Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: erat

Your search found 4572 occurrences

More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1507-1564:


1507. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

suam esse dixit. Quę ob pulchritudinem sublata est in domum regis Aegypti. Rex diuinitus afflictus inuiolatam restituit Abrahę, uiro eius. Abram de Aegypto cum suis ascendit ad plagam australem. Auri argentique diues erat. Reuersus est ad montem, ubi posuerat altare. Illic rebus auctis rixaque inter Abraę et Loth pastores orta diuisi sunt. Loth circa Iordanem sibi regionem elegit habitauitque Sodomis, Abram autem consedit in terra


1508. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

restituit uiro. Orante Abraha IIII. uxor regis et ancillę pepererunt ei, cum sterilitate damnatę fuissent ob Sarram ablatam. Isaac octauo, quo natus erat, die circumcisus est. Abraham in gratiam Sarrę Agar ancillam cum filio eius eiecit. Abraham cum Abimelech et Phicol foedus percussit pacis. Locus uocatus Bersabe, et ibidem puteus iuramenti, quibus in locis diu habitauit


1509. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

est de obitu matris Sarrę. Prędicitur Rebeche duos populos esse in eius utero et quod maior minori seruiturus esset. Gemellos peperit, Esau et Iacob. Esau tamen prior egressus est. Iacob matri, Esau patri charior erat. Esau cognominatus est Edom. Iacob ius primogeniturę emit ab eo pro pane lentisque edulio. Deinde fame compulsus abiit ad Abimelech, Palestinorum regem, in Gerrara. Et cum in Aegyptum proficisci uellet, angeli


1510. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Hinc Idumei. Nihil pręterea de illo memorat Scriptura. IOSEPH IOSEPH, de Rachel filius Iacob, fratres suos criminis pessimi apud patrem accusauit. Fratribus odio erat, quod magis a patre diligeretur. Somnium uidit, manipulos fratrum adorantes manipulum suum; iterum solem et lunam et stellas XI adorantes se. Missus a patre de ualle Ebron uenit in Sichem. Fratres adiit pascentes in


1511. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

crassas et septem macras atque ab his illas deuorari, alias etiam conspicatus esset in culmo uno septem spicas plenas et septem tenues moxque illarum pulchritudinem in harum transisse exilitatem, suggessit ei de Ioseph, qui erat in carcere. Qui eductus dixit septem annos fore ubertatis et septem famis. Ob hoc monuit, ut frugum ubertatis pars quinta in horreis reponeretur. Rex pręfecit illum domui suę plebisque regendę. Dedit annulum in manu


1512. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

suę plebisque regendę. Dedit annulum in manu eius uestibusque donatum saluatorem mundi appellauit. Despondit ei uxorem Assenez, Phutifar filiam, sacerdotis Heliopoleos. Tunc Ioseph erat annorum XXX. Nati sunt ei liberi Manasses et Ephraim. Transactis ubertatis annis fameque succedente distribuebat Aegyptiis frumenta pro pecunia. Per illud tempus Iacob decem filios suos frumentatum misit in Aegyptum.


1513. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

errore factum, ut illa superior in saccis relicta esset. Ioseph omnes domi exceptos perquam laute aluit. De pecunia reperta fecit gratiam. De epulis, quę ante singulos ponebantur, quincuplum positum est ante Beniamin. Erat enim frater Ioseph uterinus. Bibentes inebriati sunt. Ille interim impleri saccos frumento iubet et in his ęs pro eo solutum includi, insuper in sacco Beniamin cyphum suum argenteum. Cum abiissent, misit post illos


1514. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

solicito promisit Deus ipsorum liberationem. Constitui te, inquit, deum pharaonis et Aaron erit propheta tuus. Tu loqueris ei et ipse ilud referet pharaoni. Ego autem indurabo cor regis, et non audiet uos. Erat Moyses annorum LXXX, Aaron LXXXIII. Aaron coram pharaone uirgam in colubrum conuertit. Hoc idem egerunt malefici regis; uirga tamen Aaron eorum uirgas deuorauit. Aarone fluuium uirga percutiente aqua uersa est in sanguinem, et


