Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: erat

Your search found 4572 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1764-1782:


1764. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

renouandae ueteris amicitiae gratia, aut nouae instituendae ad eum mittunt oratores. Igitur Rhacusana ciuitas, uetus et fida Hungarici regni socia, postea quam per pacatum magna ex parte Pannoniae agrum, per quem ex Dalmatia Budam uersus erat pergendum, iter tutius quam antea esse accaepit, haud oblita officii sui misit cum donis ad Vuladislauum legatos, qui ei de regno Hungariae ad se delato gratularentur amicitiamque cum eo instaurarent, atque antiquas societatis leges,


1765. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Ioanne Tribuliensium pontifice regnique principibus, qui officii gratia obuiam nouo regi frequentes progressi erant, loetis animis summoque honore est excoeptus atque in oppidum Tribulium, quod sane ea tempestate pro captu Illyrico satis erat opulentum, nunc deleti uix extant uestigia, deductus quo ibi insignibus imperii de more accaeptis regnum iniret. Hinc enim Bossinatium reges, qui eam Dalmatiae partem obtinebant, imperium auspicabantur et fortunae suae insignia tunc


1766. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

malle mercatura ac nauigatione quam cultura sterilis ac asperi circa soli uictum quaerere, illis eo libentius est assensus, quia ingens eius animum cupido incesserat nouae urbis in eo loco condendae, quo primum Dalmatiam petens nauibus erat delatus. Verum natura munitior locus uisus, licet urbi amplificandae haud satis esset commodus, ubi nunc Rhacusa sita est, quoniam, praeterquam quod editus esset atque magna ex parte praeruptus, a circumfuso insuper mari pene undique


1767. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

et Dalmatia, testamento ipsius Seuropyli, Hungarico regno non tam adiuncta, ut quidam tradidere, quam fidei et tutelae commendata. Ea enim prouincia, licet per se tunc reges haberet, non tamen ab imperio Constantinopolitano alienata erat, nomen magis senescentis imperii quam uires respiciens. Mos erat apud Rhacusanos urbis praetores semestri imperio creare. Forte obtigerat praetura Demiano cognomento Iudae (nemo superest ex


1768. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Ea enim prouincia, licet per se tunc reges haberet, non tamen ab imperio Constantinopolitano alienata erat, nomen magis senescentis imperii quam uires respiciens. Mos erat apud Rhacusanos urbis praetores semestri imperio creare. Forte obtigerat praetura Demiano cognomento Iudae (nemo superest ex hac familia). Is quum auctoritate ac opibus caeteris ciuibus praestaret, haudquaquam semestri contentus


1769. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

qui suis legibus uiuerent id consilii coeperunt, quo quidem neque ipsi seruitutem effugerunt et patriam alienae ditioni subiicientes sibi pariter et posteris suis perpetuam inusserunt notam. Erat inclyta eo tempore Veneti populi, non tam imperii, quod admodum tenue erat, quam iustitiae caeterarumque ciuilium artium fama. Huc accedebat publicum simul et priuatum hospitium cum Veneto senatu Rhacusanis: priuatum mercaturae


1770. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

seruitutem effugerunt et patriam alienae ditioni subiicientes sibi pariter et posteris suis perpetuam inusserunt notam. Erat inclyta eo tempore Veneti populi, non tam imperii, quod admodum tenue erat, quam iustitiae caeterarumque ciuilium artium fama. Huc accedebat publicum simul et priuatum hospitium cum Veneto senatu Rhacusanis: priuatum mercaturae societate, e qua haud parum emolumenti ad utrosque perueniebat (id enim temporis


1771. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Itaque nihil ueriti Venetorum fraudem mandant Benessae ut praetextu negotiationis proficiscatur Venetias, auxilium a Veneto senatu aduersus tyrannum petiturus. Qui quidem amicorum opera in senatum introductus (erat enim illi cum plaerisque senatorii ordinis Venetis mercaturae commercio usus familiaris) ostendit se publice a Rhacusanis missum opem imploratum ad tyrannum e patria pellendum societatemque cum Venetis iungendam.


1772. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Tyrannus, nihil minus quam generi fraudem timens, libenti animo eius paruit uoluntati. Venetos in aedes suas benigne inuitatos apparatis accipit epulis. Habitabat autem Demianus modicis aedibus ad portam urbis, paludi quae tunc ibi erat adiacentem, in ea regione ubi nunc Lixiua familia a gente Ceruaria aedes habet. Post epulas monet socerum gener Venetos uti e conuiuio reuertentes ad naueis usque officii gratia prosequatur.


