Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: erat

Your search found 4572 occurrences

More search results (batches of 100)
First 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2362-2388:


2362. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

plurima periere, unius Dionysii Halicarnassei, ingenio simul et iudicio praestantis, confractae ac decurtatae tabulae satis ostendunt, quantum ingenii acumine, quantum doctrina, quantum etiam industria Graeci omnibus gentibus antecellant. is, ut erat iudicio peracri, cum decem summorum apud Graecos oratorum scriptis iudicandis prorsus admirabilem se praebuisset, ad Thucydidem quoque cogitationes convertit. qui cum omnes, ut Cicero etiam testatus est, dicendi artificio facile vicerit, cumque ita


2363. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

MG: Ordo eius et dispositio reprehenditur. Ordo eius et dispositio reprehenditur. etiam qui, quod ad ordinem spectat, illum accusent; quod historiam neque quo opus erat, principio sit ingressus; neque, quo decebat, fine concluserit: cum ita dicant, disponendi laudem non esse minimam in eo sitam, si et principium, quo non aliquid sit prius, capiatur, et eo fine, cui nihil videatur deesse, comprehensa narratio


2364. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

ab Atheniensibus missum, non a vera caussa, neque ab ea quam ipse probaret, sed ab altera sumpsit initium. scripsit enim haec ad verbum: Origo autem ipsius ab Atheniensibus, et Peloponnesiis, soluto, quod in annos triginta post captam Euboeam percussum erat, foedere, manavit. qui cur initam foederis societatem diremerint, et caussas, et dissensiones, primum ostendi, ne quis, unde tantum inter Graecos bellum exstiterit, aliquando posset exquirere. Verissimam enim caussam, licet in sermonibus


2365. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

eam quae vera esset, quaeque ipsi probaretur, primo loco tradere: quandoquidem et natura postulabat ut priora posterioribus anteirent, vera prius quam falsa discerentur; et ipse narrationis ingressus, si eiusmodi ordine institutus esset, longe futurus erat praestantior. non enim, siquis partem illius tueri velit, ea ratione possit uti, quod vel parvae res essent, nec satis dignae quibus explicandis opera daretur; vel communes, et ab aliis antea sic protritae, ut nihil opus esset ab his initium


2366. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section]

omnis Mytilenaeorum iuventus trucidaretur, ac mulieres cum pueris in captivitatem abducerentur. ea vero quae in secundo conventu ab iisdem essent dicta, tamquam maxime necessaria, assumpsit. in quo quidem conventu populum, qui eadem de re iterum coactus erat, prioris decreti poenituit. Illa vero tam celebris laudatio, quam in secundo libro collocavit, qua factum est ratione, ut eum potius quam alium locum occupaverit? Nam sive id factum est propterea, quod in magnis urbis calamitatibus, in quibus multi


2367. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

eas quibus ipse interfui, quasque ex aliis quam potui diligentissime perquisivi. nec facillima fuit inventio: propterea quod qui singulis gerendis rebus affuerant, non eadem de eidem affirmabant; sed ut quisque aut in alterutram partem studio propensior erat, aut reminiscebatur. Et auditu quidem, ut quaeque pars fabularum expers in ipsis est, ita minus iucunda fortasse videbitur. quicumque autem et praeteritas res, et, quantum humano consilio licet, etiam futuras, praeteritis similes, considerare,


2368. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

ex fame vero pestilentia exorta; quae non mediocribus civitatem malis afflixit: quae simul omnia cum hoc bello civitatem invaserunt. Origo autem ipsius ab Atheniensibus, et Peloponnesiis, soluto, quod in annos triginta post captam Euboeam percussum erat, foedere, manavit. qui cur initam foederis societatem diremerint, et caussas et dissensiones, primum ostendi; ne quis, unde tantum inter Graecos bellum exstiterit, aliquando posset exquirere. Haec sunt quae in Thucydidis scriptis recte, quaque male,


2369. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

quae omnia cum facimus, nihil omnino, praeter eorum qui ad huius se viri imitationem componere volunt, utilitatem, propositum habemus. Itaque in ipso statim prooemii exordio hac utens propositione, Bellum scilicet Peloponnesiacum, de quo scripturus erat, omnium, quae antea gesta essent, fuisse maximum, haec ad verbum scribit: Ac bella quidem ante gesta, atque his vetustiora, plane in apertum produci, temporis longinquitas vetuit. Sed, quantum ex signis quibusdam colligere licet, equidem, haec a


2370. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

Hoc est: abiecto servilique animo, ut qui contra Lacedaemonios proficiscerentur. eos igitur contemnentes, sublato clamore, confertim impetum in eos fecere . Multo autem haec comprehensio erat utilior futura, si ipse, non hoc, quo fecit, pacto eam comprehendisset, sed communiorem et utiliorem secutus fuisset rationem; atque ita haec verba collocasset, ut extremam cum prima parte coniungeret, quae vero in medio