1515. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

uirga facti cyniphes homines iumentaque infestabant. Malefici, cum hoc efficere nequiuissent, dixerunt: Digitus Dei est hic. In domum regis et super Aegyptum Dominus misit muscas, pręter terram Iessen, ubi populus Israhel erat. Volebat rex, ut coram se sacrificarent. Moyses uero detrectauit, ne immolando ea, quę Aegyptii adorant, animos eorum magis irritarent. Petiit ergo trium dierum in solitudinen secessum. Promisit rex id se permissurum, et orante


1516. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

fuerat. Rursum illo orante Deus locustas in mare demersit. Pharao tamen in duritia sui cordis perseuerauit. Sed cum Moyses manus in cęlum extendisset, exortę tenebrę horribiles triduum durauerunt. In loco autem filiorum Israhel lux erat. Pharaoni eos dimittere absque armentis uolenti Moyses non assensit. Ille indignatus ei post hęc accessum ad se interdixit. Moysi uero Dominus pręcepit, ut a uicinis et amicis accepta mutuo supellectile discederent. Et:


1517. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Dominum. Moyses gratias egit Deo; eidem laudes dixerunt Maria prophetissa, soror Aaronis, mulieresque cęterę cum tympanis et choris. De Mari rubro uenerunt in desertum Sur. Ibi defectu aquę laboratum est. Venerunt in Marath. Hic erat quidem aqua, sed amara. Sitientes murmurauerunt. Moyses misso ligno amaritudinem aquę uertit in dulcorem. Profecti in Helim consedere iuxta aquas. Venerunt in desertum Syn inter Helim et Synai. Illic esurientes musitarunt.


1518. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

circuitum castrorum ad mensuram gonor. Reseruatum usque mane, quod Moyses, ne facerent, pręceperat, uermibus scaturiuit. Die sexto singuli duplam mensuram collegere. Septimus enim quiete sanctificatus erat, et quod pro illo die seruatum est, mansit incorruptum. Erat autem man quasi semen coriandri, album, mellei saporis. Aaron in uase collectum posuit in tabernaculo ad memoriam posterorum. Quadraginta annis hoc cibo usi sunt. De Syn


1519. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

quod Moyses, ne facerent, pręceperat, uermibus scaturiuit. Die sexto singuli duplam mensuram collegere. Septimus enim quiete sanctificatus erat, et quod pro illo die seruatum est, mansit incorruptum. Erat autem man quasi semen coriandri, album, mellei saporis. Aaron in uase collectum posuit in tabernaculo ad memoriam posterorum. Quadraginta annis hoc cibo usi sunt. De Syn uenerunt in Raphidin. Iterum murmurarunt ob aquę penuriam.


1520. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

singularum pręter tribum Leui, quam postea censuit. Accipit legem de consecrandis et quomodo illi benedicere debeant filiis Israhel. Ingressus tabernaculum captabat responsum, quando audiuit uocem loquentis de propiciatorio, quod erat super arcam inter duo Cherub. Fecerunt Phase in monte Synai. Dominus ad Moysen: Tubis duabus argenteis, inquit, conuocabis principes et mouebis castra. Profecti de deserto Synai peruenerunt in solitudinem Pharan.


1521. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Mandante Domino misit Moyses XII uiros ad explorandum terram Chanaan. Appellauit Osee, filium Nun, Iosue. Illi ergo pergentes usque ad Torrentem botri absciderunt palnitem cum uua, quem duo uiri in uecte portauerunt; adeo grandis erat. De malis quoque granatis et ficis attulerunt. Post dies XL ad Moysen reuersi in Pharan, quod est Cades, nunciarunt potentiam terrę. Populus de uictoria desperatus aduersus Moysen musitauit. Chaleb unus de


1522. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

populum iudicabat in monte Ephraim, quando post mortem Aioth filii Israhel ad idola prolapsi opprimuntur a Iabin, rege Chanaan, seruieruntque ei annis XX. Regii exercitus dux erat Sysara. Illa autem uocato Barach, Abinoen filio, de Cedes Neptalim, a Domino monita pręcepit ei, ut cum decem milibus filiorum Neptalim et Zabulon ascendat montem Thabor. Abiit ergo Barach una cum Delbora descendensque de