1773. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Hic exitus fuit Demiani Iudae, cuius imperium si ciues pati potuissent, praeterquam quod externam seruitutem minime subituri fuissent, magis honestis artibus quam mutandis mercibus noti essent. Erat enim uir uehementis spiritus et bonae spei capax, satisque creditur illum patriae fortunam aucturum fuisse, Illyricis regulis id temporis dissidentibus et parum admodum publicae rei studiosis. Vnde haud difficulter adducor ut credam


1774. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

responderant enim Rhacusani se fidei suae commissos nunquam prodituros- comparato exercitu Rhacusam hostili animo accessit, in radicibusque Vergati (ita montem uocant Rhacusae imminentem) e regione urbis consedit, ubi id temporis uicus erat quem Slauini a proximo luco, quo tunc mons erat uestitus, eorum lingua Dubrauiam nominabant. Atque dum fratris patruelis liberos caeterosque propinquos in suam redigere cupit potestatem, Rhacusanos bello per septennium uexauit.


1775. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

nunquam prodituros- comparato exercitu Rhacusam hostili animo accessit, in radicibusque Vergati (ita montem uocant Rhacusae imminentem) e regione urbis consedit, ubi id temporis uicus erat quem Slauini a proximo luco, quo tunc mons erat uestitus, eorum lingua Dubrauiam nominabant. Atque dum fratris patruelis liberos caeterosque propinquos in suam redigere cupit potestatem, Rhacusanos bello per septennium uexauit. Nonnunquam tamen in ea oppugnatione et ipse ab


1776. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ab inferis excitatus uitae est restitutus, senatus cum sacerdotibus eo quotannis iret supplicatum, quod eodem die uico sunt potiti, opera in primis quorundam mercatorum ac nauticorum Docleatium, qui e lacu Lignistri, ad quem Doclea sita erat, per Drilonem amnem (is ad Olchinium in mare euoluitur, incolae Boianam uocant) fruges uenales mercede conuehere soliti erant, eoque commercio cum Rhacusano populo hospitium inierant. Hunc autem in modum Docleates


1777. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

esse uidebatur), itaque adeunt praetorem Rhacusanum, ostendunt se inuenisse uiam Rhacusanae obsidionis soluendae. Communicato consilio modoque agendae rei composito collaudantur Docleates praemiorumque spe pro fortuna, quae tunc erat ciuitatis, onerati promissi fidem praestare maturant, tempori insidiandum rati. Tuto igitur aditu impetrato uinum Slouinis leui pretio de industria addicunt. Quos ubi cibo uinoque grauatos,


1778. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

quaestioneque habita conuicti meritas patriae poenas dedere, omnibus, qui sanguine eos contingebant, non modo huiusce poena laetis, sed etiam supplicii pene exactoribus. Ferunt enim quendam, cuius fratris filius coniurationis damnatus erat, purpurea ueste indutum in foro inambulasse dum de coniuratis poena caperetur. Iisdem fere temporibus ager Epidaurius, addita Vitalina et tota regione quae ab aquaeductu lingua Epidauria


1779. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

auxilio uis prohibita esset, praetores urbium uiolati fuissent. Itaque confestim consilium coeperunt sese in regiam potestatem restituendi, adiutore in primis Iaxia quodam ex Naresiis principibus. Erat Iaxias et per se Rhacusanis infensus, ut est inter plerosque uicinos ex aemulatione odium. Itaque profectus in Hungariam adit Barbaram, Sigismundi uxorem, cui se cordi esse haud quaquam ignorabat. Erat enim et ipse ex aulicis Augusti,


1780. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Erat Iaxias et per se Rhacusanis infensus, ut est inter plerosque uicinos ex aemulatione odium. Itaque profectus in Hungariam adit Barbaram, Sigismundi uxorem, cui se cordi esse haud quaquam ignorabat. Erat enim et ipse ex aulicis Augusti, florentique aetate ac forma corporis eximia, et regina feminarum uitia uergens etiam annis non exuerat. Itaque compositis criminibus in Rhacusanos persuadet reginae ut cum imperatore agat ut insulae


1781. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

fere ultimus, regno a Turcis pulsus Rhacusam una cum familia se recaepit ui magna auri secum allata. Nam quum fidei senatus Rhacusani sua omnia credidisset, Rhacusani neque terrore Turcarum, quo fere Europa id temporis magnopere perculsa erat, neque ullo praemio adduci potuerunt quo minus fidem seruarent. Quam profecto constantiam Amurathum Othomanum, Turcarum regem, uehementer admiratum dixisse ferunt urbem haud facile perditum iri in qua scilicet tanti


1782. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

permiserunt, itaque urbs incolumis ab intestino hoste conseruata. Verum fugatis mox ab externo hoste Rhacusanis copiis rebusque accisis consternata ciuitas in detestabili scelere spem posuit salutis. Erat Stephano Cossacio filius natu maximus, patri, ob ereptam sibi ab ipso patre sponsam, ualde infensus. Quem quum Rhacusani male animatum in parentem animaduerterent, hac occasione aegrum animi clam adeunt. Hortantur ne


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.