Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: persona

Your search found 357 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1-9:


1. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad papam direxit contra Honoratum. Honoratus nichilominus suas accusatorias contra archiepiscopum destinauit. Beatus uero Gregorius Natali rescripsit de multis excessibus redarguens ipsum et precipue de dolosa promotione Honorati dicens: Quod ualde iniquum fuit, ut uno eodemque tempore una persona nolens ad ordinem sacerdotii promoueatur, que tamquam immerita a diaconatus officio remouetur et sicut iustum est, ut nemo crescere compellatur inuitus, ita censendum puto, ne quisquam insons ab ordinis sui ministerio deiciatur iniuste . Honorato uero rescripsit dicens: Volumus et


2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ecclesia autem Salonitana a tempore subuersionis presul non fuerat ordinatus. Venerabilis ergo Iohannes cepit clerum et populum exortari, ut archiepiscopatum ciuitatis antique intra se instaurare deberent. Quod illis ualde gratum extitit et acceptum. Tunc coadunato clero, ut moris erat, electio in persona predicti Iohannis concorditer ab omnibus celebrata est. Qui per dominum papam consecratione suscepta tamquam bonus pastor ad proprias oues accessit non animo cumulandi pecunias, cum ecclesia tunc esset pauperrima, sed caritatis studio de animarum salute lucrum spirituale querere satagebat.


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

episcopo promisit archidiaconus talique ipsum calliditate decepit. Statuit namque diem, qua Spalatum ueniens missam caneret, admonitionem faceret, ne tanto tempore sinerent suam ecclesiam pastore uiduatam manere. Et inter hec uerba pollicitus est archidiaconus primam se uocem electionis de persona episcopi emissurum. Quid plura? Venit episcopus, missam cecinit, admonitionem fecit, sed is, qui se in ipsius electionem proclamaturum promiserat, nichil dixit. Videns autem episcopus ab archidiacono sibi fore delusum, uehementer indignatus recessit proponens debitam subiectionem Spalatine


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Gradensi pallium obtinuit ab Anastasio papa anno Domini milesimo CXLV. Erat eo tempore quidam Lucarus filius Duimi Cicle archidiaconus ecclesie Spalatensis. Hic dolens quod Iaderenses a Salonitana metropoli se eximere laborabant, petiit a clero et populo consilium et expensas promittens se in persona propria ad sedem apostolicam accessurum et priuilegium Salonitane ecclesie contra Iaderensium molimina allegaturum. Sed tanta erat inuidia contra archidiaconum supradictum ut non acquiescerent dictis eius, immo absque omni pudore in faciem ei responderunt dicentes: Nolumus, quod aliquid


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

non uidentes affectuose traxerant, uidentes eicere appetebant. Sed Guncellus papali confirmatione suscepta, optinuit nichilominus in partibus Hungarie consecrari. Siquidem dominus Honorius summus pontifex missa auctoritate Roberto Vesprimiensi episcopo precepit, ut examinatis diligenter tam electi persona, quam electionis forma, si nichil obstaret de canonicis institutis, munus ei consecrationis impenderet. Robertus uero suscepto apostolico mandato, quamuis esset uir discretus et relligiosus, non tamen de rerum circumstantiis, que in huiusmodi processibus inquirende sunt, curiosus extitit


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

diserte proposuit, ut multis litteratis, qui aderant, fieret admirationi non modice sermo hominis ydiote nec tamen ipse modum predicantis tenuit, sed quasi contionantis. Tota uero uerborum eius discurrebat materies ad extinguendas inimicitias et ad pacis federa reformanda. Sordidus erat habitus, persona contemptibilis et facies indecora. Sed tantam Deus uerbis illius contulit efficatiam, ut multe tribus nobilium, inter quas antiquarum inimicitiarum furor immanis multa sanguinis effusione fuerat debachatus, ad pacis consilium reducerentur. Erga ipsum uero tam magna erat reuerentia hominum


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

relatione ad Romanam sedem nitebatur obtinere sue postulationis assensum cum quibusdam conditionibus, quas admittere noluit dominus Innocentius, nuper ad summe sedis apostolice apicem sublimatus. Quam ob rem dictus episcopus misit Spaletum et renunciauit postulationi de se facte dans licentiam de persona alia prouidendi. 2Aliquantis autem elapsis diebus coadunatum est capitulum et clerus ciuitatis apud palatium episcopii et facto grandi conuentu uocati sunt fratres utriusque ordinis, minorum et predicatorum, et cepit de subrogatione pontificis consuetus haberi tractatus.


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

stimulum calcitrare! Cum hi, qui nuper conculcando statuta ecclesie quasi uictores de imbellibus clericis exultabant, nunc a despectis hostibus deuicti probroso carcere penas luunt. Nichil enim, ut ait Scriptura, in terra sine causa fit. Sic namque succedentibus rebus completum uidetur, quod in persona ecclesie dicitur per prophetam: Misit de celo et liberauit me, dedit in oprobrium conculcantes me. 6Quid uero de aliis male gestis referam bellis? Cum propter ipsius potestatis insolentem temeritatem, immo propter peccata ciuium, quot capti, quot gladiis trucidati, quot


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

electionis preterite spei sibi fiducia superesset. Tunc iudex Murgia, Fuscus presbyter et ceteri, quos praue intentionis uexabat inscitia, concitantes populum ceperunt urgere archidiaconum, ut ipsemet personaliter ad ducendum electum proficisci deberet. Archidiacono ergo, licet displiceret electi persona et maxime false electionis processus, ne quia tamen malitie cauillatio crederetur, condescendere decreuit, sed nullo modo prius ire acquieuit, donec ipsimet temeritatis auctores proprio confiterentur ore, quod in subreptione bulle et in cunctis falsitatis processibus contra Deum et contra


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.