1523. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

TEPTE TEPTE, Galadites, Galaad filius de meretrice genitus, cum eum ipsius Galaad liberi de paterna domo cieuissent, habitauit in terra Thob. Bellum interneciuum erat inter Ammonitas et Israhelitas. Maiores natu de Galaad Iepte ducem populi constituerunt. Defuncto enim Iair filii Israhel ad idola prolapsi peccauerant et a Domino traditi sunt sub Palestinorum potestate seruieruntque eis


1524. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

SANSON SANSON, Manuę filius, de tribu Dan, hos insecutus iudex et dux populi Israhel fuit, de quo ita traditur: Cum ob idolatriam seruissent Palestinis XL annis, angelus apparuit uxori Manuę, quę sterilis erat, et ex ea nasciturum prędixit nazareum, qui populum uindicabit in libertatem. Hoc ipsa retulit marito. Angelus autem iterum ambobus apparens insinuauit illis nato puero, quid facto opus esset. Manue quęrenti nomen


1525. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

quarto uerum indicauit. Ligatus primo funes abrupit neruiceos, iterum canipeos, qui nunquam in opere fuerant, tertio clauum alte in terra defixum, cui per septem capillos alligatus fuerat, euulsit. Postremo, quia nazareus erat, id est consecratus Domino ab utero matris suę raso capite captus est mulieris proditione. Captum igitur oculisque orbatum Gazam adducunt et immolantes deo Dagon gratias agunt. Ipsum autem in


1526. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

et Annę, parentibus eius, benedixit. Postea Dominus peccante Heli transtulit sacerdotium ad Samuelem. Cessauerat uisio manifesta. Heli in lectulo cubabat oculis iam caligantibus; Samuel somnum capiebat sub tabernaculo, in quo erat arca, quando ter a Domino uocatus putabat se ab Heli uocari. Quo negante, cum quarto uocaretur, respondit: Loquere, Domine! Dominus prędixit mala Heli futura


1527. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

filium morte damnauerat, quod contra edictum die illo, quo inimicos fugientes persequebatur, parum melis gustasset, sed ille populi intercessione liberatus est. Saul autem firmato regno uicinas gentes infestabat. Graue bellum erat ei cum Palestinis. Vicit Amalechitas. Iussus omnes internitione delere, Agag regi capto pepercit et gregibus et uestibus eius. Et quoniam non obediuit, poenituit Deum ei regnum detulisse. Samuelem a se recedere uolentem


1528. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

C, excepta ceruorum uenatione, caprearum, bubalorum et auium altilium. Habebat pręsepia equorum currilium XL milia, equestrium XII milia. Sapientissimus omnium erat. Aedidit parabolarum tria milia, carminum quinque milia. Disputauit de lignorum natura, a cedro usque ad hysopum. Disseruit de iumentis et uolucribus, de reptilibus, de piscibus. A cunctis orbis partibus ueniebant auditum


1529. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Semeiam loquens ei. Peccauit Iuda impietate gentium, et quinto anno regni Roboam Sesac, rex Aegypti, thesauros Ierosolymarum despoliauit. Regnauit Roboam Ierosolymis annis XVII. Vnius et quadraginta annorum erat, quando regnare coepit. Mater eius fuit Naama Ammonitis. Sepultus est in ciuitate Dauid. Successit in regno Abia, eius filius, de quo dicemus, cum de aliis regibus Iuda tractare coeperimus. Nunc reges


1530. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

HIEROBOAM HIEROBOAM, filium Nabath, Ephrateum, Salomon constituerat super tributa domus Ioseph. Huic obuiam factus Ahias Sylonites, propheta, palium nouum, quo indutus erat, scidit in partes decem et ait: Dominus locutus est: scindam regnum de manu filii Salomonis et dabo tibi X tribus, illi autem unam propter seruum meum Dauid. Una tribus dicitur Iuda


