque contempsit. Ob hoc ab Assyriis captus


401. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_608 | Paragraph | SubSect | Section]

Manichea heresi implicato, multum lugenti atque oranti diuinitus dictum est, ubi ipsa, ibi et illum futurum. Ab episcopo etiam, quem, ut pro illo oraret, cum fletu orauerat, audiuit: fieri non posse, ut tantarum lachrymarum filius periret. Qui tandem Ambrosii episcopi prędicatione conuersus, non solum errorem omnem abiecit, sed etiam errantibus uiam ueritatis monstrauit, obscura quęque declarando, dubia edisserendo, certa confirmando, praua


402. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_636 | Paragraph | SubSect | Section]

dubitantes, qui sic afferebatur. Quoniam autem in columbę figura Spiritum Sanctum apparere solitum Euangelia testantur, hoc ideo contigisse potuit, ut credamus, sicut credimus, ibi Deum Patrem, ibi Spiritum Sanctum esse, ubi Filius est, cum trium personarum simplex unicaque substantia separari non possit. Quem ergo honorem toti Trinitati exibendum censes, huic uni Sacramento deferre ne dubites, non uisibilem eius figuram tantummodo oculis


403. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_374 | Paragraph | Section]

contemnunt quosque amauerant, odisse incipiunt, si illos quicquam secum dissentire animaduertunt, eorum iudices facti, quorum iudiciis usuri uidebantur. Horum peruersitatem secuti Iohanan, Careę filius, et qui cum illo erant, cum post Babylonicam captiuitatem in terra Chanaan iuxta Bethlehem resedissent et Caldeos timentes, quo fugam uertere sibi expedisset, Hieremiam prophetam consuluissent illeque Deo


404. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_375 | Paragraph | Section]

Deo reuelante ibi tuto mansuros dixisset et, si ad Aegyptum, ut parabant, transfugerent, perituros, male de propheta suspicati sunt. Et: Mendacium loqueris - inquiunt- non misit te Dominus, sed Baruch, Nerię filius, ut tradat nos in manus Caldeorum. Transeuntes ergo in Aegyptum, ubi se putabant tutiores, ibi citius a Caldeis oppressi sunt, et qui mendacem prophetam iudicauerant, sibi magis quam illi credentes, in interitus


405. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_375 | Paragraph | Section]

uidebuntur, colligemus. Dominus noster Iesus Christus Iudeorum in iudicando maliciam arguens: Venit -inquit- Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens uinum, et dicitis: Demonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: Ecce homo deuorator et bibens uinum, amicus publicanorum et peccatorum! Tales sunt, qui de omnibus male sentiunt et, quicquid egeris, uitio uertunt. Humilem appellant


406. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_388 | Paragraph | SubSect | Section]

perturbatę mentis libidinem rationi cedere cogit et iniuria lacessitus non excandescit. Eundem, cum de Hierusalem fugeret, filii Absalonis factionem timens, et Baurim usque uenisset, inde egressus Semei, Gerę filius, de cognatione Saul, per montis crepidinem ex latere incedens ausus est maledictis et lapidibus incessere, uirum sanguinum ac uirum Belial compellans aliaque multa in illum congerens tam petulanter quam temere. Qui cum


407. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_389 | Paragraph | SubSect | Section]

sed ab ipso, cui irrogabatur, inhibiti sunt. Et: Dimittite eum - inquit- ut maledicat. Dominus enim pręcepit ei, ut malediceret Dauid. Et quis est, qui audeat dicere, quare sic fecit. Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, quęrit animam meam; quanto magis hic filius Gemini maledicet mihi? Dimittite eum, ut maledicat iuxta pręceptum Domini, si forte aspiciat Deus afflictionem meam et reddat


408. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_389 | Paragraph | SubSect | Section]

inquit- ut maledicat. Dominus enim pręcepit ei, ut malediceret Dauid. Et quis est, qui audeat dicere, quare sic fecit. Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, quęrit animam meam; quanto magis hic filius Gemini maledicet mihi? Dimittite eum, ut maledicat iuxta pręceptum Domini, si forte aspiciat Deus afflictionem meam et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. Quid hac patientia


409. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_389 | Paragraph | SubSect | Section]

Denique, qui non est gauisus ruinis inimici, idem nec suis uinci potest. Sed quibus tandem uerbis, quo ore Domini nostri Iesu Christi patientiam explicabimus? Profecto maior est, quam ut pro dignitate exprimi queat. Dei Filius ab hominibus probris, flagellis, morte afficitur, iustus ab impiis, dominus a seruis, et ab iis quidem, quos saluare uenerat ac de maledictione, cui addicti ab initio erant, in benedictionem gratiamque uindicare. Poterat


410. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_390 | Paragraph | SubSect | Section]

leniter tulit, ut Iacobum et Ioannem ulcisci iniuriam uolentes increpuerit. Vis — inquiunt — dicimus, ut ignis descendat de cęlo et consumat illos? Et responsum accipiunt: Nescitis, cuius spiritus estis. Filius hominis non uenit animas perdere, sed saluare. Nos igitur, si spiritus Christi esse cupimus, si parere uoluntati eius optamus, curemus, ne quem impatientia nostra irritando perdamus, cum ille sustinendo pro


411. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_411 | Paragraph | SubSect | Section]

se Dominum facie ad faciem gloriatur. Vnde illi nomen Israhel, id est, De um uidens inditur. Nequaquam illud malum putauit, quod se a colloquiis diuinis non arcebat. Ideo nec lamentari uoluit. Miphiboset, Ionathę filius, deleta Saulis domo solus superfuit, quia utroque pede claudus non potuit interesse bello, quo ceciderunt fortes Israhel. Insuper auitos agros solus possedit et regis Dauid mensę particeps fuit. Tantum


412. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_456 | Paragraph | SubSect | Section]

dicens: Dic, ut lapides isti panes fiant. Mox, quem constantem in ieiunando cognouit, posse eum mentis elatione cadere credidit, qua sibi iam sanctus uideretur. Et supra pinnaculum templi constituto ait: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Angelis suis mandauit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Cumque etiam humilem esse deprehendisset, adhuc auaritia animum


413. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_481 | Paragraph | SubSect | Section]

pręferens Christum, nec egredi de monasterio uoluit nec saltem se ostendere matri, ne scilicet scandalizantem oculum, quem a se iam proiecerat, rursum quęrere uideretur. Perseuerauit ergo in monasterio, et factus est Dei filius, qui matris esse noluit. Et beatum Franciscum ipse, qui genuerat, pater infenso admodum animo persecutus est nec efficere potuit, quin ille, sicuti coeperat, post Christum ire perseueraret. Verberatur ergo Franciscus,


414. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_485 | Paragraph | SubSect | Section]

legem Domini reliquisse. Ob quod a Sesac, Aegypti rege, capti, spoliati, in seruitutem redacti sunt, dicente Domino per prophetam: Vos reliquistis me, et ego reliqui uos in manu Sesac. Rex quoque Ioas, Ochozię filius, quandiu uixit Ioiada sacerdos, a quo unctus fuerat, recte ac laudabiliter se gessit. Eo autem defuncto ad idola declinauit et a seruis suis interemptus periit. Sed et hęc leuis inconstantię poena, nisi post eam


415. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit uelut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Hoc idem uidit et Iesus ille in Veteri Testamento, Syrachi filius, qui in Ecclesiastico suo admonendo nos ita ait: Memor esto, quoniam mors non tardat. Ante mortem benefac amico tuo, et secundum uires tuas exporrigens da pauperi. Ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam


416. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_490 | Paragraph | SubSect | Section]

qua hora Dominus uester uenturus sit. Si sciret paterfamilias, qua hora fur uenturus esset, uigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. Ideoque et uos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis uenturus est. Beatus ille seruus, quem, cum uenerit dominus eius, inuenerit sic facientem. Amen dico uobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Vigilate ergo, nescitis enim, quando dominus


417. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_495 | Paragraph | SubSect | Section]

uiuat. Hoc etiam eiusmodi uiris curandum erit, ut, sicut in uita, ita et in hora mortis alios pie informent, quo ipsi decedentes plus meriti secum ferant, dum ne in fine quidem proximis prodesse recusent. Etenim Iosue, Naue filius, cum diem suum esset obiturus, tribubus Israhel conuocatis enumerauit Dei erga illos beneficia, et ut legem eius obseruarent eumque solum, non deos alienos perpetuo colerent, hortatus est. Et


418. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_526 | Paragraph | SubSect | Section]

ueneno ut coluber, partim potestatis cornu ut cerastes eos inuadet, quos per uiam ueritatis et semitam iustitię ire uiderit. Cum itaque Enoch et Helię prędicatio per uniuersum terrarum orbem uulgata fuerit, tunc Sathanę filius prodere se et aduersus eos inualescere incipiet. Sic enim in Apocalypsi legimus: Et cum finierint testimonium suum (Enoch scilicet et Helias), bestia, quę ascendit de abysso, faciet


419. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_528 | Paragraph | SubSect | Section]

castra sanctorum et ciuitatem dilectam. Ciuitas *corr. ex eas dilecta uel Hierusalem uel Ecclesia Dei est. In eam impetum faciet hic diaboli filius, et illorum multitudine, quos decipiet, eos opprimere molietur, quos decipere non poterit. Ad hęc etiam, o facinus indignum, ista desolationis abominatio in templum Dei irrumpens, omnia sancta prophanabit et in medio


420. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_533 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput III / DE DIE IVDICII INCERTA De die autem illo uel hora nemo scit, neque angeli in cęlo neque Filius nisi Pater. Sic in Marco legimus. Quod si recte interpretari uoluerimus, dicemus: Ideo Pater scit, quia communicat Filio. Ideo Filius nescit, quia nemini reuelat. Non autem putemus aliquid latere Filium, quod nouit


421. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_533 | Paragraph | SubSect | Section]

DIE IVDICII INCERTA De die autem illo uel hora nemo scit, neque angeli in cęlo neque Filius nisi Pater. Sic in Marco legimus. Quod si recte interpretari uoluerimus, dicemus: Ideo Pater scit, quia communicat Filio. Ideo Filius nescit, quia nemini reuelat. Non autem putemus aliquid latere Filium, quod nouit Pater, aut quicquam minus esse in Filio quam in Patre, ne in Arrii uel Eunonii heresim erroremque incidamus, qui Filium Patri negant esse


422. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_552 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc est, patriarchę, prophetę, sacerdotes, apostoli, discipuli, martyres, confessores, uirgines, uiduę, coniugatę, sancti sanctęque omnes. Tunc implebitur illud: Qui reliquistis omnia et secuti estis me, cum Filius hominis ad iudicandum uenerit, sedebitis et uos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israhel. Inde est, quod Paulus ad Corinthios scribens ait: An nescitis — inquit — quoniam


423. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_576 | Paragraph | SubSect | Section]

considentem semper uideant semperque laudent. Hoc sane illud erit, quod Danieli quondam reuelatum credimus dicenti: Aspiciebam in uisione noctis, et ecce cum nubibus cęli quasi Filius hominis ueniebat, et usque ad Antiquum dierum peruenit. Et in conspectu eius obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum. Et omnes populi, tribus et linguę ipsi seruient. Potestas eius


424. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_591 | Paragraph | SubSect | Section]

illum fuisse uita defunctum. Quid mali, quid iniurię usquam esse potest, quod nequissimi spiritus animabus illic in inferno non irrogent, si hic in cadauera eorum tam auide debachantur. Iosaphat, Auenir, Indorum regis, filius, Barlaam eremitę industria et disciplina ad Christianitatem conuersus, meretriculę cuiusdam forma blanditiisque et procacitate captus fuisset, nisi diuina miseratione contigisset, ut parumper obdormiscens et sanctorum


425. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_604 | Paragraph | SubSect | Section]

constitui expetierit et cum ipso fulgente in deserto uel solus permanere, quem non fulgentem in ciuitate celebrique in loco etiam nosse denegauit. A Patre luminum splendorem istum oriri et per Filium sanctis communicari ipse Filius ad Patrem loquens confitetur, cum ait: Claritatem, quam tu dedisti mihi, dedi eis; non quod aliquando ipse claritatem non habuerit, sed quod a Patre eam etiam acceperit, qua nunquam caruit. Veruntamen pro


426. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_611 | Paragraph | SubSect | Section]

est, qui de ipsa nasci dignatus est. Eleuata est enim magnificentia eius super cęlos, ut sit sanctę Ecclesię caput, et sacerdos, et Dominus. Per ipsum accessus patet ad Patrem, qui Dei et hominum mediator est, et Dei Filius, et imago, et uirtus, et sapientia, et lux, sedens a dextris maiestatis eius. Ipsi omne genu flectitur, cęlestium, terrestrium et infernorum, ipsum omnis spiritus laudat, omnis lingua confitetur; quia ipse est Verbum,


427. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_612 | Paragraph | SubSect | Section]

dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. O, felix societas hominum et angelorum et prę omnibus desyderabilibus magis desyderandum consortium, ubi et Virgo, Dei Mater, et Christus, Dei Filius, non in imagine picta aut ficta nec sub aliena specie, sed in propria forma proprioque decore conspicui pręsentesque apparent et ab omnibus illa honoratur, hic colitur et adoratur! O, plenum perpetui gaudii spectaculum


428. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_614 | Paragraph | SubSect | Section]

incorruptione, immortalitate, intellectus illuminatione cordisque lętitia sempiterna beatitudineque perfecta. In lumine uidebunt lumen, in Deo Dei Verbum et ab utroque procedentem Spiritum. Intelligent, quomodo Pater et Filius et Spiritus sanctus sint unus Deus, discreti in personis, unum in substantia. Aperientur eis mysteriorum libri, et secreta cęlestis arcani pandentur, ut, quod nunc fide tenent, tunc, sicuti est, uidendo intelligendoque


429. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_619 | Paragraph | SubSect | Section]

reliquię eius ostenduntur, tum etiam quia non incongrue assumptus uidetur. Nam quemadmodum Beata Virgo carae et spiritu sanctificata post Filium, quem genuit, supra cęlum ascendit, sic decuit, ut etiam iste adoptiuus filius carne et spiritu sanctificatus sanctam sequeretur matrem et integer eo perueniret, quo ipsa, cui commendatus fuerat, integra abiit. En, quanto largior Noui quam Veteris Testamenti gratia! Tulit Deus cum corpore Enoch,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.