2371. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

sed mox, invectis in eos undique Syracusanis ac sociis, non iam pro angustiis exitus tantum, sed etiam intra portum, navale proelium gerebatur: quod quidem omnium, quae ante facta essent, atrocissimum fuit. Magnum enim erat utriusque partis nautarum studium ad naves in hostes impellendas, cum iuberentur: magna gubernatorum artis aemulatio, mutuaque contentio: eorum autem qui naves conscenderant, haec erat cura, ut, si navis in navem incurreret, ne ii qui in tabulatis


2372. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

facta essent, atrocissimum fuit. Magnum enim erat utriusque partis nautarum studium ad naves in hostes impellendas, cum iuberentur: magna gubernatorum artis aemulatio, mutuaque contentio: eorum autem qui naves conscenderant, haec erat cura, ut, si navis in navem incurreret, ne ii qui in tabulatis insistebant, reliquorum destituerentur artificio: ac quisque in eo quem sortitus erat loco, primus esse contendebat. Ceterum, multis non magno in spatio navibus inter se concursantibus,


2373. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

magna gubernatorum artis aemulatio, mutuaque contentio: eorum autem qui naves conscenderant, haec erat cura, ut, si navis in navem incurreret, ne ii qui in tabulatis insistebant, reliquorum destituerentur artificio: ac quisque in eo quem sortitus erat loco, primus esse contendebat. Ceterum, multis non magno in spatio navibus inter se concursantibus, ac proelio decertantibus, cum paulo ducentis essent pauciores, rari fiebant excursus; propterea quod neque progredi, neque inhiberi naves possent;


2374. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

altera ex parte invaderentur; ac duae interdum naves cum una, alicubi etiam plures, necessario inter se complicarentur; cum gubernatores partim adoriendis aliis, partim sibi cavendo, idque non una in parte, sed undequaque, occuparentur. Magnus autem erat multarum inter se concursantium navium strepitus, qui et terrorem nautis incutiebat, et earum rerum quae a praefectis iuberentur, auditum auferebat, multa enim utraque ex parte adhortatio, et ingens praefectorum clamor exaudiebatur, tum ex arte


2375. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

et animi contentio tenebat; Syracusanis quidem, maioris comparandae gloriae cupiditate incensis; Atheniensibus vero, ne secum peius quam ante ageretur, non mediocriter timentibus. nam cum omnis in navibus Atheniensium spes esset, summus de rei exitu erat timor;quippe cum pugna videretur anceps, et eam illi e terra spectare cogerentur. nam cum esset propinquum spectaculum, et non omnes pariter eodem intuerentur, siqui suos alicubi vincentes aspexissent, animos attollebant, et ad deorum opem


2376. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

non erant, in castra se receperunt. pedites autem non iam diversi, sed uno eodemque impetu, ea quae iam evenerant, et luctu et gemitu prosequentes, partim ad subveniendum navibus, partim ad reliquam murorum partem tuendam contendunt. alii, quorum maxima erat pars, iam qua sibi salutem parent, pro se ipsis circumspectant. Fuit autem eo tempore tantus pavor, ut maior numquam exstiterit. ac tale quiddam perpessi sunt, quale ipsi fecerant ad Pylum, ubi Lacedaemonii, amissa classe, perierunt. nam cum


2377. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 260 | Paragraph | Section]

sunt, atque eiusmodi quae non facile percipi possint, quaeque figurarum nexus quosdam, soloecismis similes, aliaque eius generis non pauca habent: quorum nec illa aetate, neque vero post, cum maxime civilis floreret eloquentia et dicendi vis, ullus erat usus. atque ea nunc ostendam. ἐστασίαζέ τε οὖν τὰ τῶν πόλεων, καὶ τὰ ἐφυστερίζοντά που πύστει τῶν 


2378. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 260 | Paragraph | Section]

circumlocutione usus est, cum dixit; ἐστασίαζέ τε οὖν τὰ τῶν πόλεων, quod perinde est ac si Latine dicas: Ea igitur quae urbium erant, tumultuabantur . quod multo sane melius erat hoc modo: ἐστασίαζον αἱ πόλεις, civitates tumultuabantur. Quod deinde sequitur, καὶ τὰ ἐφυστερίζοντά που, difficulter coniectare licet quid sibi velit. sic


2379. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 261 | Paragraph | Section]

ὅπως μηδὲν αὑτῷ δεήσει, τῆς ἑταιρίας διαλυτὴς καὶ τοὺς ἐναντίους ἐκπεπληγμένος. Hoc est; Cui porro insidiae succedebant, hic erat prudens; et eo prudentior, si alterius insidias providisset: qui vero providebat ut nihil eorum opus haberet, societatis dissolutior, et adversarios timens . Hic quid sibi illud τυχών velit, non apparet,