1531. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

pars cabi stercoris columbini V argenteis. Mulier quędem coram Ioram aduersus alteram exclamauit, quod, cum inter se conuenissent, ut filios comederent, suo iam comesto illa subtraxerit eum, qui ipsius erat. Ioram dolore affectus scidit uestimenta sua et apparuit cilicium ad carnem intrinsecus. Mox dolore in furorem uerso misit satellites, qui Heliseum interficerent. Ille in spiritu rem intelligens


1532. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

in agro Iezrahel nec erit, qui sepeliat eam. Tunc serui Ioram posuerunt palia sub pedibus Iehu, cecinerunt tuba atque dixerunt: Regnabit Iehu! Hinc igitur coniuratione facta in Ioram profectus est in Iezrahel, ubi erat Ioram. Quem obuiam egressum moxque in fugam conuersum appetiit sagitta atque confecit iussitque proiici cadauer in agro Naboth. Ochozias autem, rex Iuda, qui cum Ioram erat, fugit in Iezrahel. Illo ingressus Iehu


1533. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

facta in Ioram profectus est in Iezrahel, ubi erat Ioram. Quem obuiam egressum moxque in fugam conuersum appetiit sagitta atque confecit iussitque proiici cadauer in agro Naboth. Ochozias autem, rex Iuda, qui cum Ioram erat, fugit in Iezrahel. Illo ingressus Iehu Iezabelem, Achabi uxorem, de fenestra pręcipitari iussit. In uia iacentem equi ungulis conculcauerunt. Mandauit, ut mortuam sepelirent, sed non inuenerunt nisi eius caluariam


1534. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

PHACEIA PHACEIA, filius Manahen, regnauit super Israhel annis II. Fecit enim malum, et Phacee, Romelię filius, cede oppręssit illum et qui cum illo erant uiros L. Erat autem ductor militum eius. Eo igitur per dolum sublato regnare coepit. PHACEE PHACEE, Romelię filius, dux militum Phaceię regis erat, quando illo


1535. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

uiros L. Erat autem ductor militum eius. Eo igitur per dolum sublato regnare coepit. PHACEE PHACEE, Romelię filius, dux militum Phaceię regis erat, quando illo interempto regnum arripuit. Fecit malum, et uenit Theglatphalasar, Assyriorum rex, magnamque populi partem captiuam transtulit in Assyriam. Ipsum autem Phacee interfecit Osee, filius Hela, atque eo sublato


1536. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

sacerdotem Baal Mathan interfecerunt. Posuit Ioiada custodes in domo Domini. Ioas uero in regiam translatus super throno regum sedit, et lętatus est populus et ciuitas quieuit. Septem annorum erat Ioas, quando regnare coepit. Rectus fuit coram Domino, quandiu erudiuit eum Ioiada. Excelsa tamen non abstulit. Iussit, ut pecuniam pro pręcio animę uel sponte oblatam accipiant sacerdotes et ex ea sarta tecta templi


1537. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

regis annum. Quare uetuit quidem rex eos ultra pecuniam accipere, sed in gazophilatium inferri. Inde dabatur pręfectis cementanorum per manum scribę regii et Ioiadę pontificis. Pecunia uero pro peccatis oblata sacerdotum erat. Porro defuncto Ioiada pontifice adorauerunt regem ipso renuente, dereliquerunt Dominum, idolis seruierunt. Zachariam, Ioiadę filium, Zacharias lapidatus prophetantem lapidauerunt in a trio


1538. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Deo autem tot impietates ulciscente Syri numero pauci ingentes Iuda copias superant atque prosternunt. Rex etiam Syrię Azahel expugnata Geth obsedit Hierosolymam, sed a Ioa omni argento, quod in templo et in pallatio erat, accepto recessit. Non multo post Iosachar filius Semath, et Iosaphat, filius Somer, conspirantes interfecerunt Ioam. Ioas itaque regnauit annis XL. Sepultus est


1539. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

sub quibus erant trecenta et septem hominum milia cum quingentis, omnes ad bellum apti. Sed idem elatione mentis Deum neglexit; incensum super altare Azaria sacerdote reclamante adolere uoluit, quod sacerdotum officium erat, et lepra in facie eius est orta ac deinceps uixit leprosus. Ioatan filius gubernabat pro illo populum, defuncto successit in regnum. Ipse autem Azarias regnauit annis LII.


