Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: erat

Your search found 4572 occurrences

More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3151-3162:


3151. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

oculorum uim, intuebantur, nam homo statura pusillus, corpore uiciatus, natura signatus fronte rugis peraratae ac annis obsitae anui perquam similis fuit. Plurimum illi audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Inhumana praeterea in omnes et maxime in Christiana mancipia crudelitas, perfidia plusquam Turcica, nihil ueri, nihil sancti, nullius dei metus, nullum ius iurandum, nulla pietas, nulla religio. Cum hac uiciorum indole in caesaris Turcarum gynaeceo


3152. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

armatam praemittit cohortem, quae Petriniam olim Bosznensium latronum domicilium et praedonum tutissimum asylum, nunc uero (superis ita uolentibus) unicum reliquiarum afflicti huius regni propugnaculum, primum uerbis speciosis, postea diris etiam repeteret minis. Erat autem tunc in ipsa Petrinia quidam Daniel Francol, Tergestinus, artium belli haud ignarus, loci illius summus capitaneus, qui cum quadringentis circiter partim Germanis, partim nostrae gentis peditibus praesidio sane perexiguo, omnem illius belli ac obsidionis molem


3153. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

miseram ac infaelicem cingit Petriniam. Et ne a nostris laedi possent, profundis transuersim omnem qua potest circumfodit uallis. Sicque locum plurimis tutum parat sclopetariis, qui maenia defedentes continue infestarent. Pontem quoque naualem, qui in Colapi ibidem erat, extemplo rescindi iubet. Post haec castra locat, custodias uigiliasque in uadis suspectis, aliisque locis opportunis, longe lateque intentius instituit; militum cateruas disponit, acies ordinat et quacunque nostros obsessis opem laturos rebatur cautus praecludit. Insuper quod


3154. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

et oppugnationibus nostros praemere caepit. Propugnacula inprimis bellicis acriter concutit machinis, maenia denudat, propgnacula sclopetis, sagittis et densissimo telorum imbre obruit. Quin etiam ignem qua potest adiicit, qui ubi lignea compraehenderat opera, mox a nostris partim restinguitur, partim rescinditur, ac quod iam hosti patebat, terra uelociter obstruitur. Ille nihilominus furiis agitatus, certatim nostros oppugnare non desistit, instat pertinaciter, et nunc receptui, ut redintegratis ac resumptis uiribus


3155. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

occurrerent; omnia tamen fortissimo sustinentes animo, ita pertinaciter resistebant, ut non prius quo quisque constitisset, discederet loco, quam aut grauiter uulneraretur aut occideretur. Omnium siquidem et praecipue qui capita eorum erant, una et constans uox haec erat: Eia boni socii masculo pectore nunc est opus, quando extremam fati nostri uidemus imminere horam Horam je napisano iznad precrtanog necessitatem. , et ideo antequam aut turpiter occumbamur, aut certe in immanissimam


3156. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

posse, nisi illis tempestiue succurratur, ac alia multa multis uerbis et rationibus lachrymabundus edissirit. Diuulgato passim per castra tanto Petriniae et obsessorum periculo, post quorundam cunctationem magnum inprimis apud illos, quibus salus patriae cordi erat, suboritur murmur et indignatio, quod neque sociis arctissima obsidione cinctis et tam ab hostibus, quam ab intensissima siti extreme iam pereuntibus ulla submitterentur subsidia, et quod neque Petriniae, quae unicum esset non solum regni huius, sed etiam


3157. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

mox ad Brezt sua illinc transferenda statuunt castra, eo nimirum animo, ut obsessis expetitam in tempore ferant opem et hostes illinc propulsent. Quae adeo audacter, prope ipsam Petriniam in ipso nempe hostium conspectu ponunt, ut non nisi Colapis amnis eos dirimeret. Nostris quidem tunc animus erat, suo aduentu partim recentem militem in Petriniam imponere, partim etiam hostem quo mitius obsessos uexaret, pro uirili distrahere ac impedire. Sed hoc opus, hic labor erat. Turcae enim adeo omnes uias omnino obsepiuerant cateruis, ut iam neque nostris aditus neque etiam


3158. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

nempe hostium conspectu ponunt, ut non nisi Colapis amnis eos dirimeret. Nostris quidem tunc animus erat, suo aduentu partim recentem militem in Petriniam imponere, partim etiam hostem quo mitius obsessos uexaret, pro uirili distrahere ac impedire. Sed hoc opus, hic labor erat. Turcae enim adeo omnes uias omnino obsepiuerant cateruis, ut iam neque nostris aditus neque etiam exitus pateret. Contempta etiam nostrorum paucitate (uix enim erant armatorum millia sex) tanto liberius ac pertinacius oppugnationi instabant, quanto minus sibi a nostris timendum


3159. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

abscederent, minabantur. Verba quidem hostes nostris dare videbantur, interea tamen ab oppugnatione non cessabant, sed quo citius uoti compotes euaderent, dies noctesque stupendos ad euertendam Petriniam agebant cuniculos. Extremum iam hoc oppugnationis erat refugium, ut quod propriis uiribus quantumuis maximis se expugnare posse diffidebant, id pulueris tormentarii uehementia tentarent. Res profecto iam plena periculi erat, adeoque in extremis, ut nisi Deus optimus maximus, cuius nutu reguntur uniuersa, et qui in tempore tribulationis


3160. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

uoti compotes euaderent, dies noctesque stupendos ad euertendam Petriniam agebant cuniculos. Extremum iam hoc oppugnationis erat refugium, ut quod propriis uiribus quantumuis maximis se expugnare posse diffidebant, id pulueris tormentarii uehementia tentarent. Res profecto iam plena periculi erat, adeoque in extremis, ut nisi Deus optimus maximus, cuius nutu reguntur uniuersa, et qui in tempore tribulationis angustiaeque sperantes in se non deserit, sed praesto adest omnibus inuocantibus se in ueritate, occulta ac immensa sua benignitate suis fidelibus opportune succurrisset, eo ipso


3161. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

instruunt, pedites leuum, equites dextrum cornu tenere iubent, alacresque milites alius alium ut adderet gradum memor ad defendendam et conseruandam ire patriam, ad ulciscendas tot illatas iniurias ad reportanda denique ampla ac optima spolia hortabantur. In procinctu iam tunc erat Szerdar, cum nostri pedites paucis cum equitibus, qui exercitum praeire iussi erant, casu primi in eum incidunt, inuocatoque diuini numinis praesidio, pixides explodunt, arma expediunt. Stetit ille ad nostrorum clamorem et tot pixidum tonitrua paulisper attonitus. Et undenam illa aut quae


3162. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

1596. mensis septembris 11. uel 12. die hostis Turca Petriniam bis amissam totiesque receptam tertio tandem aggreditur ui summa et astu militari die nocteque spatio octidui acerrime oppugnat, cuniculos agit, pulueribus propugnacula subruere conatur. Nostris tandem (quorum exercitus decem milium erat) summo cum dolore spectantibus, nec subsidium ferre ualentibus, astu item militari utendum fuit. Astu igitur inuento die 19. septembris in meridie spectante hoste tentoria coligere et fugere Sciscium uersus simulant, ea tamen intentione ut cum hoste flumine Cuppa aliter Colapi traiecto


Bibliographia locorum inventorum

Stepanić Selnički, Nikola; Stjepan Medak (1553-1602; c. 1596.) [1596], Historia obsidionis Petriniae et cladis Szerdarianae, versio electronica (), Verborum 3031, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [stepnobsid].


More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.