2380. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 262 | Paragraph | Section]

τὸ ἑτοιμότερον εἶναι ἀπροφασίστως τολμᾶν. Id est; Quin etiam propinquitas sodalitio alienior erat, quod promptius sine excusatione auderet . Hoc in exemplo συγγενές et ἑταιρικόν commutata inter se sunt. illud autem ἀπροφασίστως τολμᾶν


2381. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

occidebatur. ita propter seditiones omne facinoris genus in Graecia exstitit. et simplicitas quidem, cuius plurimum generositas participat, cum ludibrio exterminabatur: mutuo vero inter se sententiis pugnare, praeclarum quidam putabatur. nulla enim res erat, neque oratio; nullam denique quamvis horribile iusiurandum, quod ullam inter eos vim haberet. cumque omnes cogitatione ad diffidendum potius quam ad fidendum essent propensiores, omnes eo intendebant, ut cavere potius ne quid detrimenti caperent,


2382. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 264 | Paragraph | Section]

eis qui divino aliquo sunt numine afflati, differant, ii omnes propter enthymematum copiam id videntur facere. Quos siquis ita admoneat ac doceat, ut rationem caussamque afferat, cur hoc non suo loco sit positum, illud vero non iis personis quibus opus erat, accommodatum; item, non haec hisce rebus convenire, neque eo usque progressum fieri debuisse: siquis, inquam, haec ita notet, etsi cum ratione id faciat, magnam tamen illis molestiam afferat.


2383. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 267 | Paragraph | Section]

δοκεῖ, γιγνέσθω. Hoc est; Et conventus quidem hic de salute nostra institutus est; et eo modo, si videtur, verba fiant, quo iam statuistis . Ac primum quidem argumentationem adhibuit, quae neque Atheniensium civitate erat digna, neque praesentibus rebus accommodata: “ἡμεῖς τοίνυν οὔτε αὐτοὶ μετ᾽ ὀνομάτων καλῶν, ὡς ἢ δικαίως τὸν Μῆδον καταλύσαντες ἄρχομεν, ἢ


2384. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

profitetur, ut, quae vera essent, diceret. Num igitur, quemadmodum illa Meliis de libertate oratio conveniebat, qua Athenienses admonebant ne civitatem Graecam, quae nihil mali admisisset, servire cogerent; ita et illa altera Atheniensium ducibus erat accommodata, qui de rebus iustis nec quaerere nec dicere permittebant, sed violentiae atque avaritiae legem invehentes, ea demum iusta esse dicebant in imbecilliores, quae potentioribus viderentur? Equidem ducibus ab optime constituta republica ad


2385. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

iniucunda oratione comprehendunt. nisi forte Thucydidem odio ac malevolentia, propterea quod eum eiecissent, hac ignominiae labe civitatem suam aspersisse dicamus, ut omnibus eam invisam redderet. quae enim civitatum principes, quibus tantarum rerum erat concredita summa, et sentire et dicere de sua patria apud alias civitates consueverunt, ea omnes communia arbitrantur esse eius civitatis quae eos legasset. Sed de dialogis quidem hactenus. Ex concionibus vero illam magnopere sum admiratus, in primo


2386. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

pestilentia non exigua multitudo interisset; quique harum calamitatum caussam, quod ipse belli suspiciendi auctor exstitisset, in eum conferebant. praeterea non hac dicendi figura, quae reprehensionem habet; sed illa, qua deprecatio continetur, utendum erat. non enim multitudinis lacessere atque irritare iracundiam, sed placare ac mitigare, oratoris est munus. Deinde adiungit his sententiam quandam, veram illam quidem, graviterque prolatam, sed praesenti tempori minime utilem: ἐγὼ γὰρ


2387. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 273 | Paragraph | Section]

salute essent solliciti; deinde oratione percurrens, illos, cum tam firmum in mari imperium tenerent, neque a Persarum rege, neque a Lacedaemoniis, neque ab ullo praeterea hominum genere, regno spoliari posse; quarum rerum fides non praesens, sed futura erat; non in providentia, sed in spe vim suam obtinens; horum omnium postea oblitus, non iam eos ullam in spe, cuius in dubio vis sit posita, fidem vult habere. Haec sane pugnant inter se: siquidem, quod dolorem illis faciebat, id praesentem iam sensum


2388. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

potest; scripta esse affirmant. Sunt etiam qui dicant, hunc historicum, cum hac ratione suam historiam conscriberet, non ad eos qui post se futuri essent, spectasse; sed eorum habuisse rationem, qui suo tempore viverent; quibus haec dicendi ratio in usu erat. quae neque ad ea certamina in quibus aut consilia capiuntur, aut iudicia exercentur, utilitatem ullam affert: ad quae quidem certamina neque senatores, neque iudices eiusmodi convenire solent quales vult Thucydides. Ad eos igitur, qui Thucydidis


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
First 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.