1540. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

propter impietates Manassę regis. Ascendit ergo pharao, rex Aegypti, aduersus Assyriorum regem. Iosias autem profectus ei obuiam inito certamine uulneratur, ex uulnere in Magedo moritur. Hierosolymis sepelitur. Octo annorum erat, quando regnum adiit. Regnauit annis XXX. Successit filius eius Ioachaz. IOACHAZ IOACHAZ, Iosię filius, rex Iuda, Deo Israhel contempto gentium idola coluit


1541. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

regis VII ascenderunt de Babylone et mense quinto Hierosolymam peruenere. Porro Esdras ipse animum intendit, ut inuestigaret legem Domini et populum in ea erudiret. Artaxerxes pręterea dedit ei diploma, in quo scriptum erat: Cuicunque libuerit in regno meo de populo Israhel et sacerdotibus et Leuitis ire Hierosolymam, uadat tecum. Aurum et argentum Deo Israhel oblatum tale et fac de illo iuxta uoluntatem Dei tui. Vasa quoque,


1542. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Eiecere igitur uxores suas cum filiis earum, ut legi Dei obedirent. ------------------------ NEEMIAS NEEMIAS, Helchię filius, erat Susis pincerna Artaxerxis regis. Anno XX regni eius dimissus urbis Hierosolymę muros coepit ędificare. Vicinę gentes eum irrisione et subsannatione lacessebant. Aedificatę sunt portę: porta Gregis, porta Piscium, porta Vetus,


1543. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

a proposito illos oppugnandi destiterunt. Neemias ad opus perficiendum est reuersus. Oppressos foenore liberauit, bona iisdem ablata restituit. Murale ędificium, quod reliquum erat, die secunda et quinquagesima fuit consummatum. At uero inuidi illi terrebant Neemiam et eidem insidiabantur. Neemias pręterea censum egit populi ac sacerdotum, quosdam autem de sacerdotio eiecit, eo quod eorum nomina in


1544. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

chyrographum et Raphaele angelo duce profectus est in Mediam. Venit ad flumen Tygrim, piscem capit et angeli monitu piscis exenterati cor et fel et iecur tollit ac seruat. Ambo perueniunt Rages; apud Raguelem hospitantur. Nam et ipse erat de tribu Neptalim. Tobias recipit uxorem Sarram, eius filiam, quę iam septem uiris fuerat orbata, antequam ab ullo illorum fuisset contacta. Quicunque enim ei copulari uolebat, a demone Asmodeo necabatur. Tobias igitur peracta cęna


1545. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

pater ait: Deus castigauit nos propter iniquitates nostras et ipse saluauit nos propter misericordiam suam . Postremo prophetauit de dispersione Iudeorum et Christi aduentu Hierusalemque cęlesti. Sex et quinquaginta annorum erat, quando oculis captus est. Cęcus uixit annos IIII, post cęcitatem XLII. Totius uitę illius fuere anni CII. Sepultus est in ciuitate Niniue. Moriens prędixit proximum Niniue


1546. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

negocium, ut puellas quasque pulcherrimas perquireret et, quę ex illis magis placeret regi, in locum repudiatę succederet. Hanc igitur Hester, quia forma spectabilis erat, obtulit Mardocheus eunucho. Quam cum ille decenti uestitu ornatam introduxisset, eam rex ex omnibus sibi elegit uxorem. Porro Mardocheus, dum forte ad regię domus ianuam staret, audiuit ibi quosdam inter se coniurantes,


1547. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

ad reginam, illa ad regem. Capti, qui coniurauerant, suspensique perfidię poenas dedere. Rex autem Mardochei factum in annalibus referri iussit, ut opportuno tempore parem illi, qui sibi saluti fuerat, gratiam redderet. Erat per idem tempus Aman Aman, de stirpe Agag, secundus a rege. Omnes illum adorabant pręter Mardocheum, qui nefas putabat eum deferre honorem homini, quo Deus ipse colebatur. Id Aman iniquo animo


1548. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

et sacco coopertus cinere caput aspersit. Tunc Hester cognita mestitię afflictionisque causa contempto capitis periculo adiit regem. Omnes enim, qui non accersiti aulam ingrediebantur, iugulari mos erat pręter illos, aduersum quos rex uirgam auream extendisset. Rex igitur uisa Hester uirgam protendit. Illa adorato rege ipsum et Aman simul inuitauit ad conuiuium, quod parauerat. Eo conuiuio rex delectatus ait reginę:


1549. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

pauit, pro pugillo farinulę et modico oleo non defuit illi farina in hydria nec oleum in lecyto, donec pluuiam daret Dominus super terram. Eiusdem mulieris filius paruulus cum fuisset mortuus, ad orationem Helię reuixit. Erat fames in Samaria. Rex Achab in pascuis occurens Helię: Tune es Helias, inquit, qui conturbas Israhel? Audacter ille respondit: Non ego turbaui Israhel, sed tu et domus tua sequendo Baalim. Et


1550. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

positus nihil profecit. Venit Heliseus, et ipse extendit se super puerum; statim sanum ac uiuum his, qui genuerant eum, restituit. In Galgalis pulmentum amarissimum missa farina in ollam, in qua coctum erat, dulce reddidit. Viginti panibus ordeaceis centum uiros satiauit, ita ut pransis adhuc cibus superesset. Naman, regis Syrię principem, a lepra curauit septies in Iordane lotum. Munera ab eodem oblata noluit accipere, ne


1551. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

prędixit Syriam ter ab eo affligendam. Post hęc uita decessit. Veruntamen sepultus quoque miraculo non caruit. Hominis quippe cadauer in sepultura cius deiectum, cum sepulti ossa tetigisset, reuixit atque is, qui erat mortuus, a mortuo prophetę corpore iterum uiuens exiit. QVATVOR PROPHETAE ESAIAS ESAIAS, filius


1552. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me; ad annunciandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et prędicarem captiuis indulgentiam et clausis apertionem . Manifestat, quę etiam miracula facturus erat: Tunc , inquit, aperientur oculi cęcorum et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut ceruus claudus et aperta erit lingua mutorum. Prophetauit pręterea de eucharistię


1553. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

tribulatio. Veniebat autem Dominus de rubedine sanguinis, quem in cruce fudit, tinctis uestibus non colore coccini uel purpurę, sed patientia angustiarum et tribulationum, quas pro nostra sustinuit salute. Formosus uero erat in stola corporis, immortalitatis et incorruptionis luce induti. Gradiebatur autem in multitudine fortitudinis suę, quia propria uirtute ferebatur in cęlum angelorum lętantium turba


1554. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

reliqua, sicut proposuimus, prosequamur. HIEREMIAS HIEREMIAS, Helchię filius, fuit de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathot, in terra Beniamin. Anathot erat uiculus tribus milibus ab Hierosolyma distans. Hic in matris utero sanctificatus dicitur; uirginitatem seruauit. Puer adhuc prophetare coepit. Prophetauit autem in diebus Iosię et Sedechię, regum Iuda. Visiones eius


1555. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

AGGEVS AGGEVS propheta locutus est ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem earum, qui de Babylone a Cyro dimissi Hierosolymam redierant, et ad Iesum, filium Iosedech, sacerdotem magnum, qui tunc cum Zorobabele erat. Increpat primo ignauiam eorum, quod post uetus destructum iactis iam noui templi fundamentis deseruerint ędificationem rati nondum uenisse tempus eius instaurandi, eo quod uicinę gentis incursionibus impedirentur. Docet


1556. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

templi fundamentis deseruerint ędificationem rati nondum uenisse tempus eius instaurandi, eo quod uicinę gentis incursionibus impedirentur. Docet ergo annos LXX transmigrationis modo exactos esse, de quibus olim prędictum erat, ut a iugo seruitutis Babylonicę soluerentur. Simul hortatur eos, ut coeptum opus tempore Cyri et usque ad secundum annum Darii regis, qui a Cyro quartus fuit, intermissum perficere curent; neque enim aliam ob


1557. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

quam ob desidiam domus Dei construendę et in eo diuinę opis diffidentiam. Eosdem autem spe futuri boni ad subeundum laborem excitat affirmans multo maiorem gloriam fore templi secundi, quam fuerat primi. Glorificandum enim erat ipso ueri Messię aduentu. Alioquin primum illud et operis magnificentia et auri argentique copia longe nobilius fuisse satis constat. Conuincuntur ista prophetę autoritate Iudei, qui


1558. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

intelligerent, priusquam de gloria eius intulisset, de aduentu Messię prophetauit: Veniet, inquit, desyderatus cunctis gentibus. Ab omnibus quippe desyderari debuit, qui pro omnium salute erat uenturus. Post hęc propheta iubetur sacerdotes interrogare Legem. Et quoniam ex ipsorum responsionibus patuit pollutos uixisse, incusat obstinationem earum et criminatur, cum ait: Percussi uos uento urente et arugine


1559. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

MATHATIAS sacerdos, Ioannis, filii Symeonis, sacerdotis, filius fuit. Huic fuere quinque filii: Ioannes, Symon, Iudas, Eleazarus et Ionathas. Consedit in monte Modin. Quo cum uenissent Antiochi regis legati (sub illo enim erat tunc Iudea), compellere populum coeperunt, ut idola adorarent. Multis ergo subuersis Mathatias cum liberis constanter magnoque animo restitit nec promissis nec minis ullis motus, ut Antiocho obtemperaret. Quin etiam eo


1560. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

octo fere milia hominum absumpta. Hac uictoria potitus uenit Ascalonem, deinde Hierosolymam spolia secum ferens et rei feliciter gestę laudem. Alexander honoris gratia fibulam auream, quod insigne stirpis regię erat, dono misit ei. Acharon quoque cum eius agro in possessionem concessit. Per dies illos rex Aegypti Ptolomeus Philometor occupauerat oppida Syrię, quę erant ditionis generi sui Alexandri. Huc regem Ionathas adiens


1561. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

erant ditionis generi sui Alexandri. Huc regem Ionathas adiens salutauit. Idem Ptolomeus filiam suam Alexandro ablatam tradidit Demetrio et ingressus Antiochiam geminum diadema sibi imposuit, Aegypti atque Asię. Alexander erat in Cilicia, metuens autem Ptolomeum abiit in Arabiam. Zabdiel Arabs eum interemit, interempti caput mittit Ptolomeo. Mortuo Ptolomeo regnat Demetrius. Ionathas oppugnare coepit arcem Syon. Eam tunc tenebant Macedones et


1562. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

equestrique exercitu misit Cendebeum, ut Iudeam inuaderet. Cum his copiis Cendebeus uenit Iamniam et incursionibus uastare Iudeę fines coepit. Aedificauit Cedronem ibique posito pręsidio commeatum Iudeis, qui frequens erat, interclusit. Ioannes a Gazara Hierosolymam ascendens nunciauit Cendebeum circa Iudeę oppida hostiliter agere. Tunc Symon ipsi Ioanni ac Iudeis omnibus, ut pro patrio solo libere pugnarent, pręcipit. Ioannes igitur cum


1563. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

in Deum pietatem, qui occidi pręoptarunt quam pręuaricari. ONIAS ONIAS pontifex magnus Antiochi regis, cognomento Magni, tempore Hierosolymis erat. Cum autem Symon, de tribu Beniamin, templi prępositus, Apollonium, Tharseę filium, Celesyrię ducem, adiens ad spoliandum Hierosolymitanum ęrarium concitasset idque ille regi retulisset, datum fuit negocium Heliodoro.


1564. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

ęrarii depeculatores acerrime punit. Post hęc Symon ille, sacrilegii huius impulsor, falsa quadam delatiome Oniam suspectum reddidit Seleuco regi. Venit Onias, ut delata confutando se purgaret. Neque emim difficile erat falsum crimen diluere. Sed interim mortuo Seleuco Antiochus, cognomento Nobilis, regnum suscepit. Nec tamen Onias malorum hominum caruit inuidia. Menelaus, quia promissam regi pecuniam regio exactori non soluerat,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].


More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.